Hermeneutica Biblica; cum approbatione revmi episcopi Genevensis et Lausannensis et superiorum ordinis

발행: 연대 미상

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Caput VIII De criteriis externis. 89

extende Paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, niSi in faciem benedixerit tibi ex CCasione, qua prolata fuit ad deSerere η,ε valedicere determinatur Deus enim ob pietatem et constantiam in

bono laudaverat, quod diabolus admittere nolens petit, ut obus affligatur, quo illa pietas Job tamquam in solis bonis externis fundata appareat.b Ostendit, num dictio proprie an improprie sit intelligenda. Sic verba Christi Domini Joan 6, 34 s. Amen, amen diCO Vobis niSi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non

habebitis vitam in vobis . . Caro enim mea vere est CibuS, et SanguiS meus Vere est potuS, proprie CCipienda SSe, CCRSi do Cet VerS. 3.

enim Judaei scandaligati erant et litigabant dicentes quomodo hic nobis

potest Carnem Suam dare ad manducandum 8 Jesus autem scandalum eorum non removit, dicen illa improprie esse accipienda, sed idem vel magis affirmavit. o Docet, utrum aliquid absolute dicatur an relative. Ita verba Christi atth. Io, In viam gentium ne abieritis et in Civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel non absolute de omni tempore, Sed de prima tantum mi SSione CCipienda esse, occasio indicat. raeceptum illud enim

Christus Dominus dedit, quando per Apostolos Evangelium praedicare incipiebat Judaei enim scandalum sumpsissent, si Apostoli gentibus statim initio praedicassent. Sed postquam Judaeis doctrina Christi annunciata fuit, nihil obstabat, quominus Apostoli etiam ad gentes iter

suum dirigerent. d Docet, sintne verba premenda an restringenda. Si Verba S. Pauli I. Cor. 9, 2 iis, qui sine lege sunt, tamquam sine lege fui. ad legem mosaicam restringenda sunt, quia de huius observantia Contentio erat inter Corinthios. e Indicat rationem, cur auctor haec et non alia, O et non alio modo Statuerit, ut Verba Deut. 4. 1-4, quibus Judaei potestas datur uxores dimittendi. Erat enim ille mos iam apud Judaeos, homines durae CerviCis, apud quos absoluta prohibitio alia mala, et quidem maiora, adduxisset. in melius erat illam potestatem solum Certis condicionibus restringere. 0 Occasio saepe negative interpretem iuvat; si enim nulla Cir-Cumstantia loquentem cogebat, Cur hae vel illa diceret, si ea dixit, ea ut propriam opinionem et non per CCommodationem ad opiniones lectorum vel auditorum dixisse Censendus est. Pugnat hoc praesertim contra rationalistas, qui in verbis Christi et Apostolorum ubique CCommodationem a Judaeorum opiniones ConspiCiunt. 3. Fontes, quibus orationis occasio innotesCit, sunt

a Ipse loquens, occasionem suam aperte deClaranS. Si eX. gr. S. LuCaS I, SCribit Quoniam multi conati sunt ordinare narra-

102쪽

s Caput VIII De criterii externiS.

tionem, quae in nobis Completae Sunt, rerum visum S et mihi assecuto omnia a principio diligenter ex ordine tibi Cribere, optime Theophile, .b Alii testes fide digni, ut cum Evangelistae indiCant occasiones, quibus Christus Dominu permotus est ad Sermone Suo habendos. o Historia auctoris et auditorum, quae, aliis fontibus deficientibus, perscrutanda est. AdiunCta, quibu oratio respondet, tun pro CCasione haberi poterunt, ut persecutio Saulica et rebellio Absalomica Davidi occasionem dedit plurium Salmorum Componendorum .d Accurata orationis lectio interdum OCCaSionem Saltem probabilem indicat.

Auctori SCOPUS.I. Notio et dii isto. Quemadmodum generatim homo rationalis semper propter aliquem finem agit, ita et in specie dum scribit aut loquitur. Illa auctoris intentio effectum Certum obtinendi consilium dicitur, si per reSpectum ad auCtorem ConSideratur, et e0μι appellatur per respectum ad ipsum esseCtum.

Scopus dividitur:

a in communem, generalem, Fecialem.

a Scopus communi S. Scripturae St, qui omnibus utriusque Foederis libris communi eSt. 8 Scopus generalis dicitur, qui pluribus libris sacris Communis est, ut ex. gr. libris Antiqui Testamenti, ad ChriStum praeparare. SCopus specialis Vocatur, qui uni libro vel etiam singulis libri partibus proprius est b in rimarium et Secundarium. α' Primarius est, quem auCtor ex pro SSo et prae ceteris intendit ii secundarius dicitur qui ab auctore minus intenditur quam primarius c in idaeticum, historicum, storico-dogmaticum, poeticum. a Didaeticus adest, si auctor veritatum sive ordinis intellectualis sive ordinis moralis cognitionem intendit. β Historicus est, si eventus praeteritos auctor describere intendit. SCopum pure historicum tamen nemo ex Auctoribus sacris habuit. y Historico-dogmaticus dicitur, si auctor ope historiae certam veritatem demonstrare intendit; ο Poeticus dicitur, si auctor sua pia sensa manifestat, ut alioS ad similia rapiat.

103쪽

Caput VIII De criteriis externis. 912. Sus. Cum quilibet prudens omnes orationis suae partes ita accommodet, ut Copo eius inserViant, et ea quae Copo rePugnant, re- moVere Conetur, ita ut Copus elut anima orationis Sit, eius Cognitionem interpretem multum iuvare, in propatulo est in specie a Dictionum ambiguarum sensum manifestat, ut Gal. 2 6 X- cludit expositionem, iuxta quam uos me tac γε esset Verbum regenS

quod ad me attinet, nolo esse aliquid in oculis eorum, qui sunt aliquid,

i. e. APOStolorum. Hun enim SenSum Copus s. Pauli excludit, qui ut iudaizantes accusatore suo Confundat Hierosolyma eo enit, quo Apostoli Evangelium eius Confirmarent.b Docet utrum dictio aliqua proprie sit accipienda an improprie. Si verba Christi Joan. 3, 5 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S., non potest introire in regnum Dei proprie accipienda sunt, non improprie de aqua spirituali seu doctrina evangelica, quia CopuSChristi erat Nicodemum instruere, quomodo homo possit in regnum

Christi ingredi.

c Indicat, num significatio aliquorum Verborum absolute Sit aCCipienda an relative, Sub respeCtu aliquo. Si Cum solos abusus Judaeorum Christus corrigere Voluerit, ea quae Matth. Cap. . de prohibitione iuramenti dicit, non Sunt abSolute Sumenda.d Manifestat, quaenam partes sint sermonis essentiale et quaenam Solum per CCidenS, X. gr. ornatu Causa, ut in parabola de virginibus prudentibus et fatuis Matth. 25, I Ia virginum numerus Specialem

significationem non habet, cum scopus Christi ibi sit ad vigilantiam

incitare.

e Indicat, cur Scriptores sacri quaedam narraverint aliaque miserint. Si scopus Evangelii s. Joannis, scilicet probare Christi divinitatem et Supplere, quae ab Evangelistis praecedentibus omissa fuerunt, rationem pandit, Cur quaedam ab eis relata ipse non proferat. 0 Docet, num aliquis propriam mentem aperiat, an ex aliorum sententia loquatur. Sic si aliquis docet, demonstrat et praecipue si id

uberius saCit, suam opinionem proponere Censendus est. E contra Siloquens e OnCeSsis argumentatur, alio refutat, interdum ex aliorum Sententia loquitur, ut cum Christus Dominus atth. 12, 26 dicit . Si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est, quomodo ergo stabit regnum eius λη nullo modo Judaeorum opinionem de satanae per Satanam eiectione admittit, sed ex Concesso ad hominem argumentatUr.3. Fontes Scopus loquentis dignoscitur a Ex aperta auctoris declaratione, ut Ecclesiastes initio et in fine operis sui, et Christus Dominus Matth. 23, 3 parabolae de decem virginibus scopum ipse indicat verbis: Vigilate itaque, quia nescitis

diem neque horam .

104쪽

92 Caput VIII De criteriis externis.

b Ex orationis argumento. Inquirendum est, quid auctor saepiuS repetat atque inCulCet. Ex orationis occasione homo enim, ut Certum Consilium Capiat, circumstantiis diversis ad hoc moveri Solet, et ita quoque auctores SaCri interdum scripserunt, ut dubia removerent aut Vitia impugnarent aut animum debilium erigerent. d Ex traditione, qua interdum ConserVatum est, Cur hic vel ille

auctor Sua Cripta exaraverit.

Orationis auditore et lectore ceteraque adiuncta historica.1. Auctor quilibet proxime suos auditores vel lectores alloquitur, indeque tali modo se exprimit, ut ab eis intelligatur. Si ex gr. Christus Dominus alio modo loquitur Cum pharisaeis et scribis, alio modo cum suis discipulis et iterum alio modo cum agriColis. in interpretem

quam maxime OSSe intereSt, quibuSnam auCtor saCer librum suum destinaverit, quosnam in singulis libri partibus alloquatur et quaenam fuerit eorum CondiCi et Cultura. Hoc enim modo saepe sensu diCtorum determinatur, ellipse panduntur, cur auCtor hae et non alia dixerit, Cur responsum interdum prorsus omne negaverit indiCatur, ut Cur atth. 26, 2 s Christus Dominus responsum non dederit Cum enim verba a testibus allata responsione indigna essent et iudices, qui eius mortem omni sub condicione intendebant, omne eius responsum vanum ducerent, Christus TeSponSum nullum dedit. Lectores vel auditore CognΟSCuntur

a ex ipsius auctoris declaratione, b ex orationis argumento,c ex testimonio aliorum fide dignorum. a. ulto facilius . Scripturam intelligere poterimus, si etiam

Ceterarum personarum et rerum, quae in . Scriptura describuntur vel ad quas saltem alluditur, notitiam nobis Comparabimus. Innumerae

enim sunt allusiones ad populi fraelitici et finitimorum eius historiam,

religionem, Culturam, mores, ConSuetudineS, quae diCtorum SenSum et rationem interdum obscuram reddunt, Sed Cognitae mentem . Scriptorum aperiunt. Si ex gr. puerorum Bellehemiticorum strages Μatth. I, 6-I 8)possibilis apparebit cuilibet, qui Herodis crudelitatem apud Flavium Josephum et alios scriptores profanos legerit. Qui formam domuum orientalium noverit, facile intelliget illud Christi Matth. Io, et r): Quod

aure auditis, praediCate super tecta tecta enim Judaeorum quemad-

105쪽

Caput VIII De critet iis externis. 93

modum adhuc in Palaestina inveniuntur, plana fuerunt. E situ locorum in s. Scriptura Commemoratorum bene noto rationem nominum quorundam deteget, ut cur mare Mediterraneum in . Scriptura mare occidentale, smare ortuum mare ad orientem a Vo Cetur etC. Ρropterea interpres . Scripturae bene noverit oportet

a historiam populi fraelitici et populorum ei vicinorum, )b geographiam biblicam, )c antiquitates biblicas. δ)

Harum et similium disciplinarum scientiam iam Origenes incul-CRVerat, monen S. Gregorium Thaumaturgum ep. a Gregorium eo-caeS.), ut a rχὐχ ea fata δημαT addiSCeret, i. e. geometriam, muSiCam, grammatiCam, rhetoricam, Stronomiam. Et uberius de historiae aliarumque Scientiarum necessitate disseruit S. Augustinus De Doctr. Christ. 2, 29 S.).

Opera catholica consulenda D. B. mneberg, eschichte de bibli schen Offenbarung, ed. 4. Regensb. 876 I. Danko, istoria revelationis V et . . Viennae 866 F. Vistourouae, a Bible et te decouverte moderneS, PariS. 879SS Aeni Schosfer, eschichte de Alle Testamentes, Brix. I 893 S.' Laur Clem Grata, Schaupiat de heil. christi ed. a. onaci 858 R. tess, Biblische Geographie, Friburgi 87 2 eiusdem Atlas Scripturae sacraeib. I 896; V. Guerin, a terre ainte, aris I 882 S. Res naturales describunt P. Culti era, lora biblica, Palermo I 86I; et Fauna biblica Palermo I 88o L. Cl. Fillion, Atlas 'histo ire naturelle de a Bible, Lugd. I 884. ' De antiquitatibus biblicis agunt D. B. mneberg, Religiose Alterthiimerde Bibet, ed. a. Monaci I 869 Paul Schola, Die heil. Alterthumer de Volkes Israel, alisb. 868 Fillion, Atlas archeologique de a Bible, Lugd. 883 Lem. Schufer, Die religiosen OR te die vichtigsten haustichen . politi schen Alterthiimerde Bibet, ed. .monaster. 89I Petr Schesty Biblische Archaeologie Friburgi I 887. Re historicas, geographicas, naturaleS, archaeologicas continent Dictionaria biblica catholica duo prodierunt Calmet Dictionnaire historique, critique, chronologique geographique de a Bible, Paris I 722 eius editionem latinam adornavit J. D. Mansi Uourouae, Dictionnaire de a Bible, aris. I 892 S. Protestantes habent B. iner, ibi. Real orterbuch, ed. 3. LipS. 847 Sehenkel, Bibel-Lexilion, Lips. I 869-75 Smith, dictionar of the Bible Londo I 87o.

106쪽

CAPUT X.

Expositio troporum. I. Indoles troporum S. Scriptiιrae. In Libris Sacris multas locutiones tropicas adesse, notum St. AuCtore saCri eis usi sunt tum ornatus CauSa, tum ut Veritate quaSdam magi inCulcarent, tum etiam ut lectorum Corda efficacius moverent. y Est autem magnum discrimen inter tropos a nobis usitato et tropo SaCrae Cripturae.

a propter indolem populorum orientalium, qui vivacior imaginatione praediti esse solent, ita ut quae nos proprie exprimimus, ii tropice efferant troposque nostri audaciores ament, ut ex gr. Psaltes faCit Ps 77, 5 depingens Deum de Philistaeis vindictam sumentem EX- citatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens rapulatu a vino, et perCussit inimico suos in posteriora γηθb propter re peregrinas, a quibus tropos desumunt. Si Sapientia ECCli 24, 17 SS. Se ipsam Celebrat imaginibus, quarum quaedam nobis

i Sciant iterati, inquit s. Augustinus De Doctr. Chr. 3, 29ὶ modis omnibu

lo utionis, quos grammatici graeco nomine tropo vocant, auctores noStros So fuisse. Quos tropo qui noverunt, agnoscunt m Literis Sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas adiuvatur. α Convenit sacrae Scripturae, quae Communiter

omnibus proponitur, ut Spiritualia sub similitudinibus corporalium Proponantur, ut saltem vel sic rudes eam capiant, qui ad intelligibilia Secundum se capienda non sunt idonei S. Thomas . . . a. ). Dieser anmuthige Bilderre ichthum derheli Schrin prichi de Leser lieblichon. Er sol aber nichi ingi gum Schmuchedienen Sonder manche edanken aus in seli eindringliche n gugle ich vielsettige ei se egeichnen Das Bild eschastigi amlicli die Phantasi und libertassidem Leser de Zuhorer noch ancherlei EntNichiungen, etche de Redende oderSchrei bende nichi line lange UmschKeila uni docti nicht so egeichnen halte Sagen onnen. An die Emp findun riclitet sicli aucti a Bil uno regi sie under-barerweis an um Interesse und arme sit die Sache immergen des Leser guerWirhen. Die Dicliter alter Natione haben darin inmittet, aus thre Leser iemit inem auber u irken, n si lasse es an de geeigneten Stelle nichiunbenulgi, Wi vo Homer an bis au de jungste Dichter alle ei gen, Loelinis, Grundilige de bibl. Hermenenti u. ritili, Giesse I 849 P. o).' CL assyriacum dur murus nasi, id est genae et similia.

107쪽

Caput IX: Regulae quaedam speciales. 95

notae sunt aliae autem ignotae Comparat enim se Cedro Libani, palmae, oliVae etC. et poStea prosequitur et uasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, et quaSi stora et galbanus et ungula et gutta et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam . . . Ego quasi terebinthus

extendi ramo meoS.

c Propter diversum iudicium, quod de rebus habebant. Propter diversam enim culturam et Varia Consuetudines habebant in pretio res, quas no viles ConSideramus et ViCeVerSa. Si Joseph primogenitus tauris appellatur Deut 33, 17), ISSaChar et aSinu OSSi i. e. robustuS, Gen. 49, 14), natio iuvenCa pulChri Oris dicitur Jer. 46, et o). Huiusmodi comparationes, a quibus nos abhorremus, antiquis Hebraeis qui simplices pastores et agricultore erant, omnino obviae erant. a. Regulae tropos dignoscendi. Jam Apostoli aliiqui Christi auditores interdum ea, quae tropiCe dixerat, in sensu proprio exponebant et vice versa. Sic ea, quae esus de regno Dei annunCiaverat, de regno terrestri intelligebant, quae tropi Ce de pharisaeorum fermento SSeruerat, de pane Communi exponebant, et nonnisi serius Christi discipuli cogno-Verunt, de suo Corpore eum nunciasse illud: Solvite templum hoc,

et in tribus diebus excitabo illud a Joan. 2, 19-a a); immo hodiedum de pluribus . Scripturae dictionibus disputatur, sintne accipiendae

proprie an figurate. Ut ergo interpres a in re seCurus inCedat, Se quentem regulam Observet Verba sacrae Scripturae in sensu proprio sunt Ccipienda, nisi ratio manifesta tropum adesse Suadeat. man regulam iam . Augustinus sequentibus verbis statuit: Servabitur in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tamdiu versetur diligenti Consideratione, quod legitur, donec ad regnum Charitatis perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata loCutios De Doctr. Christ. 3, 3). Ratio huius regulae in promptu est: Vocabulorum enim Significatio

propria natura prior Si quam translata, quae ornatus, deleCtationis vel etiam necessitatis Causa adhibetur inde auctor quilibet proprie loqui PraeSumendus est, nisi aliud Constet. Ea autem, quae tropi praeSentiam manifeStant, Sunt a Si subiectum et praedicatum sunt eterogenea Seu talia, ut praedicatum subiecto proprie Convenire non possit, ut Cum dicitur elapides Clamant , et montes ut arietes exultants et Similia. ObServandum tamen est, ea quae de Christo primo aspectu sibi Plignantia SSeruntur, non Sse Semper tropi indicium. Cum enim in eo duplex sit natura, una divina altera humana, in una PerSona ConiunCtae, praediCata, quae primo obtutu dissonantia apparent, ei Con-Veniunt. dummodo ad subiectum correlatum referantur. Inde ei con-

108쪽

96 Caput IX: Regulae quaedam Peciales.

veniunt ea, quae in primo Capite Evangelii asseruntur de eius divinitate eum ab aeterno extitiSSe, Deum esse, et ea quae deinde de eius nativitate e Virgine, de ita humana, passione et morte ediCuntur. b Saepe contextus docet, num loCutio sit propria an figurata. c Scopus auctoris. Itaque si auctor leges fert aut a Curatius doctrinam aliquam exponit vel hiStoriam narrat, tropi non Sunt quaerendi, Saltem non audaciores e Contra in partibus poeticis tropi saepissime adSunt.

d Loci paralleli sic Christus Dominus Joan. II, 4 aperte

LaZarum mortuum esse profitetur, e quo etiam ibidem . 11 dictum e Lagarus amicus noster dormit , de morti Somno Xponendum est. 3. Restulae tropos e onendi. Quodsi iam tropum adesse Constat, eum CCUrate Xponere oportet, quem in finem a inquirendum est, a quanam re tropus desumatur. Solent autem

Hebrae tropos depromere a ex fisibili rerum natura, eius roductis et phaenomenis. Populus vitae pastoritiae et agriculturae deditus, qualis Israelitae erant, facile de natura eum Circumdante loquitur, quapropter et imagines ex ea desumit. Hinc aStra et terra, monte et Valles, maria, fluVii et fontes, lapides, plantae et animalia tam saepe in Antiquo TeStamento OCCurrunt Criptoribusque inserviunt ad res alias depingendas. Praecipue de plantis, imbribus et rore loqui amant, quia ei re erant ad Vitam maXime neCeSsariae. D.

multus et fortis similis ei non fuit a prinCipio . . . Ante faciem eius ignis vorans et post eum Xuren flamma quasi hortus voluptatis terra Coram eo, et poSt eum Solitudo deSerti, neque St, qui effugiet eum. Quasi aspectus equorum Spectu eorum, et quaSi equite Si Current.. PS. I, 3. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum Suum dabit in tempore Suo, et folium eius non

defluet. οβ Eisit quotidianα, e morimus et consuetudinibus populi Ratio vivendi Israelitarum admodum simple erat primum enim vitae pastoritiae dediti erant, dein etiam agros Colebant, ut Viri belliCos autem semper etiam prompti erant ad hostium incursus reiiciendos. in e vita nomadica, ex agricultura et arte belliCa tanquam fontibu largis quam plurimae imagines desumptae sunt, ut Cum Coelum tentorio Comparatur PS. Io 3,

2 al.), filia Babylonis areae Jer. I, 33), Deus bellatori. Intima inter Deum et populum fraeliticum relatio apte imagine matrimonii depingitur, quaelibet huius populi infidelitas ut adulterium, et Dei erga populum

ingratum misericordia tamquam adulterae recepti repraeSentatur.

y Eae religione, quae legibus suis totam Vitam privatam et publicam regebat Si ex gr. peccati abolitio sub imagine deletae immun-

109쪽

Caput IX, Regulae quaedam speciales. Tditiei leviticae repraesentatur Zach. 3, 1), Cultus divinus a Messia introducendus ut iuge SaCrifiCium et miniSterium leviticum depingitur Jer. 33, I 8).o Eae histori; Si Chaos ante opus distinctionis et ornatus existens prophetae eremiae 4, 23 S. eSi imago futurae vastitatis terrae sanctae in salmis aliisque libri Saepe CCurrit imago Civitatum Sodomae et Gomorhae deletarum, SerVituti aegyptiCae, transitu miraCulos per mare

Rubrum etC.b Interpres inquirat, qualis tropi species dicto inhaereat secus

enim Confusio oriri poSSet. c Hisce iam detectis, rationem similitudinis accuratius inquirat et quousque se extendat, inVestiget, Seu alii verbis videat, quid sit tertium comparationis. Ha in re interpretem minus etymologia iuvat quam contextus et loci paralleli. Si dolores sunt tertium comparationis in Νum. 33, 5 et Sin autem nolueriti interfiCere habitatores terrae, qui remanserint, erunt obi quasi ClaVi in Culis et lanceae in lateribus et adversabuntur obi in terram habitationi vestrae. Versu sequenti enim dicitur uidquid illi cogitaVeram facere, vobis faciam. Brevitas est ratio similitudinis, Cum S. 6, 4 de poenitentia dicitur: Μisericordia vestra quasi nube matutina et quaSi ros mane pertransiens. γTertium Comparationi praeCipue in exponendis allegoriis rhetoricis praesertim in parabolis est inVeStigandum neque plus iuSto extendatur. Ρermulta sane allegorii et paraboli admiXta esse solent, quae non ad rem significatam, Sed uniCe ad perlaCtionem imaginis atque ad ornatum sermonis speCtant ut adeo hi prorsus idem habeat locum, quod in statuis aut picturis Symbolici Obtinet, in quibus ipsa dumtaxat integra figura est symbolum rei signifiCatae et significat id, quod pictor aut sculptor indicare voluit: X. r. matrona, Velati ΟCuli libram in manu tenens, sistitur ceu symbolum iuStitiae atque prout in his quisque prudens unice integram figuram, e . . matronam pSam, Cum principalibus adiunctis, nempe oculis elati et libra Considerat et explicat, in ceteris autem, quae uniCe ad Complendam figurae integritatem adiicienda erant, uti in Capillis, digitis, unguibus fimbriis etc. nullam quaerit significationem, ne fors rideatur a pictor ita etiam in allegoriarum aut

parabolarum SenSu Constituendo tantum pars principalis cum essentialibus adiunctis explicanda, nequaquam autem Singula anxie Crutanda

sunt. Quare si quis in parabola de filio prodigo, postmodum poenitente, ad patrem reVerSO, a benigne XCepto LUC. 15, II S. ea, quae

dicuntur de prima stola, de CalCeamentiS de annulo, vitulo saginato etC. quae nonnisi ad ornandam imaginem adiecta Sunt, et generatim tantum gaudium exprimunt, ad ipsam principalem doctrinam referret atque singulis distinctum sensum ubeSSe exiStimaret, Certe insulsam proferret interpretationem Sensum ero totiu huius parabolae, spectata CCasione,

Zapletat, Hermeneutica T

110쪽

98 Caput IX Regulae quaedam PeCialeS.

contextu etc. ita monstituere dicet Deus 'erio poenitentiam ingentes benigne in gratiam recipit, peccata iis remittit, eosque beneficiis ornat. ιν)

Expositio prophetictrum.1 Notio. In s. Scriptura, imprimis in Antiquo Testamento, multae

prophetiae CCurrunt.

Propheta Προφητης vi etymologiae significat loquentem et praesertim talem, qui ex mente et voluntate alterius loquitur. Eandem significationem habet correspondens vox hebraica ' : ut deprehendimus ex verbis Dei ad Moysen diCtis, Cum ad haraonem CCedere re-Cusaret, eo quod non SSet Sat eloquens et Ecce Constitui te Deum Ρharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris ei

omnia, quae mando tibi, et ille loquetur ad haraonem. Speciali modo autem propheta appellatur, qui futura praedicit.')Ad munus Suum exerCendum propheta exornatur a Deo lumine prophetico, quo de rebus iudicat et interdum etiam novas species sive sensibiles sive imaginarias sive intellectuales accipit. Per donum prophetiae, inquit s. Thomas II. II. q. 73 a. a.), Confertur aliquid humanae menti supra id, quod pertinet ad naturalem facultatem, quantum ad iudicium per influxum luminis intellectualis et quantum ad CCeptionem seu repraesentationem rerum, quae fit Per aliqua SpeCieS. . . .

Horum autem duorum principalius est primum in prophetia, quia iudicium est Completivum Cognitionis . . . . Repraesentantur autem divinitus menti prophetae, quandoque quidem mediante sensu exterius quaedam formae sensibiles, sicut Daniel vidit Scripturam parietis, ut legitur Dan. 5. quandoque autem peri formak imaginarias sive om-

J. Ranolder, Hermeneutica ed. 2. P. I 53 S. ) Cognitio prophetica est per lumen divinum, quo Possunt omnia CognOSCitam divina quam humana, tam spiritualia quam corporalia, et ideo reVelatio Prophetica ad omnia huiusmodi se extendit . . . . Considerandum tamen St, quot quia Prophetia est de his, quae procul a nostra cognitione sunt, tanto aliqua magis ad prophetiam pertinent, quanto longius ab humana cognitione exiStunt. Horum autem est triplex gradus. Quorum unus est eorum, quae Sunt Procul a cognitione huius hominis sive secundum sensum Sive Secundum intellectum, non autem a cognitione omnium hominum. Secundus autem gradus S eorum, quae XCedunt universaliter cognitionem omnium hominum, non quia Secundum Se non sint Cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis humanae, sicut mysterium Trinitatis Ultimus autem gradus est eorum, quae Sunt Procul ab omnium hominum cognitione, quia in se ipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia futura, quorum Verita non est determinata. Et quia quod est universaliter et Secundum se Potius est eo quodeS particulariter et per aliud, ideo ad Prophetiam propriissime pertinet revelatio eventuum futurorum, S. Thoma II. II. 2. III a 3.3.

SEARCH

MENU NAVIGATION