D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

7a Te Deo,

nos planε exauditos credere oportet, cum evecta est voluntas nostra ad divinam, & sincero cordis' affectu dicere possumus, non mea, sed tua voluntas i. g. IV. . - . De omnipotentia Divina. Q. I. Drusesne Omuipotens PR. Assirmat Scriptura, Unus es astiffinus Creator omnipotens , Eceli. I. evincitque ratio, quia Deus est ens 1 se , ac proinde illimitatum, ' continens omnes perfectiones : atqui omnipotentia est insignis persectio, impotentia vero infirmitas & iinperfectio. Porro facere male est deficere, ac proinde imperlaetio, quae in Deum cadere nequit Caetera quae ad Omnipotentiam spectant, diximus paragr. de immensitate Dei.

CAPUT VII.

De Attributis Divinis, quae habitum sonant.

Q. I. Cuntne in Deo habitus PR. Minime; quia habitus est acci- dens inclinans potentiam ad agendum; atqui in Deo nodum est accidens, nulla est potentia pas sua, sed totus ost actus purissimus- Ergo in Deo nullus est habitus, ac proinde Virtutes quae. Deo inesse concipiuntur, ut charitas , magnificentia, &c. sunt realiter ipsa ejus natura & bonitas essentialis. Q 2. Omnes virtutessuntne in Deo pR. Quae sunt subditi ad superiorem , ut Religio, obedientia, nullatenus possunt convenire Deo. De caeteris vero idem dicendum, quod de aliis persectionibus, nempe virtvee3, quae admix-

92쪽

Divini que ejus Attributis.

tam habent imperfectionem, ut temperantia, sorqtitudo, quae totae sunt regendis passionibus . non sunt formaliter in Deo, sed eminenter dum axat, nec de eo dici possunt nisi metaphorice : qtae autem nullam habent admixtam imperfectionen, ut charitas, beneficentia, magnificentia, suae formaliter in Deo, ac proprie de illo sicuntur Ergo diligere Deum, possidere Deun, &beatum esse, est diligere & possidere omnan virtutem : nec potest beatus esse, qui omnii in se vitia non debellaverit, nec fuerit in omnigenere virtutis perfectus : Ergo observatio manditorum ad visionem beatificam non praeparat. iQ. 3. Edne formaliter in Deo mi stricordia kR. Non est quatenus dicit tristitiam oo miseriam alienam : est autem quatenus signifi:at voluntatem sublevandi miseriam alterius. Lnde Ps.

IIo. dicitur, miserator, S misericors Dominis. Q. 4. Edne in Deo justitia p . - R. Non est proprie justitia sive legalis , sive distributiva, multo minus commutativa; quia omnis justitia proprie dicta supponit aliquod debitum : atqui in Deo nullum est debitum: Reddis debita nulli debens, inquit sanctus Augustinus lib. I. ConseT. c 4. Unde acceptio personarum in Deum cadere nequit, sicut in Magistratum, qui indebito ossicia & onera communitatis distribuit; dona eni MDei non sunt bona communitatis ; sicut ossicia &heneficia politi ea; sed sunt ipsi propria. Dices ; ex sancto Augustino lib. 4. contra Iulianum capit. 3. Deus ipse, gusti absit, erit injusus, s ad ejus regnum verus non omittotin iustus : quia quod debetur ex pacto & conVentione , debetur ex justitia stricte sumpta: atqui regnuta caelorum debe-

93쪽

74 De Deo ,

tur jutis ex pacto & conventione : Ergo debe, tur eI vera justitia. Unde Apostolus 2.Tim. cap. 4. in reliquo reposita es mihi corona justitiae, quam rem det mili Dominus in illa die iussus judex. Distinguo majorem : quod debetur ex pacto, debetir ex vera justitia, quando ambo contrahentes ita jus Moprium habent & distinctum , ut alter jire suo cedat in commodum alterius, Concedo : quando ambo non habent jus proprium , nec allar contrahentium jure quod habet spoliare se potest, Nego majorem. Porro Omnes creaturae cum Deo comparatae, sunt absolute & omnimodo sab Dei dominio, quo Deus se spoliare non potest, alioquin desineret esse omnium Dominus. Quidqtid facimus, quidquid possumus , & quidquid sunus, totum Dei est necessario: Ergo Deus nihil ncbis debet, sed suae dumtaxat bonitati, s pientiae, &, ubi aliquid nobis promisit, non debet, sed suae fidelitati, adversus quam agere non potest; & eo sensu dicitur justus, quia fidem suam . serUat.

De Attributis divinis, quae actionem significant.

Fjusmodi attributa sunt Providentia, Praedestinatio, & Reprobatio. . l

De Providentia Dei. Q. I. Ouid est Providentia P

R. Est ratio ordinis rerum creatarum in finem per taedia congrua.

94쪽

Dupliciter autem spectari potest Providentia, T. in arte , seu mente divina, quo sensu defini- tur li Boetio lib. 4. de Consolatione: divina ratio in summo Principe constituta, quae cuncta disponit. 2. in executione, & est ipsum met Dei regumen , seu actualis rerum creatarum directio in funem. Ipsa rerum ordinandarum ratio est ab aeter- no , actualis Vero gubernatio in tempore. Q. 2. Datur ne providentia pR. Datur, teste Scriptura Sap. I 4. Tua autem, Pater , providentia ct initio cuncta gubernat: &ratio demonstrat; quia agens intellectuale , ut Deus I. finem intendit, deinde omnia opera sua

ad eum dirigit: Quis operator negligat operis sui cu- oram p inquit sanctus Ambrosius lib. I. de ossi c. c. I 2 quis deserat S desituat, quod ipse condendum putavit γ β injuria es non regere, nonne est major injuria fe- 'rispe, S non curare P cum aliquid non fecisse 'nulla inji sitis sit ; non curare quod feceris, summa inclementia.

Q. 3. Providentia extenditur ne ad omnes omnino creaturas pR. Assirmat Scriptura Sap. 6. Magnum N pGL Ium i e fecit, re qualiter es ipse cura de omnibus. Ιllud ipsum ratio evincit; quia nulla est creatura, quam Deus non produxerit propter finem , ac proinde cui non provideat : providentia quippe est ratio ordinis rerum in finem. Dices I. Indecens est Deum minimis rebus se immiscere, nunquid de bobus cura est Deo ρ inquit Apostolus I. Cor. 9.R. Respondet sanctus Ambrosius citato librosi non est injuria Sprobrum minutissimas quasque res fecisse X conservare, multo minus opprobrium ipse esset earfactas regere. lmo repugnat sapientiae quidquam

95쪽

' temere facere & nullo sibi fine praestituto , vel

opera sua non dirigere ad finem intentum. Apostolus autem vult solummodo Deum non providere bobus propter ipsos, sed in hominum gratiam & commodum; nam Christus Dominus Luc. I a. expresse docet ne quidem passeres esse in obluvione coram Deo , & capillorum capitis nume . rum apud illum retineri. Dices et. Si Deus res humanas gubernaret, , tot peccata & defectus non contingerent, nec j sti affigerentur, cum omnia impiis prospere ce-

Nego antecedens ; nam ex sancto Augustino Enchir. cap. II. Deus, cum summe bonus sit, nuIlo modo sineret malum aliquod esse in operibus, nisi usque adeo bonus & omnipotens esset, ut de malo etiam bene faceret; quot bona elbcuit ex perfidia Judae & crudelitate Judaeorum i Dices 3. Multa fiunt casu : Ergo non omnia subjacent Providentiae divinae. Distinguo antecedens: fiunt casu respectu ea strum secundarum , Concedo : respectu causae primae, Nego antecedens. Hanc responsionem illustrat sanctus Thomas exemplo duorum tam lorum, quorum iter dominus sic direxit, ut alicubi sibi occurrant praeter utriusque intentionem: occursus ille est casualis respectu famulorum , & intentus respectu domini. Q. 4. Providentia divina causetne violentiam in rein . . bus quas regit pR. Minimἡ : dicitur enim Sap. 7. attingit ameusique ad mem fortiter,'DISPONIT OΜNIA SUA-v1ΤER. Ratio autem est quod Deus, utpote sapientissimus, quaslibet creaturas aptaverit Operibuε

96쪽

creaturae V

Pra, non creatura dilem vocant

Divinisque ejus Attributis. 7 ribus, ad quae illas destinavit; lapidi v. g. dedit

gravitatem , qua inclinaretur ad centrum, quo fit ut Deus omnia suaviter disponat; suave quippe est unicuique sequi naturae suae propensionem. Ergo omnes molestiae & animi aegritudines inde nascuntur, quod contra divinam Providentiam de ejus ordinationem nitamur. Dices: Miracula sunt contra naturam : Ergo in serunt. Miracula quippe sunt sum; inest enim in qualibetam potentiam obedientia- per tuam inclinantur ad obediendum suo auctori, etiam in iis, quae repugnant suo privato commodo : sic manus naturaliter, &minime violenter, periculo se exponit ad salvandum caput.

Q. s. Providentia esne idem quod fatum P R. Fatum proprie & formaliter sumptum non est providentia, sed effectus providentiae; defini

tur enim satum ordinatio causarum secundarum ad effectus 1 Deo praevisos. Deus quippe Ordinat motus syderum , ut sequatur temperies vel intemperies aeris , pluvia vel siccitas, ubertas, vel sterilitas terrae, sanitas animalium vel pesti

lentia.

Dixi, proprie F formaliter fumptum L nam apud

Gentiles satum vulgo sumebatur pro ea dispositione syderum, quae voluntatibus humanis necessitatem imponeret. Hinc apud eos fatalis necessitas, per quam homo sub talibus syderibus natus, credebatur futurus necessario bonus aut malus, beatus aut felix. Contra fatum, hoc modo acceptum sancti Patres scripserunt, ut sanctus Gre.. gorius

97쪽

De De

gorius homil. Io. in Evangelia. Absit, inquit, aridelium cordibus , ut fatum esse aliquid dicant. .Q. 6. Omniasubdunturnefato propris X sormaliteris to p 'R. Minime, quia multa fiunt & diriguntur a Deo independenter ab ordinatione causarum se cundarum, ea quae furit divinitati propinqua S stabiliter fixa, inquit Boedius lib. 4. - sol. Phil. f talis ordinem mobilitatis excedi 'de concludit

sanctus ThomaS I. P. q. Ilongius a Deo recedunt, bus implicari, quia magissarum secundarum , & 1 pluribus dependent: quod videre est in avaro : nam pecunia, cui adhaeret, pendet a fructibus agri quem colit : fructus autem a temperie aeris, & temperies steris ab influxu syderum : hanc autem seriem justus smperat uni Deo adhaerens. Q. 7. Qtwtuplex es Providentia PR. Duplex; naturalis, & supernaturalis. N turalis est ordinatio causarum secundarum ad finem naturalem per media naturalia. Supernat ratis autem est ordinatio creaturae rationalis sive spiritualis ad finem supernaturalem per auxilium

gratiae. ν

Q. 8. Providentia Apernaturalis es ne idem qMd praedestinatio P . R. Minimδ ; quia praedestinatio est decretumessicax perducendi hominem infallibiliter ad finem

supernaturalem : ProUidentia vero supernaturalis est ordinatio non essicax creaturae rationalis ad mnem supernaturalem per auxilia gratiae sussicientia. Unde providentia supernaturalis se extendit ad reprobos, praedestinatio vero est solummodo electorum.

98쪽

f. II. Q. X. Ouid est praedemnatio P . '

R. Secundum vim nominis, est aeterna quorumdam prae aliis destinatio ad gratiam &gloriam . destinatio autem idem est ac decretumessicax quosdam salvandi, seu, ut vult sanctus Thomas, transmittendi ad gloriam. Particula vero prae significat vel praelationem, vel antecessionem temporis; ita ut quidam potius quam alii ante' omnia secula fuerint ad gloriam praedestinati. Definitur praedestinatio a sancto Augustino sib. de bono perseverantiae cap. I 4. praescientia&praeparatio beneficiorum; quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Dicitur I. praescientia, non quidem speculati va , qua Deus praescit, quod facturus non est

'peccatum, sed practica, id est, conjuncta cum voluntate aliquod perducendi ad gloriam ; a qua

praescientia praedestinati dicuntur in Scripturis a Deo cogniti & praecogniti, scilicet amoris cogni- Dicitur a. praeparatio beneficiorum ; quibus vocibus significatur firmum dandi propositum; solemus enim habere apud nos parata & seposita, quae dulecto dare esticaciter decrevimus. Inter gratiam porro S p desinationem hoc tantum interest, inquit sanctus Augustinus libro de praedestinatione Sanctorum cap. 1 o. quod predesinatis es gratia praepar iis, gratia vero jam ipsa donettio. Dicitur 3. quibus certissimo liberantur, ut denotentur auxilia escacia, quibus adjuti non pereunt. Dicitur 4. quicumque liberantur , ut ostendatur in

99쪽

hoc statu neminem ami& de facto salvari, nis certissimo; id est, nisi adjutum auxilio effcaci; quamvis enim vere possit quis potentia proxima & completa cum gratia sussiciente saluti suae consulere, actu tamen non consulet, nisi gratia emcaci adjuvetur. ' .

Q. 2. Daturne praedestinatio pK. De fide est dari: Matth. 2s. Venite benedicti Patris mei, psidete paratum vobis regnu- ὰ constitutione mundi. Rom. 8. quos proescivit S praedesinavit con- formes feri imagini Filii sui. Q. 3. Quot lex es praedestinatio pR. Proprie una est; quia Deus unico decreto vult dare gloriam, S media ad illam infallibiliter obtinendam : vult quidem hoc e se propter boc, sednon propter hoc vult hoc, inquit S.Thomas I. p. qu xst. I .art.S. id est, dat gratias effcaces propter electorum beatitudinem : sed non vult gratias essicaces propter illorum beatitudinem. Sic artifex uno actu decernit scalam conficere, nec Vult unum gradum proter alium, sed facit unum V. gr. primum propter secundum, & sic deinceps. Usus tamen obtinuit in scholis, ut divideretur praedestinatio in totalem ,& partialem.

Q. 4. Quid est praedestinatio Dialis X partialis P

R. Totalis est decretum Dei essicax dandi simul gloriam & gratiam : partialis vero est decretum effcax dandi vel gloriam, Vel gratiam. Q. S. Quotuplex es praedesinatio ad gratiam P R. Duplex; alia ad primam gratiam, ut vocatio ad fidem; alia ad secundam. Q. 6. Quaenam es causa adesinationis pQuaestio non est de causa physica, cum cenitum sit Deum esse auctorem gratiae & gloriae; sed do

100쪽

R. Vera & unica causa meritoria praedestina- tionis totalis, vel partialis ad primam gratiam, est ' Christus Dominus. Est contra Pelagianos & λ-mipelagianos, qui . ne Deus videretur injustus personarum acceptor, docebant Deum ideo unum eligere prae alio; quia bonis operibus, viribus inaturae elicitis, vel saltem orationibus, praeferri meruerat. Contra ejusmodi errorem Probatur responsio. Ephes. I. Benedixit nos, in omni benedictione sepirituali in caelestibus in Chrso, Jcut elegit nos in ipso ante mundi constulationem, ut eo nius sancti S immaculati in conspestu ejus in claritate: qui praedesinavit nos in adoptionam suorum per 3 um risum in ipsum, secundum propositim voluntstis mori Act. 4. Nec enim aliud nomen est sub coelo datum homi nibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Q. 7. Praedesinasio ad gloriam estne ex praevi smeritis, ita ut concipiatur Deus prius decrevisse gratiar

ad bene operandum,'intuitu bonorum operwm inde com

sequentium praedestinavisse ad gloriam pR. I. Potuit esse: nam ab actu ad posse va, let consequentia: atqui Angeli praedestinati sunt ad gloriam ex praevisis meritis, nam ex comm ni Theologorum sententia post sanctum Augustinum, non sunt eis collatae gratiae per se essicaces, sed solum sussicientes; quibus pro libero arbitrio uti & non uti possent : ac tum demum quor Deus praevidit bene usuros, praedestinavit ad

Dices: electio & praeparatio mediorum pra, supponit intentionem finis: atqui praeparatio gratiarum est medium ad gloriam tamquam ad mnem : Ergo intentio gloriae conferendae pri iis , . concipitur in Deo, quam pra paratio gratiarum, D. Haberi Theolog. Rom. VM. . F S con-

SEARCH

MENU NAVIGATION