장음표시 사용
121쪽
pars possidetur. V. G. Titius cum Dioecesis Tirasonensis originarius sit, Caesar-Augustam venit, ut inibi domicilium contrahat , ac in Parochia S. Engratidis, quae Dioecesis est Oscensis , domum emit, aut constituit, instruitque, majorem autem partem bonorum interritorio Dioecesis Caesar-Augustanet possidet, quaeritur, an quia habitat in Dioecesis Oscensis domo, obstet, ne domicilium in Dioecesi Caesar-Augustana contrahat ad ordianes , ubi majorem possidet bonorum partem. 237. Respondetur non obstare, unde, caeteris conditionibus expletis, domicilium in Dioecesi Catiar-Augustana ad ordines contrahet quia ut supponimus Titius in Civitate Caesar-Αugustana domicilium contrahere intendit, Domusq; Parochis S. Engratidis Civitatis est Caesar-Augustanae . Nec obstet quod sit alterius Dioecesis, quia ad praesens per accidens se habet.
DUBIUM VIII. Anpraesenti dispositioni δε jurejurando
Farsatis,falsum jurando . . et 3 g. o Raesentis Constitutionis decreto tenetur, qui domicia lium ad ordines in aliqua Dioecesi contrahere intendit , ultra alias conditiones, juramento firmare, se vere, & realiter animum inibi perpetuo permanendi habere, dc circa hanc
dispositionem difficultari quid, an ipsi falsum jurando satisfaciat, hoc est, jurando se vere, &realiter hujusmodi animum
habere, cum revera taIem animum non habeat.
239. Pro decisione adnotandum est I. sufficere ante susceptionem ordinum praedictum juramentum, in nostro casu, si mel praestare, quin opus sit, ante singulorum ordinum recepti nem juramentum iterari: Unde susticit, quod ante Clericalem tonsuram de hujusmodi animo jure jurando assirmet, nec opuSest in receptione ulteriorum ordinum iterum, atque iterum praedictum juramentum praestare: semel enim juramento praestito , essicitur subditus illius Domini Episcopi ad omnes ordines:ergo sine novo juramento poterit ab eo omnes ordines recipere,quod inde patet, nam pCesens Constitutio exigit juramentum abs lute, & simpliciter, & sermo simpliciter prolatus, intelligitur de Prima vice, ex dictis supra n. I v. Limita tamen, nisi inter ordi-
122쪽
Tit. D P. Quaest. III. Dub. VIII s r
ordinem ac ordinem domicilium intemimperet,iunc enim cum de novo domicilium in eodem loco contrahat, de novo etiam juramentum practare tenetur, nec sufiagatur, antea praestitisse.
praesens dissicultas I. Cum Titius V. G. habitationem mutavit ad aliquam Dioecesim, sine animo tamen in ea perpetuo permanendi , ac dictum animum non habendo, jure jurando assirmat, se illum habere. II. Cum tempore quo habitationem mutavit , verum animum inibi perpetuo commorandi habuit, tem-Pore autem quo jurat, animum praedictum retractavit, juratque se habere, cum re vera non habeat. III. Si verum animum hahens, iuramentum praestitit, ac postea vel ante primi ordinis susceptionem, vel primo suscepto, ante secundum, animum retractavit: In his ergo A similibus casibus quaeritur, an falsum jurando satisfaciat Titius dispositioni praesentis Constitutionis,lieiteque ad ordines promoveri valeat titulo domicilii. Α d primum sensum respondebimus in hoc dubio, ad sequentesque
in sequenti. et r. Ad primum ergo dubii sensum, respondetur. Qui si ne vero animo permanendi perpetuo in aliquo loco, ad istum habitationem mutat, juratque, si praedictum animum vere αrealiter habere, cum realiter & vere non habeat, sic periurando, non solum gravissime peccat, sed ne domicilium in eo loco ad ordines acquirit, sicque in nostro casu juramento falso non satisfaciet dispositioni praesentis Constitutionis: Omnes enim, ac singulas circunstantias, seu conditiones, quas pro domicilio acquirendo praesens exigit Constitutio,tamquam forma exigit ;at cum leges aliqua tamquam forma exigunt,qualibet deficiente, actus nullus est, ut communiter in tractatu de legibus d cent Doctores: ergo cum praesens Constitutio exigat juramem tum de vero & reali animo, huncque Titius non habeat, non praestat juramentum, in nostro casu, a lege intentum, accomsequenter eo domicilium non acquiret.
a 2. Major probatur; nam quando in dispositionibus de
aliquid faciendo, invenitur dictio dumtaxat, vel alia taxativa quaevis, solemnitatem, & formam inducit, ac illarum trangresso actum vitiat, ut cum multis firmat Barbosa de Dictonibus
123쪽
u frequent. dict. 97. n. s. At dictio laxativa dumtaxat invenitur in praesenti Constitutione, dum ea, quae pro acquirendo ad o dines domicilio , disponit, ibi: Subditus autem ratione domicilii isdumsaxat crestatur, Oc. ergo ea quae facienda disponit solemnia ratem & formam inducut, cujuslibetq;transgremo actum viti bit: ergo cum Titius falsum jurando, juramentum a lege i tentum non praestet, domicilium non acquiret, nec ad ordines promoveri valebit. a 3. Nec obstat, quod jurando, licEt falso, explet Titius quidquid praesenti Constitutione indicitur, in ea enim jubetur solum, quod Titius juret se habere vect α realiter animum in eo loco perpetuo permanendi, quodquo juramento falso praestat, nam aliud est vere jurare, α aliud jurare de objecto vero: Titius ergo licet in nostro casu de objecto vero non juret, jurat tamen vere, hocque, α non illud a praesenti Constitutione e poscitur: ergo per jurando Constitutioni satisfacit, consequem terque domicilium eo juramento ad ordines acquiret. a 4. Quod variis exemplis confirmari valet: Sacri enim
Canones, ut constat ex Cap. Sanctorum, cap. neminem. 7o. diu.
Suspensionem promotis Beneficio, aut Patrimonio fictis ingerunt , quasque poenas . Trident. Sessio 2I. cap. a. de reformat. timnovabit: & nihilominus gravissimi Doctores, quos citat, sequbturque Palao, p. 4. tract. 27. disp. unis.punct. 12. ἁ n. 6. tuentur
probabilissimi, quod si promovendus Episcopo legitimε Constare facit, etsi falsis testibus, se verum Beneficium, aut Patriis monium habere, quod tamen re vera non habet, hac falsa probatione , testibusque falsis invecta, liberatur a suspensione pra dictis Canonibus indicta: similiter ergo dicendum in nostro casu ; si enim testibus falsis sit satis legi Beneficium pro ordinibus exposcenti, liberaturque poenis, pro promotis sine illo invectis, cur juramento falso non fiet satis dispositioni praesentis Constitutionis, liberabiturque ab ejus poenis, qui, etsi falso, jur
24s. Insuper, cap. Praelatis, de homicidio in . cavetur, quod si Praelatus, alterve Ecclesiasticus accusaverit de delicto , cui a nexa est poena mortis, vel mutilationis, ut ab irregularitate, s euia poena liberetur, praemittere tenetur Protestationem, qua constet
124쪽
T L Do e. quaest. III. Dub. VIII s 3
eonstet se animo vindictae minimε accusasse: α nihilominus Felinus in cap. postulasti , de bomicidio: cum aliis, quos sequitur P.
Givalinus, de irregularit. cap. 4. quas. 3. n. 62. docent, eum qui dictam protestationem praemitteret, hoc est, quod oretenus dumtaxat vindictam non intendere affirmaret, esto animo interiori vindicta inflammaretur, eoque moveretur, minimε irregularitatem contrahere, dummodo exterius pronuntiet, ae protestetur animo vindictae ad praedictam accusationem non moveri, irregularitatem evaderet: ergo similiter in nostro casu
juramento falso legi Titius fatilfaciet, ejusque poenis liberabitur ; sieut enim domicilium ab animo interno pendet, sic caren tia vindictae a carentia animi interioris pendet etiam, ut per se patet: ergo sieut qui exterius animum vindictae non habere protestatur, licti interius vindicta flammescat, legi, de non accusando animo vindictae, fatisfacit, ab ejusque poenis liberatur , sic in nostro casu, cum Titius exterius juret, se animum Vere dc realiter habere permanendi perpetuo in eo loco, licti interius tali animo careat, legi satisfaciet, ab ejusq; poenis immunis erit. a 6. Ad haec. Qui fidia rebaptizatur, irregularitate innod
tur, ut gravissimi docent DD. ea moti ratione,nam suificit exteririus legi contravenire: ergo a sensu contrario, sufficit amim externum ponere,ut legi fiat satis,aliter leges aequitate carerent,
eondemnando scilicet illum, qui exterius solummodo actum ipsis contrarium ponit, & non absolvendo illum, qui actum legi conformem, exteriorem solummodo tamen, Poneret.
24 . Respondetur tamen ad objectionem, negando praesentem Constitutionem, verbis supra n. I9 I. relatis, eXposcere solum, quod, in nostro casu, juramentum praestet Titius, si v se & realiter animum habere perpetuo permanendi in eo loco, α non quod hujusmodi animum vere & realiter habeat,utrumque enim praecipit: istud, dum domicilium constituere in eo loco Titio praecepit, ibi: Illud tamen suppis domicilium) adeo
stabiliter eonstituerit in aliquo loco, cte. Domicilium autem sine animo vero Perpetuo permanendi, chimericum est: dum ergo domicilium praecipit, & verum praecipit animum, cum sine
isto domicilium intelligi nequat : illud praecipit in illis vetbis, ibi: Eς nihilominus, ustoque casu, c. Undo utrumque praecipiti
125쪽
& quod verum habeat animum, & quod ipsum se habere, iurejurando assirmet. Nec contrarium credibile est : incredibile enim per se apparet, quod praesens Constitutio signa adeo rigida , qualia sunt decennii, vel considerabilis temporis habitatio, juramentuque,pro manifestando animo ficto praescripserit: In I-mo adeo rigida signa decrevit, ut animu fictu e medio tolleret. a 8. Ad I. exemplum desumptum ex Beneficio, Patrimonioque fictis, respondetur antecedens generaliter nee probabile esse ; vel enim loquitur de illo , qui falsis testibus Beneficium se habere in aliena Dioecesi legitime constare faceret,vel in propria Dioecesi, si de illo, negamus suspensionem non incurrere, saltem enim incurreret suspensionem prauenti Constitution exaratam, cum in istius terminis, ut Titius fiat subditus titulo
Beneficii Episcopi alieni, Beneficium in ejus Dioecesi possidere
debet, Beneficium autem fictum, Beneficium non est: ergo nec subjectionem tribuere valet: ergo qui eo promoveretur, ab alieno Episcopo promoveretur,poenasque contra promotos ab alienisPrauatis indubitanter incurreret.
2 9. Si tamen argumentum loquatur de illis, qui proprio Pranato, testibus falsis, Beneficium se habere in ejus Dioecesi
constare faciunt, non negamus probabilitatem antecedentiS, consequentiae tamen inficiamur, & disparitas in eo stat, quod Trident. . 2I. eitat. in nostro casu non tam exigit Benem eium , quam quod Beneficium se habere legitim E constare faciat , ibi: Deinceps Clericus saecularis ad Sacros ordines non promo. eatur , niWprius legis ime constet, eum Beneficium Ecclesiasicum paci epo dere. Et quamvis Beneficium fictum titulus non sit, ac in cap. neminem, O cap. Sanctorum, o. dict. promotis sine titulo suspensio ingeratur, quasque poenas Trident. citat. inn vaverit , tamen cum Innocentius III. in cap. eumsecundum Apsorum, de Prabendis, dictam suspensionis poenam ab antiquis C nonibus fulminatam obliteraverit, ea tantum contentus poenas quod Episcopus promovens ad ordines sacros sine titulo, pr moto alimenta tribuere teneretur, cum postea Tridentinum Poenas antiquorum Canonum innovavit, hac moderatione imnovasse censendum est: unde fit, quod promotus Beneficio ficto, in casu dicto , suspensionem probabiliter non incurrit. .
126쪽
T L mmis. Quaesi III. Dub. VIII. 9s
At in nostro casu praesens Constitutio ex dictis n.2 7. non solum exposcit quod Titius juramento assirmet se vere animum
habere, sed quod hujusmodi animum habeat, exposcit , unde
aso. Ad secundum exemplum ex ficta protestatione d sumptum, concesse antecedenti, negatur consequentia, & di iaparitas est , quod in Canone Presatis citato, & in ejus verbis
vindictam non intendat, eo tenditur, ut actum vindictae extemnum ea poena puniat, non vero internum, cujus ratio est, nam
legis scopus in eo Canone est, quod Ecclesiasticus accusator sua accusatione non influat proximE &. de per se in mortem, mutilationemve accusati, cumque animo interno minime influat, nam ut optimE explicat P. Givalinus citari nemo causa est effectus per media, quae applicare desiderat, sed per media quae effective appliear, hinc est, quod licet accusator vindictam interius intendat, at cum exterius, unde Iudex ad condemnationem accusati movetur, protestetur vindictam non intendere, sicci t pciemissa hac protestatione legi satisfacit, sic ab ejus poenis liberatur. Caeterum cum in nostro casu praesens Constitutio a Titio exigat animum verum, exigit enim domicilium, quod sine vero animo stare nequit, hocque careat, ut supponitur, nec legem explet, n ec ab ejus poenis liberari poterit. asI. Nec obstat,quoa animus est actus pure internus,quoiaque Ecclesia praecipere non intendit:ergo non potest Titio praecipere , quod habeat animum internum permanendi in eo loco. Respondeo Ecclesiam de facto praecipere actus internos indirecte, quando scit icet actus externus imperatus fieri nequit sine interno: sic praecipiendo Titio, quod Romam vadat, indirectE praecipit actum internum imperantem, sine quo exterior it neris imperatus stare nequit . Sic dicimus , Sanctissimus Inn centius in praesenti Constitutione domicilium, quod, quid externum est praecepit; quia tamen domicilium sine vero animo permanendi perpetuo in eo loco stare nequit, indirecte saltem animum hujusmodi praecipit, hocque susticit, ut eo deficiente, domicilium in soro conscientiae non acquiratur, nec eo titulo ad ordines promoveri valeat,quia domicilium in foro exterio ri tantum,cum non sit vere domicilium,titulum ad ordines no tribuit... as*-Ad by Coosl
127쪽
as a. Ad tertium desumptum ex rebaptismo simulato, negatur antecedens, ut enim aΟcent EnriqneZ lib. I 4. cap. 4. n. 4. sit. O. Givalinus supra cap. s. quas. I. u. IO. cum Eximio SuareZ,& aliis, qui ficte baptizatur irregularitatem non incurrit, oportebat enim quod verε reciperet, attentaretque suscipere verum Baptismum cum intentione recipiendi, aut credendo, quod posset duo Baptisma verὸ recipere, quodque non contingit in
eo, qui ficte, aut simulate se rebapti Eat, deficit enim ipsi intentio , vel credibilitas dicta, qua deficiente non est actus rebaptisimi consummatus, solumque actui peccaminoso consummato annexae sunt Censurae, irregularitates, aliaeque Poenae, ut cum multis docet Givalinus citatus . .
DUBIUM IX. Seeundus, ae tertiussensus proposita Di cust iis dissolvitur. 2s 3. Irca II. Sensum dissicultatis supra n. 2 o. expressum, an scilicet,qui ad aliam Dioecesim domicilium transi tulit vero animo inibi perpetuo permanendi, sed tamen tempore quo juramentum praestat, animum mutavit, an inquam in hoc casu, eo ficto juramento domicilium inhibi ad ordines
acquirat, pars assirmativa non videtur improbabilis: expleret
etenim, quidquid praesenti Constitutione pro simili domicilio
acquirendo exposcituri ergo acquirere dicendum est. Probatur
antecedens; nam in primis dum habitationem ad dictum locum transtulit, animum habuit verum inibi perpetuo permanendi, ut supponitur, quoque domicilium adquiritur, deinde in eodem loco permansit vel per decennium,vel saltem pro aliquo temP re considerabili, sic enim procedit quaestio, ac tandem jure jurando assirmavit, se vere dc realiter hujusmodi animum habere: ergo quidquid praesenti Constitutione pro simili domicilio a quirendo exposcitur, explevit: ergo& domicilium tali jur mento acquisivit: & ergo & promoveri poterit. as . Sed dices I. Ex quo Titius in praesenti casu animum mutavit, domicilium inibi deperdit: ergo nequit ab ejus Episi copo eo titulo promoveri. II. Iutamentum quod Titius praestae, non est juramentum a lege intentum, haec enim intendit jur
128쪽
Tit. Domis. Quaest. III. Dub. m. 9 7
mentum verum, non falsum: ergo falso juramento non potuit legem explere, consequenterque, nec eo domicilium a lege pro susceptione ordinum expetitum,contrahere. Nam ad I. respondetur negando antecedens, nam ut diximus supra & docet Sanchez de Matrimon. lib. 3. disp. comprobatque plurimis Civilibus legibus , domicilium acquisitum, sola animi mutati ne non deperditur, necesse enim est, quod cum animo habit tionem mutet . Si dicas, in nostro casu domicilium non acquiriatur , quousque Titius juret , at quando jurat, animum mutavit: ergo tali juramento domicilium ad ordines non potuit contrahere, nam ad istud contrahendum debebat simul habere, dc animum inibi perpetuo habitandi, & jurare se hujusmodi animum
Pro eo tempore habere. Respondetur negando consequentiam,
ejusque probationem; praesens enim Constitutio solum praecipit, quod habeat animum praedictum, & quod juret se habere , quod autem haec duo simul pro eodem tempore sint, hoc est, quod quando jurat, verum animum habeat, non praecipit,
ut ex ejus verbis patet. 2s s. Ad II. respondetur,praesentem Constitutionem exposicere juramentum verum, prout ly verum opponitur ficto, id est quod vere, non iuste juret de tali animo, quodque jam facit, ut supponitur, nam ut dubio antecedenti diximus, aliud est vere jurare, aliud de objecto vero: Titius enim in nostro casu verε jurat, lieet non de objecto vero, ideo fatio jurat, ly falso cadendo supra objectum juramenti, non tamen supra juramentum eunde tali juramento legi satisfaciet. Ad illud de intentione legis , retspondetur, aliud esse quod leges intendunt, aliud quod praecipiunt: leges enim positivae malum vitari semper intem' dunt, sed non semper prohibent poenis, ut de Ecclesiastico cum
animo interno vindime accusante, diximus supra: certum, enim est citatumCanonem intendere internam vindictam vitare,hancramen irregularitate non punit.2s6. Sed licet haec probabili a appareant, maximὶ respema incuris poenarum, contrarium tamen verilis est, ac tenendum:
satis enim aperte praesens Constitutio exposcit, quod quando iuramentum praestatur a Titio in nostro casu, debet Titius habere animum dc non tantum jurare se habere inibi perpetuo
129쪽
permanendi , intentum enim Sanctissimi Innoeentii est, iuramento animum firmare ad fraudes vitandas et ergo non potuit de ejus mente esse, quod juramentum separaretur ab animo v ro , non enim tunc animum sirmaret. Unde quando praesens Constitutio in nostro easu domicilium constitui petit, animum verum petit; quando autem permanentiam per decennium, vel per considerabile tempus exposcit, ad manifestandum animum exposcit, ac tandem quando juramentum addit prom tiori firmitate animi, ejusque manifestatione , addit. Si tamen postquam de vero animo ibi permanendi falsb juravit, animum mutaverit, & inibi permanere perpetuo decreverit, verum dommicilium ibi contrahet, explet enim quidquid praesenti Consti.
tutione indicitur. aas 7. Circa tertium sensum dicendum, eum qui ad aliam Dioecesi , animo in ea perpetuo commorandi, habitationem mutavit; ac in eo animo perseverando, juramentum maestitit, caepitque promoveri, licet postea animum mutet, continuare in suscipiendo ulteriores ordines valet, etiam si de novo jur mentum ab eo exigatur , falsoque juret. Probatur I. pars, nam semel expletis conditionibus, quas praesens Constitutio pro ac quirendo domicilio ad ordines ; exposcit, domicilium eo ipso ad hunc effectum acquisitur: at domicilium quod semel in uno loco acquiritur, sola animi mutatione non perditur, ut in te minis Sacramenti ordinis docet Sanche2 citat. n. is. ibi: Si alienigenase transferat in aliquam Discesim animo babitandi perpetuo, ceperitque babitare eo animo , quamvis statim mutet animum , posse adordines promoveri ab Episcopo illius Diaeresis: auia semel .cquia istum domicilium animo, Ofacto, non potuit transferri or deperdifola animi mutatione. Vide dicta, n. as . ergo licet in nostro casu Titius animum mutet, sicut domicilium non deperdit, sic non perdit jus ad ultariores ordines suscipiendos. I 1. pars probatur, quia ut diximus, n. a 39. susticit semel ante susceptionem primi ordinis jurare, nec requiritur, ante susceptionem sing lorum iuramentum repetere: ergo secundum juramentum cum citra legem sit, sive verum, sive falsum sit, actum non vitiabit: ergo α poenas praesentis Constitutionis in praesenti cata
130쪽
ass. Similiter dictas poenas effugiet qui ilIegitimo titulo ad ordines promovetur, dummodo alio titulo legitimo ad eos possit promoveri. V.G. Titius non habens domiellium in aliqua Dioeeest juxta praesentem Constitutionem , titulo domieilii perperam acquiriti se facit ad ordines ab ejus Episcopo pr movere , alias tamen ipse Titius originarius erat ipsius Dicecssis , quodque Titius vel ignorabat, vel maluit titulum domicilii usurpare, dicimus, quod in hoc casu, licet titulo domicilii, quod vere non habet, promoveatur, poenas praesentis Constia tutionis evadet, nam dictae poenae fulminantur, ne Praelati ali nos subditos promoveant, R. ne subditi proprios Praelatos effugiant , quod in praesenti non contingit, licet enim Titius titulo domicilii non sit proprius subdituo talis Praelati, titulo tamen originis ejus proprius subditus est, quodque lassicit, ut poenas evadat.
DUBIUM X. An licue iuret, qui Restrictione, silicis, quoa: i in eo loco permanebit, quo que alius commodior non se osserat, juras.
aso. Xemplum est in eo qui a Principe V. G. ad ossicium Senatoris, Gubernatoris, &similium opitulatur, quae quidem perpetua sunt, ac ab illo acceptantur eo animo, ut in loco, ubi dicta Ossicia excreere parat, Perpetuo pexmaneis hil , nisi ab eodem, aliove Principe ad commodiorem evehatur: Quo animo permanente, 6 postquam .per decennium, vel comsiderabile tempus in loco sui perpetui ossicii habitabit, ad odidines promoveri desiderat, ad quos iuramento non praemisso, ex praesentis Constitutionis decreto, nequitascendere, supponimus enim dictum Senatorem non esse ejus Loci originarium; quaeritur, an dicta restrictione licite jurare valeat, se animum perpetuo habitandi in eodem loco habere. a6o. Supponendum est, quod ille qui admittit perpetuum ossicium Senatoris V. G. domicilium contrahit in eo loco ubi praedietum ossicium exercet. Barbosa allegat. 4. n. 34. Palao
&ratio est, quia qui ossicium perpetuum admissi , eo quod N a ad