Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

81쪽

modi plenissima allegoriarum2 Prosecto m ysticum hunc si parumper tollas Sensum , uni versam simul veteris Testamenti subvertes

oeconomiam.

ΙΙ. Hic autem, de quo loquimur, mysticus SenSus tripleX est: allegoricus ad Chri-Stum : eiusque Ecclesiam , totamque Novi Foederis , per Vetus adumbrati, Oeconomiam refertur : quo modo Isaac propriis humeris ligua portans ad locum sacrificii , allegorice sumptus Christum adumbrabat crucem suam baiulaturum. Moralis , seu impologicus , qui mores respiCit, quemadmodum Deuteronomii verba illa, non alligabis os boot trituranti tropolagice accepta significant , dignum esse Operarium mercede sua, ut explicat Apostolus in I. ad Corinthios IX. Ac postremo anagΟ-gicus , qui mentem excitat in eorum contemplationem, quae sursum sunt Speranda ,

Vnde verba Psalmi XCIV. quibus iuraui in

ira mea si introibmit in requiem meam, quae de . terra promissionis ad litteram dicta sunt anagogico de vitii aeterna interpretatur Apostolus ad Hebr. IV. Porro quatuor hosce sensus uno Ierusalem exemplo explanat Cas- Sianus , quae Priseter notissimam Iudaeorum urhem litteraliter designutum, potest et Christi Ecclesiam sensu ullegorico in Duore , uni-

82쪽

III. At sensus litteratis duplex esse potest, SiVe proprius , quem Verba proprie accepta,

notant , sive metaphoricus , quum Verba ex propria in alienum signi sicationem transferuntur. Talis est sensus verborum Matth.UI. ius Ventilabrum in manu sua: et Permundabit aream suam , et congregiabit triticumsutim in horreum , Paleas autem comburet igni inextinguibili: et alio loco alias opes habeo quae non sunt ex hoc ovili. In his enim Sensus littoralis, a Spiritu Salato primario Spectatus, non est ille, quem Voculae Pr prie acceptae significant , sed longe alius , isqtie tropicus, et figuratus. Nam in illo proborum , reproborumque discrimen designatur; in hoc alii homines practor Iudaeos in EC-Clesiam congregandi notantur. Quemadmodum vero ad metaphoricas intelligentias non est recurrendum . quoties nihil DX sensu gram- i 3 Ab his omnibus longe diversus est SenSus, quem vocant accoli iod itit iuvi qui lamen ad ii terulem potius , quam itysticum rc ducitur qui etsi ad probandum minime sit idoneus , quippe

a divino Scriptore minime intentus, nota Caret tamen utilitate ; eumque Ecclesiae usu in Sancto rum ossiciis consecratum dePrehendimus.

83쪽

44 n 1ssERTATIO I. matico insertur incommodi; ita ex adverso , quotiescumque Verborum proprietas absurdam adfert sententiam , quin figuratum sit loquem

di genus , non est dubitandum t ).

IV.Vter antem horum sit praestantior Sensus,

haud ita iacile dicam. Nisi quod rem ita com-Ponendam statuo. I. Sensus arcanos ut pluriamum in veteri Testamento obtinere, quod uni-Versum nonnisi Novi figura est, tametsi etiam in Novo quaedam rerum arcanorum figurae exhibeantur, ut lotio pedum ante Eucharistiam, Petri navicula iactata fluctibus , Christus ex Pelei navicula docens , captura piscium non sine retis scissura, linteum plenum animantibus Petro oblatum , et alia non pauca. II. Si de uno eodemque Scripturae loco sit Sermo, arcanam significationem esse litterati excellcntiorem, quanto scilicet spiritus litterae, medulla cortici praestat, immo a Spiritu Sancto praeciΡue Spectari, quum sensus litteratis ad my- 143 In altero erravit Origenes, qui teste Hiero ἀnymo in Dist. ad Pammach. allegorice accepit, quae simpliciter erant accipienda. In altero errasse seimus Papiam, Irenaeum, Iustinum, Tertullianum,

Lactantium, aliosque, qui quae socalypseos XX. di euntur de nova Ierusalem , et de mille annis , quibus regnaturi sunt Sancti cum Christo , hic tu terris implenda pular uiat.

84쪽

DE suis scRlPTuηA. 45sticum ex Spiritus Sancti Scopo reseratur. Quo facit etiam, quod mysticae significantiae de rebus praestantioribus sunt , de Christo scilicet, de Ecclesia , de aeterna beatitudine,

etc. quum contra littera plerumque rebus haereat caducis, et terrenis. 'V. Tamen si universe litteratis sensus cum

Spirituali comparetur, Vincet ille non una de cauSSa. I. quia non tantum Novi Foederis librisere Omnes , Verum et Veteris haud pauci non alium plerumque quam Iitteralem Sensum , eumque divinissimum admittunt: ex quo sequitur litteralem intellectum ubique occurrere . arcanum non item. Quid quod arcana quaelibet significantia litterati, tamquam fundamento niti tur. ΙΙ. quod allegoriarum studium magnis E

elesiae luminibus, non raro vitio Versum sit; at Iitterae enucleandae Sagacitas in nemine umquam reprehensa sit. III. litteratis intelligentia vim habet ineluctabilem ad probandum ; quum

contra illa altera incerta sit, et parum ad Probandum idonea , nisi duces habeat aut Apostolos , a quibus nonnullas expositas habemus allegorias , aut traditionem. VI. Vt autem Scripturarum sensus facillime noscatur , adprime Hebraicus Graecusque sermo haud ignoretur necesse est. Quum enim Spiritus Sanctus non alio quam Hebraico Grae-

85쪽

eoque ore Divinis Scriptoribus sua dictarit eloquia , nemo non videt, liuius inodi linguarum notitiam plus ad Scripturarum valere intelligentiam , quam mille commentarios. Eo sit ut iis, qui sontibus neglectis , e Versionum rivulis haurire satis habent , saepissime haereat aqua. Num praeter peculiares loquendi modos, plurima in versionibus sive obseura , SiVe ambigua , in ipso sonte perspicua sunt ; plurima quae aliena prorsus , et salsa sonant primi-guvii textus ope patent quam quae luculentis-Sune. Pauca adtingam , ut ad primitivos sontes adeundos sitis accendatur. I. Peculiares sunt nominum quorumdam Hebraicorum notiones praeter primariam , quam praeseserunt significationem. Huc reser Sa pro quolibet instrumento ut vasa belli Pro armis , vasa montis , quibus mors inser tur , vasa PSalmi musica instrumenta. Commune pro immundo ; Pedes pro ea parte quisu infra alvum est , unde quid sit tegore Pedes probe datur intelligere. Gladius Pro qua Cumque re vel pungat, Vel cruciet. Aut PS et medulla pro praestantiori alicuius rei parte. Cα-lix pro sorte ; funiculus pro portione , quae alicui assignatur. Testamenuran Pro pacto. Graeci pro gentilibus ; generatio pro historia; exitus, et introitus pro quibuslibet vitae acti-

86쪽

DE SACRA scRlPTcEx ἔν bus ς cornu pro potentia , et exinde pro regno manus pro latere; Onus pro infausto vatici nio ; Portae pro sorensibus iudiciis ; anima pro vita , pro desiderio , pro cadavere I et alia hoc genus plurima, quae non latine, sed hebraice eas quas dixi significantias habent. II. Filius et filia pro diversis adi unctis miros habent usus. Filius mortis est morte dignus ; sic sagittas pharetrae adpellant ;Τyrum insulam Iliam maris ; campos pingues filios olei ; unde et illae locutiones filii s

perbiae , silii iniquitatis , silii sponsi , silii ge-honnae , filii regni, filii pacis, silii prophetarum.

III. Voces in aeternum , in Saeculum , in generationem , ut etiam nora ultra , non iam ρlius Don absolutam aeternitatem , sed longum tempus SaePe notant ; quo modo I. -- Γρ. XV. 2. Deus elegisse Loitas dicitur administrandum sibi usque in aeternum; et meh. II. 54. Phinees accepit testamentum Sacerdotis

aeterni.

IV. Rebus horrendis adiungitur nomen mo iis , ut umora mortis. V. Ad rem praestantissimam signisi anuam, nomen additur Dei : ut monteS Dei, et cedri Dei, idest proceritate praestanteS. VI. Peccati vox nunc culpam notat, nunc poenam , nutic concupiscentiam , nunc Ii

87쪽

48 DissERTATIO 1. stiam pro peccato , nunc legalem immundi

tiam ex menstruo, lepra , aut contactu mortui contractam.

VII. Vrbes passim stiae adpellantur , et quidem uirgines, ut Virgo stia Sion ; aut

meretrices; quum in idololatriam se conve lissent.

VIII. Pro nominibus propriis saepe eorumdem interpretationem in Bibliis Latinis legiamus : unde Gen. XXIV. sunt illa puteorum nomina , calumniae , inimicitiae , Iatitudinis, abundantiae pro Esec , Sitna , Rechoboth , Sabea. Sic apud Sophoniam Ponet Feciosam, idest ponet Niniveti. Adhaec Proo. XXX. V emba congregantis filii Oomentis , idest verba Agar filii Iahe. Factus est in pace locus eius, idest in Ierusalem. Apud Isaiam : mite agn-

de petra deserti , idest de Sola.

IX. Vnum alteri praesertur per negandi adverbia ; ut misericordιiam uolo, non sacriscium, hoc est magis quam sacriscium. Non enim vos estis qui loquimini , sed Diritus Patris vestri, hoc est: non tam vos , quam Uiritus loquitur. Tantumdem est, ubi contraria Verba usurpantur , ut Iacob dilexi Esau autem odio hialui, idest : Iacobum mavo antetuli. X. Respondendi verbum passim de eo usu patur , qui primus adloquitur , fortasse quod

88쪽

ira sAcRA scRIPTun A. 49 in Voces erumpens sermo , concepto interius sermoni rospondeat; qua de cauSSa non Sententias tantum , sed et libros a copula Et ordiuntur Hebraei, quippe organicam locutionem

eum mentali connectere Solent.

XI. Coniunctio si, quum iureiurando servit , contrarium eius quod sequitur , notat et Si introiburit in requieni meam , idest non introibunt. Hae autem iurandi formulae ellipticao Sunt et per aposiopesin conceptae ; reticetur enim muli imprecatio , quod iuraris , si sallat, sibi imprecatur; eaque ellipsis est honestatis plenissima , secus quam Latini per impudentiam solent, imprecationem exprimentes : d Ueream , ne in m , Si, Cet. XII. Est et alia iurandi formula , quum. Deus iurat per vitam suam, ut vivo ego dicit Dominus si, cet. aut quum homo iurat: Misit Dorimus si. At Iesus Christus novum adoptavit iurisiurandi genus per simplex , Vci geminatum 'amuis; enim in veteri Testamento in fine

Suniuntiarum Murpatum amen optantis erat ,

Clivistus tamen , qui sociat. III. I 4. AMEN , hoc est Suniania veritas adpellatur, initio seu-tentiarum id suo iuro adhibuit , nec dictis suis Praesigit propheticum illud : sic dicit Dominus , sed fide pro se facta, loquitur , quippe

veritatis Deus. Nec geminum a uen energia caret; notat enim et vuritatem dictam , et veri

89쪽

tatem loquentem, quasi dicat Aμην o-λεyat atν: in ueritate ego qui sum ueritas dico Nobis. Id postremo , antequam hi DC abeo , addam,

Scripturarum sensus inde saepius ignorari , quod . Judaeorum mores , conSuetudines , vitae cultus , instituta , Reipublicae ratio. epo hae, quibus Judaeorum gesta consignantur . et Terrae Sanctae topographia ignorentur. Vt enim Romanarum , Atticarumque originum ieiunus frustra in latinis , graecisque Scriptoribus evolvendis tempus istret, sic qui in Iudaicis antiquitatibus est plane hospes , in Scripturarum intelligentia misere haerebit.

De Supremo Iudice controversiarum Fidei.

Ι. Uemadmodum in nulla optime constituta Republica obtinet, ut ipsae per se leges sui interpretes sedeant , vel privato Civium ingenio in litibus expediundis interpretandae Permittantur, ne magna inde rerum perturbatio in civili societate contingeret ; ita in Ecclesia a Deo sapientissime constituta , et temperatu, neque ipsae per Se Scripturae sui sententiam Proserant Oportet , neque privato cuiusque i dicio earum permittatur interpretatio.

90쪽

II. At vero pertimescentes Lusterani , CauVinianique , ne eoruni sectis conclamata laret ruina, si supremam in rebus fidei diiudicandis auctoritatem apud Ecclesiam collocaverimus,

ConatuS Omnes eo Converterunt, ut in Caussa

Religionis nonnisi uni Scripturarum iudicio Standum esse contenderent. Hinc illa Lutheri vox Lib. de sero. arbitr. Scripturas nulla umquam indigere interpretatione, facillimasque

esse per se ipsas. Hinc illa eiusdem adsertio, Scripturas per se apertas , nonnisi. Superbis et insidelibus obscuras fieri ob eorum coecitatem, et pravum animum. Hinc Brentii iactantia Scripturarum Obscuritatem ex linguarum ignorantia repetentis. νIII. Sed utinam ipsas Scripturas aliquando attenderent perversi homines t haberent utique unde suam emendare pervicaciam. Et quidem David nec superbus , nec infidelis , nec . Hebraicae linguae ignarus , dissicultatem tamen in Scripturis persentiscens , lucem op cit a Domino Ps. CXVIII. Da mihi intellectum , et discam mandata tua , faciem tuam itamiana SuPer Seruum tuum , et doce me iustiss-cationes tuas. Profecto etiam nec insideles , nec superbi erant Discipuli , et tamen nonnisi ,

Christo interpretante Scripturas intelligebant, unde a Christo petunt Matth. XIII. 36. edis-dere nobis ραωHolam zizauiorum agri. Item

SEARCH

MENU NAVIGATION