장음표시 사용
101쪽
alios effectus, secus vero quod ad ordinum effectus , Lege enim praesentis Constitutionis,qua decernitur, filium ex accidenti natum, originarium ad ordines esse Loci paternae naturalis originis , dici etiam potest, quod, quoad hunc effectum, municeps, etiam filius servus, ipsius Loci decernitur effectus. Similiter si pro tempore Pater servus manumittatur, in locoque, ubi filius ejus ex accidenti natus est domicilium de Iure contrahat, originarius erit Loci novi paterni domicilii, ex dispositione praesentis Constitutionis supra n. 97. relata, quae cum generalis sit, Omnes comprehendit. DUBIUM XIV. De originesubitorum nullius Dioecesu. i s. Ubditi nullius Dioecesis dicuntur, qui morantur in territorio, cujus Praelatus Episcopus non est, verum
subjectionem alicui Episcopo minime recognoscit, immo ipse Praelatus omni jurisdictione Episcopali, vel quasi, gaudet in m morato suo territorio : ex quibus alii gaudent tota Episcopali jurisdictione; possunt enim visitare sitos subditos, ac gubernare , Synodum congregare, Examinatores ad providendos Curatus sui territorii nuncupare, suis subditis, ut ad ordines promoveantur , Dimitarias concedere, & alia quae jurisdictioni D
minorum Episcoporum competunt. Alii tamen jurisdictione ita extensa minimh gaudent, neque enim valent Synodum congregare , Curatus providere, Examinatores assignare, neque Dimitarias ad ordines suis subditis concedere; hax enim omnia Episcopis Ecclesiarum diistorum nullius Dioecesis vicinioribus
competunt, ex declaratione Sacrae Congregat. 24. Januarii Is 9s. Ut refert Barboffa Jur.univer. lib. I. cap. 33. n. 9 I. De utris
que ergo in praesenti est sermo. Igo. Respondetur I. Subditos nullius Dioecesis, quorum
Praelati ordinarii sui Territorii sunt, gaudentque omni jurisdictione quasi Episcopali, qualiter in Hispania gaudere dicuntur Abbas vulgo, de ADald la Reat, Cooarruυias, & alii, de quibus
Per eorum territoria separata sint, id est, non inclusa in aliqua Dioeeesi, originarior esse ad ordines dictorum Praelatorum, mindo
102쪽
T L Orig. Quaes. II. Dub. XIV. 7r
do in ipsorum territoriis nati non fuerint fortuito,memoratisque Praelatis competere litteras Dimissorias ad ordines concedere. Ita cum multis Trullench, tom. 3. lib. 6. dub. 8. n. 3. Ubi respondet ad doctrinam Tridentini, a 3. cap. IO. de reformat. quod in contrarium stare videtur, aitque Tridentinum minime intelligendum de Praelatis nullius Dioecesis, quando isti jurisdictione gaudent quasi Episcopali, eorum territoria omnino separata sunt, nec in aliqua Dioecesi inclusa. I 8 I. Ex quo, cum in praesenti Constitutione, variis in Locis,promovendis jubetur litteras Testimoniales a suis Ordinariis obtinere, Episcopoque ordinanti praesentare, subditi nullius Dioecesis, ab hujusmodi Praelatis obtinere tenentur respective sunt etenim vere ordinarii: Unde quantum in hac parte dicitur de Dominis Episcopis respectu suorum subditorum , in ordineque ad potestatem jurisdictionis, respective etiam dicendum de Praelatis nullius Dioecesis, jurisdictionem quasi Episcopaler habentibus, ut doeent Tamburinus de Jure Abbat. tom. a. disp.
I. quaest. s. n. 7. Sanchez de Matrim. lib. 8. disp. a. n. I 3. Barbos
Iset. Sed dices, territorium nullius Dioecesis, quantumcumque separatum a Dioecesi Episcopi , nec in ista ullo modo inclusum sit,naturam Dioecesis non participanat praesenti Constitutione firmatur, quod subditus originis ad Ordines ille tam tum sit, ac esse censeatur, qui naturaliter ortus es in ea Dirces, tu qua ad ordines promoveri de erat .ergo cum subditi nullius Dioe.cesis in Dioecesi nati non fuerint, nec ejusdem originarii erunt,
consequenterque eorum Praelati ad ordines Dimissorias concedere non valebunt. Major constat,nam ut docet Barbossa cit.cap. 2O. n. 3. inserturque ea Clement. unica, desupplemenda negligentia Praelat. ex cap. cum pro utilitate, I 6. g s. I. Dioecesis est Civitas,ac territorium ubi Episcopus, jurisdictionem in spirituali habet, vel ubi Episcopus eiusque Episcopatus extant; at nihil ho-
ru habent territoria nullius DioecesiS, ergo nec Dioecesis erunt. I 83. Respondeo tamen praedicta non obstare, quo minus nati in territorio nullius Dioecesis,ejusdem originarii sint ad os dines , eorumque Praelati concedere Dimissorias valeant: nam
103쪽
assignat, eo tendit, ut exeludat natos in alia Dioecesi, non vero ut excludat in territorio nullius Dioecesis natos. Ratio est, nam principalis scopus praesentis Constitutionis eo tendit,quod Praelati aci Clericalem tonsuram, ulterioresque ordines subditos alienos saeculares non promoveant titulo originis perperam intellecto ; cumque Praelati nullius Dioecesis subditos suos saeculares ad ordines promovere nequeant, ex decreto Tridentini, citata se . a 3. cap. Io. hinc est quod praesenti Constitution non Opus erat ipsa territoria excludere, exclusa enim Tridentini decreto erant: quare in verbis praesentis ConstitutioniS,n. 9s.
relatis, ibit aut naturaliter ortus es in ea Dioecesi, per ly Dioecesi
excluduntur nati in alia Dioecesi, non vero nati, in territorio
nullius Dioecesis, sicque in hoc nati, originarii erunt ejusdem , & ab ejus Praelato Dimissoriae ad ordines coneedi poterunt. I 84. Respectu vero Praelatorum nullius Dioecesis, qui jurisdictione quasi Episcopali minime gaudent, dicendum est II. Eorum subditos ad ordines originarios esse Episcopi vicinoris Ecclesiis dictorum Praelatorum; quia Episcopo vicinori committitur Ordinatio vel remittere alteri Episcopo ut promoveantur) praedictorum subditorum: ergo vicinoris Episcopi erunt
ad ordines originarii. I 8s. Dubitari tamen potest, an licEt praedicti Praelati Dimissorias ad ordines suis subditis concedere nequeant, isti tamen obtinere teneantur a praefatis Praelatis Testimoniales litteras su- Per natalia, aetatem, mores, & vitam, ea sque Episcopo vicin
ri praesentare, ita ut iste sine dictis litteris, praedictos subditos
Promovere nequeat. Ante praedictam S S. Innocentii Constitutionem, duae , & quidem contrariae, declarationes Sacrae Congregationis inveniuntur, quasque Barbossa cit. cap. 33. n.6 I. refert , ibidemque conciliat, assirmativam intelligendo de congruentia , negativam vero de necessitate , hoc est, quod licEt Episcopus vicinior absolute non egeat praedictis Testimonialibus, ut praedictos subditos ad ordines promoveat, optimE quidem faciet, si sine illis minime promoveat. I 86. Sed interminis praesentis Constitutionis assirmativa consormior videtur ejus uispositioni, tum quia cum praedicti subditi in Dioecesi Episcopi vicinoris non morentur, nequit ist de
104쪽
de vita,moribus, aliisque promovendi certus esse: ergo aequitate procedet non promovendo sine litteris Testimonialibus proprii Praelati,cui incumbit scire de moribus & vita suom subditorum is r. Tum quia sicut per sacram Congregationem promo tio subditorum nullius Dioecesis, de quibus loquimur, commissa fuit Episcopo vicinori, sic promotio Regularium commisita fuit a Clemente Octavo i 6. Martii Is 96. Episcopo Dioece- sis, in qua eorum Monasteria includuntur ; sed in Constituti ne Clementis Octavi pro Regularibus edita, praecavetur, quod ipsi Regulares teneantur secum adferre Te stimoniales litteras, a suis Praelatis obtinendas, Episcopoque; ordinanti praesenta das: ergo cnin eadem moderatione intelligendum est Sacrana Congregationem commisisse Episcopo vicinori promotionem subditorum nullius Dioecesis praedictorum. I 88. Infertur ex his, natum ex accidenti in loco huiIius Dioecesis, ibique detentum usque ad tempus in quo capax fuit aliquo impedimento Canonico illigari, quique tenetur, vi pra sentis Constitutionis, litteras Testimoniales a suo ordinaris
obtinere, Episcopoque ornanti prauentare, obtinere inquar tenetur dictas Testimoniales literas a Praelato nullius Dioecesis, vere etenim ordinarius est sui territorii. Idem dicendum, quam do natus in aliquo Episcopatu, domicilium contrahit in loco nullius Dioecesis, promoverique voluerit, obtinere enim tene
tur Testimoniales literas a Prauato nullius Dioecesis, quibus Episcopo ordinanti constet, promovendum omnes & singulas conditiones, ad obtinendum domicilium in praesenti Constit tione adscriptas, explevi sie, & cum dictis Testimonialibus, Scnon aliter, poterit Episcopus vicinior subditum nullius Dioec sis titulo domicilii promovere. 18s. Similiter, si natus in loco nullius Dioecesis, domicilium contrahat in aliqua Dioecesi, ut istius Episcopus prom vere ipsum valeat ad ordines, eget Testimonialibus, quasque concedere debet Prauatus nullius Dioecesis; hic enim, dc non alius, Ordinarius originis est promovendi: Utidh quotiescumque inpradenti Constitutione promovendo jubetur Testim niales litteras a suo Ordinario originis , aut domicilii obtinere, a Praelato nullius Dioecesis obtinere tenetur, si in ejus territorio
105쪽
natus fuit , aut domicilium contraxit, quia auctoritate ordin
xii pollet , praesensque Constitutio ab Ordinario obtinendam praecepit, in ejusque jurisdictione ordinaria, nec Episcopus vicimi nec alius intromitti valet.
aso DOST originem sermo de domicilio sequitur, quodlx duplex est, originis scili Et ,α habitationis. Domicilium originis ortu naturali acquiritur, de hocque per totam quaestionem II. egimus ; in praesenti autem de domicilio habit tionis agendum venit; sed quia istud , praesentis Constitutionis
decreto, non sine pluribus conditionibus acquiritur, opere pretium est dimositionem piaesentis Constitutionis praesentem habere , quae sic intonat I9I. Subditus autem ratione domicilii, ad ecturus cipiendi redines, is dumtaxat censeatur, qui licet alibi natus fuerit, illud ramen adeostabiliter constituerit in aliquo Loco, ut in re decennium saltem in eo babitando, ves majorem rerum, ac bonorumsuorum pauetem, cum instructis aedibus in locum hujusmodi transferenaeo, ibique insuperper aliquod considerabile tempus commorando ,fati uperque suum perpetuo ibidem permanendi animum demonstraverit ; ω nihilominus ulterius utroque casuse vere O realiter animum hujusmodi habere, jurejurando assirmet. i Isa. Si quis tamen d propriae originis Ioco in ea aetate disces rit, qua potuerit alicui Canonico impedimento obnoxius osci , etiam
ab Ordinario suae originis Testimonialas litteras , ut pra, asserre debebit, ac de illis expressus liter mentio, infuleptorum ordinum litteris, facienda erit. 193. Ad perfectam intelligentiam pra scriptarum partic Iarum praesentis Constitutionis, adnotandum est I. Quod ut d micilium in aliquo loco acquiratur, indispensabilis est animus Perpetuo habitandi in eo, ita ut eo animo existente, & in ipsis
loco morando, vel saltem pro permanentia in eodem supplicando, domicilium acquiritur, ut cum multis firmat P. Gobat ira I. g. c f. I. d. u. IsI. Verum quia dictus animus actus est in
106쪽
T t. mmis. Quae si II. Dub. XIV. 7 s
ternus , signis eget externi sint de illo Ecclesia certior fiat, ita ut his deificientibus, licet in foro conscientiae domicilium contrahatur, pro suscipiendis autem ordinibus titulo domicilii, miani me istud contractu m sit. 94. Adnotandum II. Inter personas, quae contrahere domicilium valent, aliae sunt ita pauperes, ut nihil bonorum mo-hjlium, immobiliumve possideant, ex quo, cum domicilium transferunt, personae solum transigunt: alia autem bona possident, quae etiam, dum domicilium mutant, ad locum novi d micilii cum suis personis transferunt. Quibus suppositis.1ss. Patet jam sensus praedictorum Constitutionis verborum: Disponitur, namque, quod quando quis domicilium in aliena Dioecesi constituere parat, ut ad ordines censeatur domi-eilium contraxisse, vel debet in ipso loco per decennium commorare, hocque sive sit persona pauper, sive non, unde de si bona quam plurima possideat, si tamen secum ad locum novi domicilii transferre noluerit, dummodo animum perpetuo habitandi ibidem habeat, per decenniumque commoretur, domici lium ad Ordines inibi contrahit: Dispositio enim praesens est disiunctiva, optionemque ad alterutram partem relinquit: ergo quamlibet eligat, domicilium ad ordines contraxisse ce en d um est, addito tamen juramento. I96. Si tamen majorem partem suorum honorum, rerum que ad novum domicilium transferat, non eget per decennium inibi commorare, susticit enim si aliquo tempore considerabili commoretur, ades instruat, ac animum perpetuo ibidem permanendi habere, jure iurando astirmet.bVerum si nulla bona,
vel admodum paucissima possideat, dummodo domum sibi
constituat ad habitandum, verius censeo, quod non egebit per decennium ibi habitare, sed sussicit per considerabile tempus Commorare, ut addita circunstantia juramenti, ad ordines domicilium contraxisse inibi censeatur, quia sic, modo sibi possibili , suas aedes instruit, ac bona contulit. Caeterum, reliqua Ver ba de Testinaonialibus ab Ordinario originis,pro suo casu, obtinendis sermonem instituunt, de quibus infra late a u..277.
107쪽
De istaeilio ad ordines requissio , Constitutionem Samasst Innocentii XII.
DE domicilio habitationis , ut dixi , est sermo , in quo varia dissicultates se offerunt , quasque sequentibus dubiis
proponemus. II B IVM. I. auibus modis domicilium habitationis acquiratis, ct an omnessubpraesenti Constitutione comprehendantur.
I97. Irca primum, tribus modis domicilium habitationis a acquiritur, ut cum Pax Iordano docet P. Gobat sa-Dra citat. n. 289. scilicet origine, Lege, di per habitationem. Alii autem naturale,commune, α accidentale vocitant: Origine acquirit puer, quia censetur habere idem domicilium quod P ter , maxime si in loco paterni domicilii natus est: Unde puer, qui in loco paterni domicilii nascitur, non solum est ejus Loci originarius, verum etiam in eodem loco domicilium contrahit habitationis, ita ut utroqne titulo ad ordines valeat promoveri ab Episcopo ejusdem Loci .' . 1 fg Lege acquiritur quando locus est Patria Communis, qualis est Roma,seg. Romam. ad munis. Jordanus n. s I. Vesper Principis privilegium , statumVe, adeptionem Dignitatis, aut Pranaturae in loco, Monachatum, Clericatum Lecturam, aut publicam professiiram, Matrimonium, &c. quae videri possimi apud Iordanum, vol. 3. lib. I 3. tit. s. n. Σ3O. Per habitationem acquiritur, habitando in aliquo loco, cum animo perpetuo in ipso manendi: nec perpetuitati opponitur, cogitare ibi perm nere, donec aliquid alio avocaverit. Gobat 1upra, n. I92. cItans Laymanum apud illumque plura scitu digna videnda. Haee de Iure com*uni sint dicta. I99. Caeterum jute speetali praesentis Constitutionis, ceruod ad suscipiendos ordines attinet titulo domicilii tertio in o acquisito , nulli esse dubium poterit, quod ut quis titulo
108쪽
Tit. Domis. quaest. III. Dub. I. 7
domicilii ad ordines promoveri possit, servare tenetur omnes & singulas conditiones in praesenti Constitutione praefixas, mi- meroque Is I. relatas. Difficultas est, s ut secundae parti dubii satisfaciamus an etiam servandae sint, cum quis domicilium
habitationis acquirit Origine, aut Lege .etoo. Respondeo, ut quis ad ordines promoveatur, domicilio origine obtento, non teneri servare conditiones praesenticlausula,n. I9 I. relatas. Probatur, nam domicilium habitationis origine acquiritur, cum puer v. g. in loco patetni domicilii oritur, sive in eo oriatur vere, aut juris fictione: cum ergo in eodem loco censeatur habere, etiam ad ordines, idem domicilium ac Pater, cap. licet. cap. is qui desepulturis in G. Paterque, ut docmicilium inibi acquirat no teneatur omnes eonditioneS clausulae praesentis servare, nec filius tenebitur: Quis enim dicet, quod filius natus in loco paterni domicilii, ut inibi domicilium acquirat, egeat vel per decennium ibi habitare, vel separatam domum instruere , &c. ergo ut domicilium habitationis origine acquirat, eoque titulo promoveatur, sui ficit quod in domo paterni domicilii habitet, hoc est, quod sui iuris factus, domicilium habitationis alibi non elegerit. Verum tamen est, quod hic casus vix contingere potest; quia cum in dicto filio concurrat etiam titulus originis, regulariter isto, dc non domicilii, ad
ro I. Respondeo II. Quod licet Pax Iordanus apud Gobat citat. n. 29o. plusquam quindecim modos assignet, quibus d micilium habitationis lege acquiritur, & pro susceptione ordinususticitant, in terminis tamen praesentis Constitutionis non sus fragantur, nisi conditiones tu ea expressae expleantur , nam ad effectum ordines suscipiendi, non aliae leges, sed praesens SS. Innocentii. consideranda est: ergo sine conditionibus in ea praescriptis, nullus censetur domicilium habitationis, ad effectum
ordinum, acquisivisie, Quod certum mihi videtur.
109쪽
DUBIUM II. An quando Pater domicilium in alia Diaepes conrem
his , ipsumquessius in minori aetat equitur, teneatur hic comditionespraesentis Consiturionis explere, at eo titulo ad ordines promoveri valeat. zo2. E. Iguratur casus, Petrus V.G. in aliena Dioecesi Sedem
c domicilii firmat,ipsum sequitur filius nondum emancipatus , quaeritur, num iste filius ab Episcopo praedictae Dio cesis, ubi Pater domicilium contraxit, titulo domicilii, possit ad ordines promoveri, quin filius expleat conditiones praese
iis Constitutionis, n. I9I. memoratas.
ao 3. Respondeo assirmative, dummodo Pater praedictas conditiones in loco novi domicilii expleverit. Quare filius, in casu praesenti, ut titulo domicilii inibi promoveatur, non eget separari a Patre, domumque separatam instruere, sed susticit,
quod Pater in eo loco commoretur, cum animo perpetuo ibidem permanendi, majorem partem rerum, ac bonorum suorum addictum locum, aedes instruendo, transferat, in eoque per aliquod considerabile tempus commoretur, ac tandem, quod animum habeat perpetuo ibi commorandi,juramento athrmet. 2O . Quod filius non teneatur praedictas conditiones eXPI re, probatur I. Decretum enim prasentis Constitutionis obligat solummodo conditiones dictas implere, cum ipse ordinandus
domicilium in aliena Dioecesi eligit, ibi: Subditus aurem ratione domicilii is dumtaxat censeatur, qui licet alibi natus fuerit, illud tamen adeo sabiliter consituerit in aliquo loco, cte. ubi notandum est verbum constituerit, quod manifeste indicat loqui eum illo , qui ut promoveatur titulo domicilii,domicilium in aliqua Dio celi elegit: cumque, in nostro casu Pater, Sc non filius, domicilium inibi eligat,filius non tenebitur praedictas conditiones arponere , ut inibi titulo domicilii promoveatur. aos. Probatur II. Quia filius dum non eligit domicilium,
gaudet paterno, ut ex leg plaeet, sequent. Coae ad municip. d cet P. Comitolus , lib. 6. quaest. s. n. s. Navarro, lib. I. UI. de temporibus ordinat. conss. 3. ἀ n. 3. quodque infert, ex cap. licet , cap. is qui, desepulturis in G, Glos. leg. I. Coae ubi petant tutores ν
110쪽
m tili mirantur. Gobat supra ma99. PaxIordanu , elucubrar. volumi. I. lib. 3. tit. G. n. 49. ibi. E citur quissubditus ad oνdines ,
ratione domicilii proprii, vel puemi. Pater enim & filius, dum
non emancipatur, censetur eadem perssina: ergo filius ut censeatur domicilium contraxisse in aliquo loco, sufficit, quod Pater in ipsio domicilium elegerit: non ergo eget filius conditiones praesentis Constitutionis in nostro cassi apponere, ut titulo domicilii ad ordines promoveatur. ros. Quod Pater teneatur praedictas conditiones explere,
ut ejus filius inibi promoveri valeat, madetur I. Nam in dicto loco illud domicilium communicare potest filio non emancipato, quod ipse Pater acquirit ; at Pater non expletis conditionibus praesentis Constitutionis, domicilium ad ordines non acquirit:ergo nec poterit filio communicare,nemo enim dat, quod non habet: ergo ut filius inibi domicilium ad ordines acquirat,
debet saltem Pater conditiones prςsentis Constitutionis explere. zor. Suadetur II. a paritate: Nam ut filius censeretur domicilium Patris contraxisse in aliquo loco, eoque titulo adordines promoveri valeret ab ejus Episcopinante praesentem Com stitutionem , necesse erat quod Pater conditio es de Iure tequi.
sitas ad acquirendum domicilium in eodem loco apponere, aliter filius domici lium contraxisse non censebatur: ergo similiter ut filius censeatur domicilium, in loco ubi ejus Pater domicilium elegit, contraxisse ar ordines, tenetur Pater conditiones de Iure praesentis Constitutionis apponere, aliter silius inibi domicilium ad ordines non contraxisse censetur. Explicatur hoc; ut filius, ante prauentem Constitutionem, titulo domicilii ad os dines promoveretur ab Episcopo Loci, ubi Pater domicilium elegerat, sufficiebat quod Pater conditiones de Iure requisitas ad hunc essectum apponerςt, quin filius eaS ponere teneretur: ergo similiter in nostro casu, ut filius promoveatur titulo domicilii, sufficiet quod Pater conditiones praesentisi Constitutionis apponat, quin filius apponere teneatur. zo8. Nec obstat particula dumtaxat in praeienti clausula posita, quae exclusiva est, nam ut supra n. III. diximus, non excludit cassis, qui juxta aequitatem Canonum, & Legum incIudendi lant sic qui obtinuit citra tempori, ut promoveri PDG