Tractatus moralis, titulos pro promovendis ad ecclesiasticos ordines, expendens, juxta novissimam constitutionem ... Innocentii 12. quae incipit Speculatores domus Israel ... Auctore rev. P. fr. Joseph Moreno ord. SS. Trinitatis ..

발행: 1699년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

6o Tractatus Moralis

isto solummodo deficiente in Patre,totus titulus originis in filio

deficiet: corroborarique valet ex cap. cumsit proprium, de tandis.

appositis, ubi servo cui libertas indicta suit,sub conditione, quod Monasterium ingrederetur, ingressusque fuisset, jubetur tamen ad pristinam reddere servitutem, eo quod licet in Monasterium ingressus fuerit semel, tamen in ipso non perseveravit: ergo similiter lieEt Pater, in nostro casu, semel domicilium elegerit in loco nativitatis casualis . filii, si tamen ibi domicilium non continuat, filius reddet ad pristinam originem.

Isa. Respondetur tamen negando consequentiam , ad

ejusque probationem dicimus, quod origo filii in dicto casa componitur ex casuali ortu filii, ac Patris domicilio acquisito,

non autem Conservato, nec praesens Constitutio amplius desiderat, nisi quoed Pater in dicto loco domicilium contrahat, quodque semper Verificatur, licEt postea domicilium mutet; semel enim quod Pater domicilium inibi contraxit, verum est quod origo filii componitur ex Patris domicilio, nam in origine filii moraliter perseverat. Is a. Ad confirmationem sumptam x cap.cumsit proprium, negatur similiter consequentia ; nam servo libertas indicta fuit sub conditione, quod Monasterium ingrederetur, & quod in

illo per totam vitam continuaret, inde nihil mirum, si non continuavit , quod ad pristinam reddere servitutem juberetur: Caeterum in praesenti Constitutione solummodo indicitur, quod Pater in dicto loco domicilium contrahat, unde semel contrais cto , legem explet, nam sermo simpliciter prolatus, intelligitur de prima vice. Quo fundamento motus P. Givalinus de I regul. cap. 6. Probabile censet, quod illegitimus, qui in Soci late primam Professionem emisit, a Societateque ante prom tionem ad Sacros ordines fuit expulsus, dispensatisque a R Generali votis, manet absque irregularitate, nec expulsus , re viviscit irregularitas orta ex deffectu natalium, quae dicta Professione fuit avulsa: Aufertur enim irregularitas intuitu Proses.sionis, quam semel possuit, nihilque amplius requiritur . . Is . oportet tamen adnotare, quod domicilium in praesenti casu a Patre contrahendum in loco ubi ejus filius casualiter natus est, debet esse quale Iure communi exposcitur, nec μ ζςSςx.

92쪽

eget inibi domicilium contrahere juxta dispositionem praesentis Constitutionis infia referendam, nisi in casu quo ipse Pater titulo domicili in eo loco promoveri voluerit quodque ex dictis , ac dicendis satis apparebit. Quid autem requiratur, ut domicialium de Iure communi contrahatur videatur Diana, Pan. g.

seMy. a. resol. I s. cum aliis.

DUBIUM X. De originesilii nati tempore, quo Patre es in animo, in alia Diares domicilium contrahere. Is s. Asus claritatis gratia sic proponitur. Nascitur Titio filius in Dioecesi Oscensi,tempore quo a dicta Dioecesi ad aliam domicilium transferre parat, ita ut non modo tenus verbis animum hujus mutationis explicaverit,uerum etiam majorem partem suorum suppellectilium ad locum ubi tran ferre domicilium decrevit, remisit, & cum jam ad arripiendum iter se accingit ad locum futuri domicilii, in oppido a quo mutatur filius ei nascitur, vel in ipso itinere, quaeritur, cujus Dioecesis hic filius erit originarius ad ordines: Oscensis Dio cesis videtur quod non ; Pater enim satis animum explicuit, ainibi morari minime velle, & sine animo perpetuo in aliquo loco morandi, domicilium non intelligitur, ut communiter docent DD. Nec item Loci futuri domicilii originarius esse potest, nondum enim in eo Pater domicilium contraxit, eum in eo hactenus non habitaverit: cujus ergo erit originarius. Is 6. Respondetur esse ad ordines originarium Loci in quo naturaliter ortus est, dc a quo Pater domicilium mutat; quia li-cEt Pater animum mutaverit, dc majorem partem suppellectialium alibi remisserit, non ideo domicilium in ipso loco depe dii ; sed sic est quod quando filius nascitur in loco ubi Pater domicilium habet, originarius est ad ordines Loci domicilii paterni : ergo & in nostro casu, & ita docet Diana, pari. 4. tra' Miscellan. resolui. I 48. Major constat, nam ut docent communiter Doctotes, sicut domicilium non acquiritur solo animo perpetuo habitandi in aliquo loco, nec sola habitatione, sed ambo requiruntur, sic ut domicilium contractum deperdatur,

non sussicit animi mutatio, sed requiritur quod simul habitet in

loco

93쪽

loco ubi de novo domicilium parat, & ita tenet Andreas a s.I seph. crifol. TAeologi. U. Domisilio , n. s78. Cum ergo in nostroeasu Titius a loco sui domicilii antiqui non sit mutatus, vel autem in Ioeo novi domicilii hactenus non habitaverit, eum d

micilio permanet in. loco, a quo transitum parat: contrarium tamen docet Panormitanus, in cap. Rodulphus, de Reycriptis, n. v.

Ad rationem dubitandi, dicimus, animum perpetuo habita di esse necessarium, ut quis de novo domicilium contrahat in aliquo loco, non autem ut contractum conservet, quod ex dictis satis constat. DUBIUM XI. De origine illegitimorum. ' is . Upliciter horum nativitatis contingere valet, velo enim ipsorum ortus in loco domicilii parentum a ridere potest, vel extra , ita ut parentes nulli bi domicilium habeant , vel si habeanti, diversum sit, Patris scilicet in una Di χωςesi, Μatris in alia , Item Pater potest esse notus, aut ignotus tin his ergo, α similibus eventibus quaeritur, quis sit praedictinetum illegitimorum locus originis, ut promoveri valeant.

Is , Pro quo adnotandum.In praesenti Constitutione,π.ys.

xelata, duplicem dispositionem legi, aliam pro nativitate filii

Propria, aliam pro sortuita, ac casuali, diversamque originem ad ordines pro diversitate nativitatis assignari: Item, ut eX ve bis,n. 97. praefixis, constat, praesenti Constitutione statuitur,

quod si Pater in loco, ubi filius ex aecidenti natus est, domicialium contraxerit filius originarius sit Loci novi domicilii pate, ni . Dissicultas ergo est, an omnes ista diipositiones eo rehendant, in suo respective easu, illegitimos filios . Is s. Resolutiohujus dissicultatis ab alia pendet , scilicet, an quando leges aliquid circa filios disponunt,nomine filiorum intel ligantur illegitimi, de qua Balbossa de appellat. verb. une

lat. 99. gr. 3s. 35. Ubi in assirmativam inclinat, quando ratio Iegis certa est, & omnibus filiis aequaliter convenit: Unde in praesenti triplex erit quaestio. I. An quando illegitimus oritur in loco, ubi parentes habent domicilium, originarius sit ejusdem

Loci , II. An deficiente in Parentibus domicilio, illesitimus se

94쪽

quatur originem paternam, an maternam. III. An si Pater, Ma- 'terve illegitimi domicilium contrahant in loco, ubi dictus filius natus est, ratione istius domicilii sit originarius Loci novi d micilii parentum.16o. Respondetur I. Quod illegitimus natus in loco ubi ejus parentes habent domicilium, esto de Patre certo eonstet, esse originarium Loci domicilii materni. ItaJoannes Praepositus,

apud Dianam,p. s. tract. a. resolui. I S. Cujus sententia etiam interminis praesentis Constitutionis tenenda videtur ; quia Leges, quae cum filiis loquuntur, non comprehendunt illegitimos, quando earum ratio aequaliter non convenit legitimis, & illegitimis , at sic est in praesenti ; nam in legitimis, eorum parem res idem habent domicilium Viri, uxoris est domiellium, cum pro eadem persona reputentur, propter unionem Matrimonii:

Non sic in fornicariis, quilibet enim eorum habere posset diaversum domicilium, & in diversa Dioecesi, ex quo fieret, quod si illegitimus domicilium utriusque parentis sequeretur, duplicem baberet originem ad ordines, contra praesentem Constit tionem, quae duplicem originem non consentit: Ergo dicem dum, quod illegitimus domicilium maternum dumtaxat pro origine sequetur. 16 a. Haec consequentia probatur,nam major constat ex doctrina Barbosiae citati, in Iss. Tum quia a Matre certiuS pr cedit ε ue docet Diana cita tus, tum quia filii in servitutis, vel libertatis conditione , ta legum dispo 1itione , Μatrem sequuntur: ergo & in origine ad ordines domicilium Matris sequentur,cum eadem sit ratio. Tum quia si tempore quo illegitimus nascitur, ejus Pater haberet domicilium, non autem Mater, vel e contra, esset originariu j m Loci paterni domicilii,. jam materni ,& nihil fixum esset: ergo ut haec incommoda vitentur, dicendum,

quod illegitimi domicilium Matris sequuntur, non vero Patris, etiam si de Patre certo constet, quia hoc est dispositioni Iuris

Civilis cons ni us ῆ . - . -

I62. Unde. si Μater, tempore quo illegitimus nascitur,nubisti domicilium h be si censetur natus ei accidenti, etiam si de Patre certo constet, habeatque domicilium, quia ex dictis conditionem Hatris sequitur. Similiter, si Hater illegitimi domis

95쪽

6ι Trassatus Mortas

ellium in aliqua Dioecesi habens, extra illam in lucem dederit, originarius erit ad ordines Loci materni domicilii, ex dictis n. Iog. de Legitimo filio nato extra Dioeeesim paterni domicilii, quae doctrina etiam in praesenti casu militat. I 63. Respondeo II. Illegitimum natum ex accidenti; eo quod Mater nullibi habet domicilium, originarium ad ordines esse Loci naturalis maternae originis, etiam si de Patre certo comstet, quia Ius Civile , leg. r. in .ss ad municip. ct lem ejus qui F. eodem, illegitimos solius matris filios agnoscit, eo quod ab ista certius procedant: ergo conditionem solius matris sequentur. Nec obstat, quod presens Constitutio pro origine filii casualiternati, locum naturalis paternae originis assignat; nam ly Patris. Latὶ sumitur, & comprehendit Μatrem in casibus quibus se

eundum Ius ad Patrem nequit recurri, ut docet D. Lampere T n. o 3. Licet ibidem doceat,quod si de Patre illigitimi certo comstet, ad Patris, & non Matris originem recurrendum sit. Sed nostram responsionem tuentur, Barbosia depotes. Disc. allegat.

4. n. I s. Diana citat. refol. Ia. Trullench. tom. 3. lib. 4. cap. unico, b. 6. n. 7. Pax IordanuS, elucubrat. vola. I. lib. 3. tit. s. n.

s. ibi: In suis naturalibus, ct vulgo quaesitis, seu illegitimis

consideratur origo materna, ct non paterna. & alii ab istis citati. I 54. Ad tertium dubium supra n I s s. propositum, an scialicet si mater domicilium de Iure contrahat in loco ubi illegitiamus natus est, amittat iste originem Loci maternae originis, fiat

rue originarius Loci novi materni, domicilii, negative respo endum censeo, ex dictis supra n. Ia . cujus doctrina potiori Iure praesenti casui coaptatur. DUBIUM XII. De origine expositorum, ae derelictorum. 16s. TI Xpositi illi vocantur filii, quorum Patres ignorantur; I nam vix ut nati sunt Hospitali ipsis destinato, aut domo alicujus divitis consignantur: quiquo jam legitimi sunt,

dc regulariter non modo parentes verum, & locum nativitatis ipsorum ignoratur. De his ergo in praesenti quaeritur, quis sit locus originis, ut hoc titulo ad ordines promoveri valeant.

366. Respondetur originarios esse Loci in quo expositi fu

96쪽

Tit.Orig. quaest. II. Dub. XII. 63

runt; nam eo quod Patres, locusque eorum ignoretur, cives sunt Loci in quo expositi fuerunt, & ita tenent Barbossa supran. 37. Campani l. apud Trullench. cit. n. I 2. ibi: Expositi ordia

ri possunt ab Episcopo, qui est Ordinarius Loci, in quo expossi sunt ;nam eo quod parentes ignorentur, Fne dubio illius Loci e sectisunt cives. Cum enim in obscuris minimum sit sequendum, Cap. in obscuris . de regulis jur. in 6.& locus , parentesque expositorum adeo obscuri sint,locus ubi expositi fuerunt gerit vices Patria,

Patris, nam ibi censentur nati: consonatque D. LampereZ n.4O .i6 . Sed quia pluribus in Locis dicti infantes exponi valent , experientia teste inquirendum est, quisnam eorum determinatZ originis ad ordines tribuat titulum, ne plures origines admittere compellamur, contra praesentis Constitutionis aedictum. V. G. exponitudiTitius primo in loco Dioecesi Turia nensis V. G. ibique baptizatur, secum enim adfert papyrum monentem, lavaero Baptismi non esse ablutum, deinde de loco in locum ad Hospitalem Caesaraugustanum, locum in expositorum educationem destinatuin, conducitur. Quaeritur cujus Loci dictus Titius originarius sit, an illius ubi primo expositus fuit, an ejus in quo ad suam educationem permanet. I 68. Respondetur esse ad ordines otiginarium Loci Hospitalis, vel domus divitis ubi ut alatur, ac educetur, permanet, non vero Loci, ubi primo fuit expositus, baptizatusque, quia in isto quasi accidentaliter fuit expositus : sicut enim n praesenti Constitutione duplex distinguitur ortus, alius accidentalis, & quando parentes transitum faciunt, contingens, alicis naturalis 'cum scilicet in eodem ortus loco domicilio parentes detinentur ; ex quibusque ortibus non accidentalis, sed alius originem ad ordines filio tribuit: sic in expositis duplex exponendi modus distinguendus est, alter ut permaneat in loco ubi eXponitur, alius ut inde transitum faciat , dc sicut cum nascitur filius in loco, occasione transitus Patris in terminis praesentis Constitutionis est nativitas accidentalis, quae originem ad Ordines non tribuit, sic cum filius exponitur in loco, non ut ibi permaneat, sed ut inde transitum faciat, exponetur inibi accidentaliter , nec sufficiet ut ejus Loci originarius expositus censeatur: expositio enim gerit vices nativitatis in expositis, ut

97쪽

66 Tractatus Moralis

communiter docent Doctores: ergo sicut nativira,filii in transitu parenrum accidentalis est, originemque non tribuit, ita exponere expositum in loco, ut inde transeat, erit expositio accide talis , nec originem ad ordines tribuet, consonat D. VilIar, P tron. de Calaiamri p. s. co umb. 4. M I 3. ibi: Los ninos que ponena laspuertas , y en los Hospitales, coospadres , F madresse igno amsonparro quianos, F vezinos de aquei Lugar, 3 Parroquia, donis fueron expuesus, ycriaris. Citatque Bartui. leg. ad municip. Petrum de Revena, ac Boherium decs I 3. n. I. ubi notanda sunt verba novissima , mpuesios, F crudos, quae indicant, quod ut e

positus sit cives alicujus Loci, non susiicit ipsum in loco exponete , sed quod ibi educetur, quodque permanentiam in eodem loco convincit: sic ergo in nostro cassi dicendum.16s. Hacque doctrina deciditur singularis casus a Patre Gobat ira I. 8. de ordine, V. Episcopus n. 28 s. propositus, de exinposito in loco ad plures Episcopos pertinente, ut si exponeretur in columna, quae in Regno Valentiae extat, quae ad quatuor Dominos Episcopos pertinet, ita ut cnm columna dicta quatuor habeat frontes, quaelibet diversae Dioecesis est: dicimus ergo expositum in cuspide dictae columnae originarium ad ordines esse illius Episcopi, in cujus Dioecesi stabiliter ad suam educationem permanet, esto de illis quatuor memoratis non sit; quia expositio in dicta columna censetur accidentalis, quae ex dictis originem exposito non tribuit. 1 o. Hactenus dicta intelligenda, veniunt casu quo de P tribus, aut Ioco expositi minime constet, aliter dicendum, si de ipsis constet lcmporis cursu: Unde si de Patribus, locoque eo positi constet, isque legitimus fuerit, erit originarius Loci in quo naturaliter ortus fuit, modo inibi ex accidenti non sit natus ; in hoc enim casu origo naturalis Patris origo filii erit, ex saepe dictis. Ratio est, quia ex quo de Patribus, & Patria expositi constat, desinit expositus esse, saltem quo ad effectum tituli

originis ad ordines . I7r. Si tamen Loci, in quo expositus ortus est, minime vero de Patribus, constet, verius judico originarium esse Loci in quo expositus suit, non vero Loci in quo natus, immo bapti et tus fuit, nam ignorantia ea parentum magnam inducit prauumpti

98쪽

Tit. Orig. quaest. II Dub. XII. 6

ptionem, ibi natum ex accidenti, cum impossibile moraliter appareat Patres ignorari,si in eo loco domicilium contraxerunt, quodque necessarium erat, ut nativitas dicti filii in ipso loco ea-sualis non esset: ergo ex ipsa parentum ignorantia infertur praesumptio, quod inibi dictus filius natus sit ex accidenti, quae nativitas orignem ad ordines non tribuit. Recurrendum ergo ad locu ubi expositus permanenter sui quia alius proprior non est. et a. Si vero expositus illegitimus fuerit, constetque de Matre, originarius ad ordines erit vel Loci materni domicilii, vel originis naturalis maternae, juxta dicta supra dubio antecedenti : si autem de Μatre non constat, originarius erit Loci, ubi permanenter fuit expositus; gerit enim hic locus vices Patriae, dc parentum. Sed adnotandum est , quod semel admisso exposito in Hospitali, vel alia domo, animo ibi ipsum permanenter alem di , ac educandi, licet postea ad aliam Dioecesim transistatur, permanet semper originarius Loci ubi primo animo ipsam retinendi inibi fuit expositus, quia ibi contraxit domicilium origianis, quod ex natura sua invariabile est. 173. E contra vero, si dives, pietate motus, expositum in sua domo, vel alibi, alere, & educare decreverit, animo perpetuo, vel saltem quousque ipsi statum dederit, secum , vel alibi, suis semptibus tamen, retinere, posteaque ipse dives ad locum ubi dictus filius primo expositus fuit, domicilium mutaverit, no videtur improbabile in isto casu, esse originarium ad ordines Loci, ubi primo expositus fuit; nam praedictus dives gerit vices

parentis cum exposito; at quando Pater domicilium contrahit in loco, ubi ejus filius ex accidenti natus fuit, filius ex accidentinatus originarius, ad ordines est ipsius Loci sui casualis ortus,ut ex praesenti constat Constitutioner ergo cum ex una parte, in loco ubi primo expositus fuit, censeatur inibi quasi ex accidentinatus ipse expositus, ct ex alia dictus dives vices gerat parentis, idem erit dicendum ac de Patre naturali domicilium contrahem te in loco ortus casualis sui filii, dicitur. Sed hoc alii videant.1 4. Circa Derelictos, qui illi dicuntur, quorum parentes, cum illi parvuli essent, vel peregrinando, vel in militia inormi fuerunt, ipsique filii nomen parentum, Patriamque suam igno-xan hii inquam originarii sunt Loci ubi primo domicilium com

I a trahunt,

99쪽

ε8 Tractatas Morase

trahunt, ut tenet D. Lampereet, n. 4o . Quod verum est, esto postea ad aliam Dioecesim domicilium transferant, quia istud domicilium est originis, quod ex natura ilia invariabile est. Nec requiritur quod domicilium contrahat cum omnibus illis circunstantiis praefixis in praesenti Constitutione infra referendis, sed sufficit in nostro calu domicilium de Iure communi contrahere ; quia hoc domicilium est, ut orginarius in eo loco fiat, tituloque, originis, &non domicilii ad ordines promoveatur; praesens autem Constitutio, dum alias circunstantias exposcit, exposcit solum quando aliquis titulo domicilii promovendus est: ergo non eget domicilium contrahere cum circunstantii praesentis Constitutionis, si vero nulli bi domicilium elegerint, ad Apostolicam Sedem recurrant. DUBIUΜ XIII. De Lbertorum origine, ct Libertinorum.17s. T Ibertus dicitur, qui cum fuerit servus, manumittis I tur. Libertini dicuntur, qui exliberis procreati sunt, hoc est, ipsi quidem numquam servierunt, sed eorum parentes, antequam ipsi nascerentur, e servitute manumissi sunt, & de his quaeritur, quis possit titulo originis ipsos ad ordines prom vere. Suppono I Servos in statu servitutis ad ordines promoveri minimε posse, cap. uinui de iii Presb . ordin. vel non, cap. de se vorum , cap. de famulis, de servis non ordinandis . Suppono II. Praedictos libertos nasci potuisse in Africa, aliove loco, ubi Episcopi non extant, vel si extant, Titulares sunt, quique ad ordines promovere non valent,eX Trident. Sessone I . cap. a. de re

format. oriri itidem potuerunt in Locis Catholicorum,sed ex a cidenti, occasione itineris scilice vel etiam oriri potuerunt,dum eorum parentes Dominis, quorum servi sunt, inservirent.1 6. Respondetur, in his, & similibus casibus Libertus oriaginarius est Loci, ubi Patronus veram, & naturalem habeat originem, non autem,ubi ipse Patronus domicilium habet. Ita cum aliis Trullench, n. I 2. ibi: Libertus, quandopotespromoveri, o dinandus es ab Episcopo Loci, is quo Patronus trahit originem, quia illius Loei es Libertus municeps, ct non ab Episcopo ubi Patronus babet domicilium. Ratio est, quia cum Liberti parentes nullibi d miciis

100쪽

micilium, ut pote servi, acquirant, filii censentur ex accidenti nati; & cum alias naturalis origo parentum nequeat suffragari, supponitur enim inibi Episeopo carere, recurrendum est ad originem naturalem Patroni, quae invariabilis est, quaque ratione ad domicilium minime recurrendum, hoc enim cum variabile sit, jam unius, jam alterius Dioecesis Libertus originarius esset, quod maximum esset inconveniens. Nec Libertus originarius erit Loci ubi Pater Patroni natus est, quia non est naturalis Avera Patroni origo; sed perIuris fictionem : ergo sicut in Patre ' hare excluditur praesenti Constitutione pro origine tilii ad ordines , ita & in Patrono. De libertinis autem dicitur, quod si eorum parentes tempore illorum ortus domicilium in aliquo loco contraxerunt, Originarii ad ordines erunt Loci paterni domicilii, sin autem tempore ortus Libertinorum domicilio parentes carebant, originarii erunt verae & naturalis originis Patroni parentum, sicut de Libertis manet dictum, & ita tenet PaX Iordanus, volum. I.

lib. 3. tit. 5. n. 43. Propria vero Origo accidentalis libertorum,ac

libertinorum numquam attendenda est , quidquid in contrarium dicat ipse Iordanus citatuS.I . Quae omnia dispositioni praesentis Constitutionis con formant. In ea enim disponitur, quod quando filius nascitur ex accidenti aliquo in loco, origo ejus ad ordines sit naturalis Patris origo, & non alia, cumque ortus Liberti, & Libertini, in casu quo ejus Pater nulli bi domicilium contraxerit, censea tur ex accidenti, Patronusque, sit velut ejus Pater, neque, origo naturalis Liberti, ac Libertini, ejusque naturalis Patris pro origine ad ordines suffragari valeat, consideranda est naturalis origo Patroni,qui Patris vices respectu Liberti gerit,ac Libertini.' I 8. Exeipiendus videtur a praedicta doctrina casus, in quo Liberti Pater Catholicus foret, natusque in loco Catholieorum, ubi Episcopus extat proprius cum subditis;quia in hoc casu probabile videtur dictum Libertum originarium ad ordines fore Lo ci paternae naturalis nativitatis, eo quod in praesenti Constitutione verbis supra n. 9 s. relatis, sic expresse disponitur. Nec obstat,

quod juxta Ieges Civiles filius servus non fit municeps Loci paternae naturalis originis: Respondetur enim non fieri quo ad alios

SEARCH

MENU NAVIGATION