Tractatus moralis, titulos pro promovendis ad ecclesiasticos ordines, expendens, juxta novissimam constitutionem ... Innocentii 12. quae incipit Speculatores domus Israel ... Auctore rev. P. fr. Joseph Moreno ord. SS. Trinitatis ..

발행: 1699년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

sit ab ordinario tantum inu dumtaxat, promoveri potest ab Amtistite, ad quem ab ordinario remittitur , quia nomine ordina rii etiam ille, cui ordinarius suas vices delegat, includitur, ei-

lat. Gobat. casu M. n. s7O. cum ergo, quod filius non emancipatus sequatur Patris domicilium, laocque titulo, moderationibus pnedictis, promoveri ad ordines possit, aequitati Canonum , ac Legum sit valde conforme, particula ilIa dumtaxat ex clusus, minime censendus, quod etia docet Iordanus citat. n. 34

DUBIUM III. An sirite quis possit domicilium mutare, eo principaliter e, ut ab Episcopo novi domicilii promoveatur. aos. ρ' ς' Itius V. G. omni spe perdita, quod ab Episcopo sua: l originis ad ordines promoveatur, in alia Dioecesi , iuxta praesentis Constitutionis dispositionem, domicilium contrahit , eo principaliter motus fine, ut ab Episcopo novi domi-eilii ordines suscipiat, quas ipsi Episcopus originis juste vel inj sa denegat, quaeritur an id licite Titius valeat, maxime ab Epia scopo suae originis fugiendo. Idem inquiritur de illo,qui ob prae- distum finem, Beneficium in aliena Dioecesi quaerit.

- 2Io. Licite valet, utitur enim jure suo, & quia ut in casu supponitur, omnia requisita ad obtinendum domicilium implet, animum scilicet verum ibidem permanendi habens, cui animo non derogat, alium addere ipsi nec oppositum, nec pra senti Constitutione damnatum: ergo licite potest, & ita docet

Din. Lampere Z, n. 378.

' a I I. Nec obest, quod principale motivum Ss. Innocentii ad praesentem Constitutionem stabiliendam, ut ex ejus Prol go constat, fuit, ne subditi a propriis fugerent Praelatis, Titi usique in praesenti casu fugere videtvrsuum originarium Prael tu in ejusque despectum, ac fraudem, quodque prmenti Comstitutione vitari intenditur: Respondetur enim, praedicta m latione Titium, nec fraudem committere, nec Praelatum despiscere ', nam vel Praelatus originarius juste, vel injuste Titio ordianes denegat , & in quocumque casu eget Titius Testimonial, bus Episcopi suae originis, quibus instruere tenetur Episcopo n

vi domicilii , aut Beneficii de moribus Titii, qui si tales sint, ut

112쪽

Tit. Domis. Quaest. III. Dub. IV. 8 1

just3 ab Episcopo originis ordines Titio denegati sint, itidem ab Episcopo domicilii denegabuntur: si tales non fuerint, non despicit Praelatum originis , alium quaerendo, sicut non despiacit Iudicem, quia a sententia ab eo pronuntiata, ad aliumI dicem appellat.

DUBIUM IV. uis temporis transcursus erit necessarius , adve risecandum esse considerabilem.

I verbis supra n. is I . relatis, exposcit, altera est, quod ut quis domicilium in aliqua Dioecesi, ad effectum ordinum , acquirat, commorare debet in ipsa per aliquod considerabit

tempus , quaerimus ergo, quantum temporis commorari oportet , ut considerabile tempus commorasse constet. 2I3. Ante praesentis Constitutionis Decretum, valde probabile apud Auctores erat,quod ex quo quis in oppido domum emebat, aut constituebat ad habitandum, in simulque explic bat suum animum esse ibi perpetuo manere, ipso facto inibi domicilium acquirebat, etiam ad ordines, ita ut si cum praedictis circunflatiis hodie ad dictum oppidum veniebat, mane ejus filius , ordines ab oppidi Epistopo petere valebat, ut cum multis

firmat citat. Gobat. tract. 8. casu 7. n. a 9s. Sed stante SS. Innocentii Constitutione insufficiens ad ordines est tam brevis permanentia,egeret etenim,qui ad ordines in ea Dioecesi promoveri vellet, considerabile saliam aliquod tempus in ea commorare. 2I4. Supponendum est pro decisione I. per tempus consed rabile in praesenti Constitutione non posse intelligi cursum d cem annorum, sed multo minorem, ut consideranti patebit; contraponitur enim in ea cursus temporis considerabilis ad cum sum decennii: ergo per cursum temporis considerabilis, nequit intelligere decennii cursum, sed vel majorem , vel minorem,

non majorem , ut ex se constat: ergo minorem. 2Is. Supponendum II. Cursum unicae noctis, in nostro casu, non posse essicere cursum temporis considerabilis & longi, licet in alio insinuaverit P. Petrus Uriado apud Dianam, parcs tract. 13. resol. 8. qui explicans sententiam P. SuareZ, rom. Φ. . L in 3.

113쪽

ga Tractatus Morati

in a. p. disp. 23sin. a. Ubi Eximius Doctor, tamquam proba tale defendit, quod quando poenitens de Srt reservata peccata Superiori, ad quem ipse poenitens nequit accedere, nisi post langum tempus, potest Consessarius ipsum a reservatis absolvere, ea adjecta conditione, ut cum primo possit, ante superi rem compareat. Supposita hac P. SuareZ doctrina, inquirit Uriado, quid per tempus longum intelligatur in ea, & respondet, intelligi cursum unicae noctis, non quia hic in se tempus longum sit, sed quia inspectis circunstantiis, periculi scilices repentinae mortis poenitentis cui frequenter contingere assolet in illa nocte haeae, inquana circunstantiae, ait, efficiunt, ut cursus unicet noctis tamquam tempus longum censeatur.Sed quidquia sit de probabilitate hujus doctrinae, certo tenendum, praesenti casui coaptari non posse, nec enim in eo tales circunstantiae Ggurari possunt, ut cursum unicae noctis tempus considerabile es-

ficiant, ut ex se est manifestum . . . .

a IG. Necitem in terminis praesentis Constitutionis transitus unius mensis tempus considerabile censeri valetePraesens etenim Constitutio, cum Tridentie o.23. cap. s. de reformat. indixisset

Dominis Episcopis, ut quando suos familiares ad ordines pro movere voluerint, Beneficiumstatim silis conferant, lysatim Tridentinum Verbis infra referendis, ita explicat, statim, hoe essa

rem intra terminum unius mensis. Qua expositione arguitur sic et

Innegabile est, quod tempus considerabile plus temporis includit quamstatim includat:ergo si per lysatim presensConstitutio inistelligit transitum dumtaxat unius mensis,unius mensis cursus,inpraesetis Constitutionis mente,nequit esse considerabile tempus.

2I 7. Supponendum III Cursum triennii completi esse comsiderabile tempus, prout praesenti Constiturione in nostro casta exposcitur: Unde qui animo domicilium contrahendi in aliquo oppido, ad istum se conferret cum majori parte suorum bon

rum , rerumque, aedes instrueret, per trienniumque completum moraretur, considerabile tempus in praesenti Constitutione exinpressum, expleret, possetque ab ejus Episcopo initiari, ulteri resque ordines suscipere: si enim Tridentinum citatium faculistatem concedit Episcopo, ut familiarem suum alienae Dioecesis subditum, quemque per triennium integrum & complerum secum

114쪽

seeum in suo servitio retinuit, promovere ad Ordines valeat, cur idem non dicemus in nostro casu, illum scilicEt, qui per triennium completum in novo domicilio commoratus fuit, per tempus considerabile commorasse, & ab ejus Episcopo ad ordines promoveri possie: etenim si cursus triennii completi, ex mente Tridentini, sufficit ad inducendum titulum Familiaritatis, quo Familiaris promoveri possit, cur cursus triennii completi non inducet tempus considerabile, quo quis ad ordines promoveri valeat. Dissicultas in praesenti est, an cursus minor temporis suffciat, ad verificandum, quod per considerabile tempus in ea Dioecesi permansit, V. G: an cursus duorum, vel unius anni, Plus, miκvive sussiciat. Ex s. Non videtur improbabile, quod cursus unius anni plus, minusve, sit in nostro casu tempus considerabile, tum quia

iudicio prudentum transitus unius anni considerabile tempus Censetur; tum quia principale motivum praesentis Constituti nis ad deeernendam permanentiam temporis considerabilis, eo respexit, ut certioraretur, quod mutatio illa domicilii oriebatur ex animo reali, & vero inibi perpetuo permanendi, non que ex

simulata fraude aut dolo, ut ordines, quos Episcopus originis denegat, suscipiat ab Episcopo novi domicilii; at per cursum unius anni, ad unctis aliis conditionibus juramenti, &α satis superque judicio prudentum manifestat, se habere animum inibi perpetuo permanendi, purgatque sussicienter fraudes, quae sese picari poterant: ergo permanendo per unica annum in dicto I co, sussicit,ut per tempus considerabile ibi permasisse,censeatur. ris. Sed dices, idem posse assimari esto per dimidium

anni commoretur, adjunctis enim coeteris Conditionibus, translationis scilicet majoris partis bonorum , juramenti, &c. animumanifestat, fraudesque purgat. Respondetur enim negando assumptum, nam transitus dimidii anni ex se, iudicio prudentum , non censetur considerabile tempus, sicut unius anni cudi

. sus censetur.

aro. Dixi mn videri improbabile, quia probabilius, immo

certum est, quod determinare quando sit vel non tempus considerabile decursum, pertinet ad Dominum Episcopum illius oppidi, in quo, qui noviter domicilium ad ordines contrahere

L a parat,

115쪽

8ι Tractatus Moralis

parat, moratur, qui quidem Dominus Episcopus valet pro suo

regulato arbitrio in aliis casibus breviori tempore elapso, tempus considerabile decursisse, ac declarare, in aliis autem non ita r etenim quando lex cursum temporis exposcit ad majorem securitatem, breviori tempore declaratur, quando securitas breviori tempore apparet, Cap. M Apostolicam, de Regularibus , ct ibi Panormitanus, num. T. ct 8. infer urque ex cap. legem s3. distinct. cap. fraternitaris, 34. disinct. Unde ad promovendum Senatorem, qui in aliena Dioecessi officium perpetuum exercet, nec annum opus est eSpectare, quia per exercitium ossicii satis superque constat, animum inibi perpetuo permanendi habere. Idem dicendum de ejus filiis, qui secum commorantur. Quod autem haec declaratio ad ordinarium expectet, constat ex traditis a Balbosa , cap. nisi cum pridem , de renuntiatione, num. s. Cum communi DD.

DUBIUM V. An sinciat tempus considerabile di ribuisse in diversis oppidis, ejusdem ramen Dioecesis .aai. o R o quaestionis decisione supponendum est, tempus V considerabile, quod quis permanere debet in loco

novi domicilii esse V. G. unius anni: Quo supposito, quaeritur, an si praedictum annum transegisset quis non in eodem oppido, sed in diversis, ejusdem tamen Dic esis, ita ut per sex menses in uno habitaverit, a quo tamen recessit causa pestis, militiae, vel salutis, di in alio reliquos sex menses habitavit, cum animo tamen in utroque perpetuo respective permanendi, lichi a primo loco ob dictas causas recellerit, an inquam id sufficiat, ueveriam sit, quod domicilium constituerit in aliquo loco adeo st biliter, ut per tempus considerabile in eo permanserit, juxta dispositionem praesentis Constitutionis, possitque ejus Episcopus , tempore sic distributo, ipsum ad ordines promovere titulo domicilii, concurrentibus itidem reliquis circunstantiis. - Iaa. Assirmative respondetur, α probatur, ra m per verba illa in aliquo Deo intelligitur tota Dioecesis, sicut enim pex Parochiam intelligitur tota Dioecesis, ut docet Glos in cap. cum nullus, de temporibus ordinas. ita α per locum . etenim Episcopo

tota

116쪽

T L Domis. Quaest. III. Dub. VI. 8 s

tola Dioecesis est eadem Parochia, idemque locus: ergo cum in nostro casu Titius non mutaverit Dioecesim, licet oppjda mutaverit, semper verum erit, quod in illo loco considerabile tempus permansit, ac consequenter deflectu hujus circunstantiae impediri nequit Titio ad ordines titulo domicilii promoveri. Secus dicendum, si in diversis oppidis diversarum Dioec sum tempus, modo dicto, distribuere, in neutra enim domietialium acquireret, ut ex se est inanifestum: .aeta. Excipitur tamen casus in quo Pater domicilium contrahat in loco, ubi ejus filius ex aecidenti natus fuit; Pater enim in hujusmodi eventu non eget indicto loco per considerabile tempus permanere, ut ejus filius ab Episcopo illius Loci prom veatur, ex dictis supra n. Is . Ratio est, quia filius in eo casu promovetur titulo originis, non domicilii, sicque nec Pater, nec filius tenentur in dicto loco per considerabile tempus permanere, sed ipso facto quod Pater domicilium de Iure commu ni contraxit in eo loco, filius ab ejus Episcopo valet promoveri. DUBIUM VI. An attenta praesenti consitutione duo domicilia ut componi possin; in diversis Dioecembus . ..

aa . o Rocedit quaestio de duplici domicilio habitationis .

nam simul contrahere aliud originis , de habitationis aliud,ac ex utroqne quod maluerit eligere ad ordines suscipiendos, nihil inter Auctores communius, nec in hoc puncto quidquam praesenti Constitutione innovatur, nec item quaestio procedit quo ad alios effectus , acquirendi scilicEt honores, Beneficia , &c. commune enim etiam est apud Auctores duo domicilia simul componibilia esse, teste Comitolo Respons mora lib. 6. quas. s. num. a. ubi erudite defendit duplex domicilium simul, non solum ad praedictos effectus, verum & ad plura sacramenta, unde si Titius ait,per sex menses domicilium contraheret in aliqua Parochia, & per sex menses in alia sive ejusdem, sive alterius Dioecesiis, sicque per totam vitam alternaretur, posset ab utroque Vicario Sacrmenta suscipere, utriusque euim esset verus Parochianus ratione domicilii, ita Comitolus loco vitat. lib. I. quast. IIO. num. 3. vers. α ima ratio .

yas. Quae

117쪽

86 Tractatus Moralis

ras. Quaestio ergo procedit de duplici domicilio simult neo in diversis Dioecesibus, &quo ad effectum ordines su scipiendi titulo domicilii habitationis, ita ut sicut ad alios effectus,

dc ad receptionem aliorum Sacramentorum communiter Doctores duo domicilia simul admittunt, sic etiam, attenta dispositione praesentis Constitutionis, possit Titius duo domicilia sumul in duplici Dioecesi contrahere, M a quocumque eorum , quod maluerit, Praelato , & sine alterius consensu, ad ordines promoveri. Dixi attenta praesentis Constitutionis dispositione , nam ante illam affirmativa communis erat apud Auctores cum Glos supra citata. aa6. Sed in terminis praesentis SS. Innocentii Constituti ius, negativa sententia firmiter tenenda est, & probatur; nam in terminis praesentis Constitutionis ut quis domicilium habitationis , ad effemim suscipiendi ordines, in aliquo loco acquirat, debet vel per decennium in eo loco habitare, vel saltem maj rem partem suorum bonorum, rerumque, cum instructis aedibus, ad ipsum transferre, at neutram ex his conditionibus simul in duplici Dioecesi implere poterit:ergo nec duplex domicilium simul in dupliei Dioecesi componere valebit. Minor quo ad I. partem probatur: Ut enim infra n. 296. dicetur, decennium, ut quis subditus fiat domicilii ad ordines, debet esse completum, ac continuum, non cum intercadentiis: cum ergo habitando partim in aliqua Dioecesi, partim in alia, in neutra sit decemnium continuum, neque in aliqua decennium, hac via, impletae r ergo nec domiellium in utraque simul componet. ar . Quo ad II. partem suadetur efficaeiter, nam ut domicilium praedictum per secundam viam, a praesenti Constituti ne assignatam, acquirat, necesse est, quo majorem partem rein

rum , ac bonorum in hujusmodi locum transserat; at impossibiale est, quod simul in duplici Dioecesi majorem partem suarum rerum possideat, si enim in una majorem possideat, in alter necesse est minorem possidere, ut ex se constat: in terminis e go praesentis Constitutionis nequit quis duplex domicilinm habitationis simul acquirere. aas. Quod si ejus bona in utraque Dioecesi aeque dividae . praeterquam quod hoc impossibile moraliter apparet, in neutra Di oo le

118쪽

Tit. Dotae. Quaest. III. Dub. VII. 8

Dioecesi domicilium ad ordines acquireret, cum in neutra ma jorem partem suorum bonorum possideret; Nota, excessum, quamvis modicum, sufficere, ut in Dioecesi, ubi modicus excessus bonorum possidetur , domicilinm praedictum acquiratur, quia ratione excessus, quantumvis modici, verum est, quod in eo loco majorem partem suorum bonorum possidet. Favet resolutioni nostrae D. LampereZ , n. 22. DUBIUM VII. bona transferenda sunt ad locum domicilii, ne domitilium aequi tum esse censeatur. aas. onstat ex retrodictis, transsatione majoris partis re- rum, bonorumque ad locum, ubi domicilium comtrahere intenditur, caeteris tamen conditionibus expletis, domicilium inibi acquiri, quaeritur nunc, quid nomine rerum, bon rumque intelligatur in praesenti Constitutione. Omissis pluribus quae de intelligentia harum vocum videri possunt apud Barbossa de Appellat. Verborum, appellat. 3s. O a 3 s. & ad praesens minimε attinent, in praesenti dumtaxat examinabimus , an nomine bonorum veniant mobilia, dc immobilia, viri, & uxoris, pos

sessa, & possidenda, aliaque similia.

aso. Censeo I. In nostro casu sufficere majorem partem rerum , ac bonorum mobilium transferre, quin opus sit immobilia transferre, sussicit enim si ista in reditibus transferat, hoc est quod reditus, quos in alia Dioecesi percipit, in ea, in qua d micilium elegit, impendat: Tum quia bona immobilia faeile transferri nequeunt sine magno dispendio, dc leges positivae

cum dispendio maximo obligare non intendunt.Tum quia se ctus, seu reditus transferendo, & hona immobilia transferumtur, nomine enim bonorum venit usufructus, ut docet Barbosita cit. appellat. 3 s. n. I G.

23 I. Ex quo, si ex bonis mobilibus, & immobilibus, majorem partem in alia Dioecesi relinquat etiam eum suis reditibus, ut ibi fundos augeat, domicilium non contrahet ad ordines in altera Dioecesi , quia ad istam non transfert majorem partem suorum bonorum: juxta dispositionem praesentis Constituti io, in qua nomine bonorum mobilia, de immobilia intelli-

119쪽

88 Traratus Moralis

genda veniunt ex doctrina Barbota citati: ergo non transfere

do majorem partem bonorum mobilium, & immobilium vel in se, vel in reditibus, dispositioni praesentis Constitutionis non satisfaciet. Dixi ut ibi fundos augeat, nam si majorem partem

bonorum alibi relinquant, ut debita, ac onera satisfaciat, domi ei lium contrahet in nostro casu, quia ad hoe sufficit bon rum suorum majorem partem transferre; bona autem quibus debita, ac onere solvit, absolute sua non sunt Barbosa appellat. 3 s. n. II. Haec intellige eu moderatione infra n. 236.explicanda.

a 32. Excipe, nisi oppidum ad quod minorem partem bonorum transfert, sit eju1dem Dioecesis, cujus est alterum, tria quo majorem partem relinquit, nam poterit ab ejus Episcopo ordines recipere nomine enim Loci in praesenti Constitutone , intelligitur tota Dioecesis: ergo dummodo in eadem Dioecesi totam, aut saltem majorem partem bonorum suorum possideat,

nihil obstat quo minus possideat in pluribus ejusdem Dioecesis oppidis, juxta saepe in simili dicta supra n. aaa. Mulier bona,

de jure dotium. 233. Censeo II.Inter bona quae in nostio easu eligens domicilium ad istud transferre tenetur, minimὶ computanda bona uxoris, aut filiorum, esto ad Μaritum, aut Patrem, jure legi administratio pertineat, quia administratio non essicit quod ea bona sua sint, cum vere sint uxoris, ac filiorum dicta let. Mulier bona 4 Leg. Sub gnatum, s. bona, F. de verborums msicat. Quae doctrina notanda est pro casu, quo vir, mortua uXOre, volu ri ad ordines promoveri ab EpiscopoLoci,in quo majorem partem suorum bonorum transtulit, lichi bona mulieris multo plura sint, ac ipsa nullo modo transtulerit, potest promoveri, quia majorem partem suorum bonorum transtulit, hocque ex dictis sussicit. Similiter pro cassi supra ἀ n. aoa. exarato, ubi dixismus , quod filius non emancipatus, ac Patrem, qui alibi domucilium parat , sequitur, solus Pater tenetur majorem partem bonorum suorum transferre, ut filius dictus ibi domicilium comtraxisse censeatur, quodque verum erit, eo solum . quod Pater majorem suorum bonorum partem transferat, esto bona fili rum non transferat; Pater enim domicilium inibi contrahit, quia

majorem Partem suorum bonorum transtulit, & filius etiam, quia

120쪽

quia dum domicilium filius non eligit, idem domicilium cem

1etur habere ae Pater. Vide dicta numero citato. 23 . Censeo III. In nostro casu nomine bonorum intellige da veniunt, prauentia, non postea quavita, Barbosa cit. n. I s. Nec veniunt haereditas, aut successio, Barbosa n. s. Unde, qui domicilium in nostro casu parat, sufficit si ad locum transferat majorem partem suorum bonorum, quae tempore, quo domicilium mutat, pollidet, ac bona transfert, nec computanda, quae postea haereditate vEi alio modo acquirit,etiam si ea acquirat intra durationem temporis considerabilis, quam permanere

tenetur in eo loco,ut sebditus domicilii ad ordines fiat; quia haeae sunt diverse dispositiones, quarum una ab alia minimi pendet. Nisi in casu, quo ad dictum locum majorem partem bonorum non transtulerit, si enim eo medio tempore nova bona acquirat, possideatque, computanda ad transsationem majoris Partis sunt, in hoc etenim casu vere dc propriε bona siIa sunt. Nec ut tam pus considerabile, quod permanere inibi tenetur, incipiat currere, requiritur, quod ad dictum locum major pars suorum bonorum sit jam translata, sed sufficit, quod in dicto loco moretur, cum animo inibi perpetuo habitandi, aliquamque partem bonorum transferat, posteaque transsationem majoris partis expleat, ut ex se patet. 23s. Inter bona autem in nostro easu minimε computamda ea, quae ex industria pendent, V. G. quia, qui domicilium mutat, est insignis Medicus,aut Musicae peritissimus',sicut enim his, & similibus titulis, nequit quis ad ordines promoveri, ut docci Barbosa in Trident. fesso. 2 I. cap. a. de reform t. n. 49. ωsa. sic nec ipsis domicilium ad ordines acquiret: Unde qui majorem partem bonorum mobilium, &iinmobilium alibi relinqueret, solumque minorem in nostro casu transferret, existimam, quod haec minor pars simul cum professione Medicinae, aut Μusseae esset jam pars major sitorum bonorum, nihil efficeret, quia praesens Constitutio de bonis a persona separatis satis aperte loquitur, &bona, quae ab industria pendent, a persona inseparabilia sunt. Σ36. Sed quid si in eodem oppido diverse extant jurisdictiones , & in una commoratur, in alia autem major bonorum

SEARCH

MENU NAVIGATION