장음표시 사용
111쪽
R. Nego consequentiam; namque T. excaecat,& in reprobum sensum tradit non infundendo malitiam, sed subtrahendo gratiam ς 2. Inducit in tentationem & peccatum, non quod ad illud moveat, sed quod malas voluntates sibi ipsis dimittat, iisque utatur sive ad puniendos malos, sive ad exercendos bonos; atque eo sensu incestus Absalonis dicitur opus ejus, maledictio Semei ab eo praecepta ad puniendum Davidem ; mors Christo illata secundum ejus consilium & decretum; sic venator dicitur immittere canem, climillum solvit; 3. Ex eadem massa, sed peccato originali insecta, vasa facit, alia in honorem, quod misericordiae est; alia in contumeliam, quatenus a corruptione non liberat, quod justitiae est. Instabis: Deus convertit corda AEgyptiorum, ut odirent populum ejus, θ' dolas facererat in flervor eius, Psal. Ioq. Ergo revera Deus incitat ad
Distinguo antecedens: convertit indirecte &occasionaliter, quatenus Israelitas cumulavit beneficiis , quae odium & invidiam AEgyptiorum provocarunt, Concedo: direm, Nego antecedens. Ista habentur fusilis explicata Tom. I.
Q. 7. 2-am es causa reptabazionis negativa in hoc flatu pR. Peeeatum originale, quia ex dictis reprobatio negativa in hoc statu est decretum denegandi quibusdam beneficia, quibus certissimδ ibberantur, quicumque liberantur: atqui peceatum
112쪽
Dionissue eius Attributis. . 93
tum originale est causa hujusmodi decreti: haema sa, inquit Augustinus epist. Ι 86. alitis Io S. num. I 8. A esset ita media, ut quemadmodum nihil fhoni, ita nec mali aliquid mereretur, non frustra via deretur iniquitas, ut ex ea ferent Vasa in contumeliam. Et Sanctus Thomas qu. 3. de Ueritate , stri. 2. ad 9. in ipsa electione, inquit; ratio es divina bon tas , ratio autem reprobationis peccsitum originale, ut Augustinus dicit.
Dices : peccatum originale in multis reprobis in baptismo fuit remissum: ergo in iis saltem non est causa reprobationis negativae.
' Distinguo antecedens: fuit remisIum quoad culpam, Concedo, quoad poenalitates, Nego antecedens. In baptiZatis enim remanent ignorantia & concupiscentia , quae difficultatem pariunt resistendi malo & operandi bonum, adeo ut nec malo actu resistat, nec bonum actu ope- retur homo, nisi gratia essicaX succurrat.
Instabis : Deus vult omnes-& singulos homines etiam peccato Originali infectos, salvos fieri : atqui generalis illa Dei voluntas non 'potest stare cum decreto excludendi aliquosa gloria praecise propter peccatum Originale, Ergoa Distinguo minorem: si illud decretum excludat voluntatem antecedentem praeparandi a xilia sussicientia, quibus improbi saluti suae consulere vere possint, Concedo: si non excludat, ut supra diximus ubi de voluntate Dei, Nego
113쪽
s De Deo, Divinisique ejus Attributis.
Q. 8. Quinam sunt essectus reprobationisp
R. Sunt exclusio a gloria, poenae aeternae inflictio, derelictio in peccatis usque ad mortem& permissio peccati, non cujuscumque, cum permissio adulterii in Davide, & infidelitatis in sancto Thoma, non fuerit effectus reprobationis sed peccati causativi damnationis aeternae.
Quodnam autem sit illud peccatum, diximus
Q. 9. Peccarum ipsum estne effectus reprobationis p . '
R. Minimst, quia effectus reprobationis debet esse a Deo, sicut & ipsa reprobatio; atqui , , peccatum noni est a Deo , sed a mala voluntate. Ergo. Hactenus de Attributis absolutis: de relativis verb disseremus Tractatu sequenti. i
114쪽
De notione hujus Mysterii. Ouare sanctis sena Trinitas dicitur M terium pQuia ratione naturali demonstrari non potest, sed sola Dei revelatione nobis innotescit: Nemo novit filium nisi Pater , ait Christus Matth. II. neque Patrem quis novit nisi Hilius , S cui voluerit Filius revelare. Et ratio est, quam umget Sanei. Thomas : quia Omnis demonstratio vel 'est k priori, seu per causas; vel a posteriori seu 'per effectus : atqui Trinitatis existentia probari non potest 1 priori, cum Deus nullassi sui causam agnoscat; neque etiam aposteriori; quia crea-
115쪽
. turpe noli dependent a Deo quatenus trinus est , sed quatenus Omnipotens : omnipotentia autem est attributum ad naturam divinam pertinens, nec minimam distinctionis inter Personas suspicionem ingerit: Ergo . . 'Dices : ratione naturali cognoscimus Deum intelligere& velle: atqui intelligere est producere verbum mentis, & velle est spirare amor*m: ergo ratione naturali cognoscimus verbum & amorem esse apud Deum, ac proinde in Deo esse tres personas divinas , unam producentem, & duas
productas, quidquid enim est in Deo, infinitum
est, immensum, aeternum; &e. Distinguo minorem : intelligere est producere verbum, & Velle est spirare amorem; in creatis Concedo : in divinis, Nego minorem. Namque lumine naturali in praecedenti Tractatu demonstravimus in Deo , esse, diligere , & Velle , esse unum & idem; Deum non componi ex potentia & actu, ex substantia & accidente, quemadmodum Angelus intelligens componitur eX natura Angelica, & actuali intellectione; sed esse actum purissimum Si simplicissimum. Unde rationaturalis sibi derelicta , ut in Philosophis Ethnticis , pernegaret Deum intelligendo S amando producere Verbum mentis, & amoris ponduε, ac proinde Trinitatem Personarum in una singulari natura repugnare. Utrum autem Mysterium Tri nitatis lumini naturali revera repugnet, suo loco
Confirmatur : Filius & Spiritus Sanctus aeque . ac Pater intelligunt, & tamen nullum verbum producunt: Spiritus Sanctus vult & amat nullo volitionis producto termino. Inst
116쪽
Instabis, Plato, Zoroastres , Trismegistus,& Sybillae mysterium Trinitatis agnovere, &sancti Patres eorum scriptis Paganos reUincunt. R. I. Plato creditur ex sacris Judaeorum libris multa desumpsisse , sed male intellecta : nam tres personas proponit tanquam tres Deos, quorum unus sit major, secundus minor , & tertius infimus; 2. Quae ex Zoroastre , Trismegisto & Sybillinis proferuntur , sunt supposititia & post Christum conficta. Sed esto, genuina fuerint Sybil- lina carmina ab antiquis Patribus laudata , foetus luminis naturalis dici nequeunt; sed habenda ut revelationes, quemadmodum dicta ab Ariolo B
Q. a. Quomodo definitur masterium satastissima Iri.
R. Definitur, unus Deus in tribus personis
subsistens. Dicitur I. unus Deus , scilicet unitate numer,ca & singulari, non vero unitate specifica, quae per differentias singulares dividatur & multipliceatur, ut natura humana in Petro, Paulo, & Andrea : qui idcirco sunt revela tres homines. m. de tres personae divinae non sunt tria individua, in quibus natura divina una solum specifice multi. plicetur, ut definiebant sexto seculo Tritheitae, sic dicti, quia in eorum sententia in tribus personis multiplicatur natura divina , sicut natura humana in tribus hominibus. In eundem errorem hac nostra aetate impegit privstiuε quidam ex ignorantia potius, quam ex contumacia. Dicitur a. in tribur personis, contra Noetum &sabellium , qui tertio seculo docuerunt Patrem& Filium & Spiritum Sanctum esse tria nomina D.Haberi Theolog. Iom. VIA. G unius
117쪽
unius &ejusdem personae, quae, quatenus creat vocatur Pater, quatenus homines doctrina imbuit , nominatur Filius; & quatenus sanctificat, dicitur Spiritus Sanctus. Dices: omnipotentia; justitia& misericordia sola ratione distinguuntur propter diversos effoctus : ergo 1 pari Pater & Filius & Spiritus Sanctus. Nego consequentiam; & ratio disparitatis est, quod omnipotentia, justitia & misericordia relative non Opponantur, nec se habeant ad invicem tanquam producens & productum, sicut paternitas & filiatio : repugnat autem productum non distingui realiter a producente. Dicitur 3. subsistens, contra Abbatem Ioachinium, qui duodecimo seculo finxit Patrem, Filium & Spiritum Sanctum habere naturas partiales, ex quibus una tota coalescat, adeo ut Pater, aut Filius, aut Spiritus Sanctus seorsim non sit Deus , nec proinde persona, cum nomen personae significet substantiam completam & in se totam : ut patebit ex sequenti definitione.
R. Definitur, substantia singularis, intelligens, tota in se, & incommunicabilis alteri. Dicitur I. substantia, id est, ens per se submstens : Ergo accidens, quod est ons alteri inhaerens , non potest esse persona. Dicitur 2 . Angularis ,r quia substantia uniUersalis, V. g. animal in genere non existit nisi in sim gularibus : persona autem per se existit & est in communicabilis alteri. Dicitur 3. intelligens s quia substantia intellectu carens, V. g. lapis, equus , non Vocatur persona , sed suppositum; nomen enim personae ali
118쪽
quam dignitatem exprimit, quae non competit creaturis ratione destitutis. Absque tamen injuria persona nonnumquam Vocatur suppositum Dicitur 4. tota, ut excludantur substantiae par. tiales, U. g. anima, quibus non convenit ratio
Dieitur s. in se; nam si sit in alio, a quo ut
terius perficiatur , quemadmodum natura huma. na in Christo , Persona non est. Hinc verbumvssumpsit naturam humanam totam, non vero personam humanam ; quia natura humana in Chri sto non est in se, ultimo terminata , sed est unita Verbo, k quo mirum in modum perficitur. Dicitur 6. incommunicabilis alteris quia persona litas est ultimus terminus substantiae completae, quae est tota in se, & incommunicabilis alteri. Ergo Persona est nomen concretum substan.
tiale significans subjectum & formam. Natura completa est subjectum aut velut subjectum i sorma est ipsa personalitas seu subsistentia , quae a Graecis dicitur hypostasis. Liceat itaque dicere tres esse in Deo sive Hypostases, sive Personas, ita enim definitum est in Concilio Alexandrino sub S. Athanasio anno 368 ubi sopita est gravisi controversia , quae erat solum de nomine Graeeos inter & Latinos ; cum enim plures e Latinis nocintelligerent vim nominis , contendebant, unam tantum dicendam Hypostasim; quia apud eos Hypostasis idem erat ac substantia. Dices : si Hypostasis seu personalitas est ultimum complementum naturae, quo redditur inconi municabilis, sequitur in Deo non possh essae tres Personas, sed unam dumtaxat; quia natura divina in Patre habet Hypostasim seu personalitatem tG et orgo
119쪽
ergo non potest ulterius communicari Filio &Spiritui sancto.
Nego antecedens, cujus confirmationis distinguo consequens : ergo Natura divina non potest ulterius communicari Filio & Spiritui Sancto cum paternitate seu cum subsistentia Patris , Concedo ; ut sic enim est incommunicabilis : non potest communicari sine paternitate seu sine subsistentia Patris , Nego consequentiam: Natura enim divina secundum se praecise spectata non est persona, & tribus personis potest essse communis. Instabis: ad multiplicitatem concreti non sus-ficit multiplicitas formae, sed insuper requiritur multiplicitas subjecti: ponantur v. g. duae albedines in uno pariete, unum album facient non duos; ergo cum in Trinitate sit una natura, erit quoque una persona, etiamsi sint tres personalitates, seu hypostases. Distinguo antecedens : concreti accidentalis, Concedo : substantialis, Nego antecedens; nam ad multiplicitatem concreti substantialis sufficit multiplicitas formae, ut videre est in foetibus momstrosis, in quibus si sint duae animae rationales , censentur duo homines in uno & eodem corpore ; & unus homo, si una anima rationalis informet duo corpora. Et ratio est, quia forma substam tialis constituit rem in suo esse ; forma Uero accidentalis , ut albedo, gratia sanctificans , supponit rem jam constitutam, & ei additur , sicut
vestis corpori, quae quantumcumque multiplicetur, erit nilominus unum vestitum. Porro tres.
personalitates seu subsistentiae in Deo sunt tres formae substantiales, quae constituunt totidem personas, non vero tres Deos aut tria individua ἐ
120쪽
Edua; quia in tribus illis personis una est divinitas , quae tanquam forma substantialis Deum comstituit. Q. 4. Edne aliquis ordo inter divinas petr senas, propter quem Pater debeat primo loco nominari, Filius δε-cumdo , Spiritus Sanctus tertio pR. Est ordo originis , non temporis, aut dignitatis proprie dictae. Est ordo originis, qui in eo consistit, ut una persona respectu alterius habeat rationem principii, atque adeo prius attendatur: atqui ita seli hent divinae personae. Namque Pater est ingenitus , & a nullo procedens, & est principium Filii & Spiritus Sancti; Filius vero est a Ρatre, S una cum ipso est principium Spiritus Sancti;
ergo ordine originis Pater est prior Filio, hoe est, prius attenditur, Filius vero Spiritu Sancto. Non est ordo temporis; quia Deus ab aeterno
est intelligens & volens; imo est ipsam et actualis intellectio & volitio : Ergo Filius & Spiritus Sanctus, qui sunt termini, ille divinae intellectionis,
iste divinae volitionis, necessario sunt ab aeterno. Praeterea. Deus est substantia in se subsistens & ultimo completa in tribus subsistentiis : atqui tres illae subsistentiae sunt tres proprietates personales, nempe paternitas , filiatio , & spiratio passiva : ergo tres illae subsistentiae aeque necessa rio sunt ab aeterno , ac ipse Deus 'Neque etiam est ordo dignitatis , quia tres personae sunt consubstantiales & ejusdem naturae, ae proinde Omnino aequales, licet paternitas nomine tenus sonet aliquam dignitatem. Accuratiorem notionem tum mysterii sanctissimae Trinitatis, tum personae generatim sumptae