장음표시 사용
141쪽
existimans illud nomen signifidare quandam exceI- lentiam & auctoritatem; usurpatur tamen hiancto Hilario lib. 4. de Trinitate. Similiter apud Graecos Ρater saeptiis dicitur causa; sed juxta usum Latinae vocis non potest ita vocari; quia causa est principium influens in aliud, id est, in rem alterius naturae: Filius autem in divinis non est aliud , Patre, sed alius dumtaxat., Q. 4. Verae fiuntne hae propositiones: Pater omnia intelligit verbo: Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto R. Si sumantur notionaliter, verae sunt; nam Pater producendo Verbum omnia intelligit: Ρ ter & Filius mutuo amore producunt Spiritum sanctum. Si autem accipiantur essentialiter, fal- si sunt; quia neque Filius est forma, per quam Pater intelligit; neque Spiritus sanctus forma, per quam Pater & Filius sese diligunt: Pater enim intelligit per intellectionem, & amat per Uolitionem; quae sunt attributa essentialia communia tribus Personis. Unde sanctus Augustinus improbat hanc propositionem, Pater es sapiens sapientia genita.
De secunda Persona. Q. I. Ouae fiunt nomina propria secundae Personae ν R. Dicitur I. Filius; quia procedit per
veram generationem. 2. Verbum, & a Tertulliano Sermo; quia est terminus intellectionis p
ternae, Ob eamque rationem nonnunquam Voc
tur sapientia genita. 3. Imago; quia imago desinit s
142쪽
finitur, unius ab alio deducta similitudo: atqui . secunda Persona deducitur seu producitur h Patre tanquam ejus similitudo; quid enim est verbum, nisi similitudo & imago rei y I ta imago, inquit sanctus Ambrosius lib. I. de Fide cap. 4. non est falsa, quia veritas es: non est mutet; quia rictum est, non es mortua, quis viis es : non. es inanis, quia virtus est. Haec imago dicitur splendor gloriae, candor majestatis divinae, figura & character subis stantiae paternae, hoc est, similitudo expressa personae Patris.
Q. a. Quare secunda Persiona dicitur Filius PR. Quia procedit per veram generationem, generatio enim definitur, Origo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem na- , turae : atqui haec definitio convenit processioni Filii; est enim origo Personae ViventiS a Patre Ui-Vente, principio conjuncto, id est, substantia generantis communicata genito in similitudinem naturae: Ergo.
Q. 3. Quare procesio secundae Personae est potitus generatio quam processo Spiritus sancti, cum processio
Spiritus sancti At etiam origo viventis a Uiserite, principio conjuncto, in similitudinem naturoe P Spiritus enim sanctus es vivens, proceditque a principio viverate, scialicet Patre S Filio, quorum substantia ipsi communicatur in Amilitudinem naturae, utpote qui At Deus, oequalis Patri N Filio P R. Hic exclamare licet cum Propheta Isa. S3. Generationem ejus quis enarrabit Z Unde S. Gregorius Νagiangenus oratione prima, honoretur Alentio. Et S. Augustinus lib. 3. contra Maximinum cap. 14. distinguere inter illam generationem S hanc proces . Dmem, neflcio, non usust, non 'scio. Quin Sanctus
143쪽
Irenaeus lib. 2. contra haereses cap. 48. & S. Athanasius Or. g. insanos pronuntiant, qui divinae generations rationem enarrare praesumunt. Et haec est unica Sanctorum responsio adversus argutias
Haereticorum ex Philosophia petitas. Vertim iidem Patres, ubi Catholicis illud mysterium explanare student, probabilibus conjecturis discrimen definiunt divinam generationem in ter & Spiritus sancti processionem, illudque praesertim repetunt, ut sanctus Augustinus in Psalmum 44. &lib. 9. de Civitate Dei cap. 12. sanctus Athanasius Orat. 3. sanctus Gregorius Nazianzenus Orat. 36. S alii, ex eo quod secunda Persona
non vero tertia procedat ut Verbum seu terminus cognitionis paternae, ac proinde ut Vivens
Patris imago abeo deducta, & verus Filius; namque proprium est intellectus assimilare sibi objectum cognitum, ejusque imaginem exprimere. Dices: Spiritus sanctus habet naturam divi. nam vi suae processionis; tum quia illam non ha- belli se, tum quia procedit ut Deus: Ergo. Nego antecedens; Spiritus enim sanctus non procedit ut Deus, sed ut amor, qui in dentice &realiter, non autem vi suae processionis est Deus; quia amor ex ratione sua non assimilat amanti
objectum amatum, sed unit solummodo: contra vero cognitio est expressa imago & similitudo objecti cogniti, ac proinde secunda persona, u pote Verbum & terminus cognitionis paternae, procedit ut Deus, hoc est, ut Patri per omnia
similis. mo. 4. Ex quarum rerum cognitioncmocedit VerbumPR. 1. Procedit per se & formaliter ex cognitione comprehensiva Essentiae divinae, trium Per-
144쪽
sonarum, & creaturarum possibilium; quia Ver. tium est sormalis expressio adaequata & infinito persecta Personae Patris, ac proinde divinae ejus naturae & proprietatum personalium: atqui non esset perfecta & adaequata expressio, nisi cognitio , ex qua procedit, esset comprehensiva Divinae naturae, hoc est, nisii se extenderet ad omnia, quae potest Divina natura, f& ad omnes ejus subsistendi modos , qui sunt tres Personalitates:
Ergo R. g. Verbum non procedit formaliter ex cognitione creaturarum existentium; quia Uer' hum, utpote summε necessarium, non procedit formaliter, nisi ex cognitione absoluto necessaria: atqui cognitio creaturarum existentium non
est absoluto necessaria, cum earum existentia sit contingens, & absolute possint non existere.
R. 3. Uerbum procedit concomitanter ex cognitione creaturarum existentium; quia illa cognitio, quamvis non necessaria, est tamen aeterna,& id Enticε eadem ac cognitio essentiae divinae: Ergo processio Verbi non est sine cognitione creaturarum existentium: Verbum, inquit sanctus Augustinus lib II. Confessionum capite secundo, I piterne dicitur, F eo sempiterne dictantur omnia. Dices: Nondum concipitur Uerbum existere in instanti quo producitur, alioquin supponeretur prius existere, qukm generaretur: Ergo non procedit ex cognitione sui ipsius, multbminus ex cognitione Spiritus sancti, aut creaturarum possibilium, quae sunt Uerbo posteriores.' Nego antecedens; Uerbum enim est Patri coaeternum, & Spiritus sanctus utrique, nec tu aeternitate ulla est prioritas duratioois, sed solum
145쪽
originis, quae non est instans, in quo non fuerit Verbum , sed dumtaxat instans , a quo Verbum emanare concipitur. Cum autem Pater ex cognitione sui ipsius producat Verbum, nec possit esse aut concipi Pater, Vel spirator, qvin concipiatur habere Filium, & producere Spiritum Sanctum; manifeste sequitur Filium aequo procedere ex cognitione sui & Spiritus Sancti, ae ex cognitione Patris. Ergo, inquies , Verbum ex seipso & ex Spiritu Sancto procedit, objectum enim cognitionis concurrit ad Verbum efformandum. Nego sequelam, cujus confirmationem distinguo; objectum concurrit, si sit motivum , hoc est, si intellectum moveat, Concedo : si sit terminativum solummodo , Nego. Porro Intellectus divinus ex sese infinitam habet vim intelib
gendi, nec indiget concursu objectbrum, ac proinde nec Verbum, nec spiritus Sanctus, nec cre turae concurrunt ad intellectionem notionalem Patris, sed illam solummodo terminant.
De tertia persona. Q. I. γα limi nomina propria tertia Persioni p
R. Vocatur I. Spiritus Sanctus : a. Amor. 3. Donum.
Q. 2. Cur tertia Persona dicitur Spiritus Sanctas, cum Pater S Filius sint aeque spiritus sancti P R. Spiritus dupliciter accipi potest: essenti liter pro substantia immateriali, & sic nomen Spiritus est commune tribus personis; quia una est
146쪽
egrum substantia simplicissima, & omnis materiae eXPers. 2. notionaliter, ita ut spiritus idem sit ac spiratus, & hoc sensu nomen Spiritus est proprium tertiae Personae; quia nulla alia producitur
Q. 3. Quare non Ampliciter dicitur Spiritus , sed cum adjuncto sanctus pR. Quia procedit per voluntatem , ut amor purissimus & immutabilis: cum enim amor sit unio& nexus amantis cum re amata , substantiae spiritales purae vel impurae sunt, quatenus per amorem rebus vel praestantioribus aut vilioribus admiscentur, facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt , Oleae 9. Ergo tertia Persona, utpote nexus seu amor Patris & Filii purissimus & compreprehensivus , vi suae processionis est sancta, vel potius ipsa sanctitas, cujus participatione Angeli& homines sancti evadunt, & ideo eorum sancti,ficatio Spiritui Sancto appropriatur. Ergo amor notionaliter sumptus est nomen proprium Spiritus Sancti; essentialiter verci est commune tribus Personis , juxta illud Joan. 4.
Deus taetritos est. Q.4. quarum rerum amoreprocedit Spiritus Sanctusp. R. Per se formaliter procedit ex amore divinae essensiae & trium Personarum; quia solus ille amor est necessarius : concomitanter Uero ex amore creaturarum existentium, quia in Deo est
unus amor, quo se & caetera diligit propter seipsum; sed seipsum diligit necesIario, caetera liberὲ: Spiritus autem sanctus , cum sit persona summe necessaria. non procedit formaliter &per se ex amore libero, sed solum concomitanter, ut diximus do processione Verbi.
147쪽
128 De ES. ' Trinitate. Dixi, creaturarum exissentium , quia eum ex dictis Deus non bene velit creaturis possibilibus &nunquam futuris, nullus in Deo est earum amor, ex quo procedat Spiritus Sanctus. s. st Fare Spiritus Sanctus vocatur donum p R. Quia donum definitur, res gratuito ac liberaliter data sine spe retributionis : atqui prima donatio est amor, quo quis alteri bene vult: ergo cum Spiritus Sanctus procedat ut amor notionalis , proprie est donum notionaliter sum
Ergo Spiritus Sanctus non est donum, nisi per ordinem ad Creaturas , quia donatio debet esse libera; amor autem in Deo non est liber, nisi quatenus terminatur ad creaturas.. Ergo productioFilii & Spiritus Sancti non pot- est dici donum, quia est emanatio naturalis ne eessaria & minimo libera. Ergo licet donatio actualis sit in tempore, sicut & omissio; nomen tamen doni competit Spiritui Sancto ab aeterno, quia Deus ab aeterno dilexit, quos in tempore vocat, justificat & glorifi- cat. Haec supernaturalia dona dumtaxat in ex- emplum appellamus ; quia Spiritus Sanctus non dicitur dari aut mitti propter dona naturalia, qualis est creatio, aut conservatio.
Utrum mysterium Sanctissimae Trinitatis ita sit supra rationem , ut ei repugnet Τ
R. ssinime; tum quia ratio naturalis est lumen Deo infusum : atqui quod est a Deo,
148쪽
non potest determinare ad falsum & erroris prin. Cipium : tum quia homo creatus est ad imaginem ει similitudinem Dei: esset autem dissimilis, si ex
principiis rationis naturalis cogeretur negare hoc mysterium : Ergo. 'Dices : Illud est primum principium totius ratiocinii humani, quae sunt eadem reni tertio, sunt eadem inter se: atqui mysterium Trinitatis destruit hoc principium'; namque Pater, & Filius,i &Spiritus Sanctus sunt quid unum in uno tertio, nempe in natura divina, & tamen non sunt idem inter se : Ergo mysterium Trinitatis est contra
R. I. Negando majorem: Illud quippe prinoipium, quae sunt eadem uni tertio, &e. non est aequo universaliter verum, ac istud , impossibile es idem simia esse , non est; ac proinde non est primum
principium totius ratiocinii humani. si enim absolute & universaliter esset verum , cur a Philo. sophiis inventae sunt tot regulae, figurae, & mOdi quibus non servatis, ratiocinia nostra reperiuntur falsa niti quia multa possunt esse eadem in uno tertio, quae tamen non sunt inter se eadem. ut patet sequentibus exemplis: aliquod vivens estrarionale : atqui omne brutum est vivens: Erso aliquod brutum est rationale. in hoc syllogismo, licet brutum & rationale sint quid unum in vivente , diversa tamen sunt inter se. Item omnis homo est vivens : sed omnis planta est vivens : Ergo omnis planta est homo. Hic planta & homo
conveniunt in vivente , & tamen non conve niunt inter se. V
Ergo principium illud, quae fiunt eadem uni temtio , &c. non est ita verum , ut nullas admittat
149쪽
exceptiones , otiam in rebus creatis, propter quas Philosophi docent satis non esse, res Convenire utcunque in uno tertio , ut sint quid unum inter se, sed certo quodam modo, & secundum regulas ab ipsis traditas. Porro si ratio naturalis has regulas adinvenit, ut certo discurrat circa res creatas & finitas , prudenter haerere debet circa divinas, & dubitare, num scilicet istae ratiocinii leges sussciaut, multa enim effata Valent in rebus creatis, quae si ad divina transferas, falsa reperiuntur, quale est istud,
R. 2. negando minorem, cujus confirmationem distinguo : Pater & Filius sunt quid unum inessentia divina inadaequate , Concedo : adaequate, Nego. Nam essentia divina non solum con- . venit Patri, sed etiam Filio, & Spiritui sancto , disque est communicabilis, quemadmodum ani mal convenit communicatur rationali &bruto. Unde sicut non sequitur brutum & ration te esse quid unum inter se, quia sunt unum in animali, sed inadaequate, rationale quippe nori est omne animal, sed aliquod : sc Ρater & Filius Non sunt una persona, ex eo quod sint quid unum in natura divina; quia Pater non est totum id , quod est natura divina. Instabis : Atqui mysterium Trinitatis repugnat primario huic principio , impossibile est idem ut esse S non e sse; admisso enim sanctissimae Trinitatis mysterio idem simul erit & non erit; Deus erit ens a se, ct non erit ens a se; Filius quippe& Spiritus Sanctus sunt Deus, ct tamen non sunt
150쪽
Nego subsumptum , cujus confirmationem distinguo : idem erit a se & non erit sub diverso respectu , concedo : sub eodem resipectu , Nego ; namque Filius & Spiritus Sanctus absolute&essentialiter spectati sunt unum ens a se, notionaliter autem non sunt a se, sed ab alio , non tanquam a causa diversae naturae, sed tanquam h principio ejusdem naturae singularis, quae exigit subsistere trib*s modis , quorum ipsam et est radicate principium; & ab ipsa emanant mediante in telles tu, & voluntate notionaliter sumptis.
Utrum notitia mysterii sanctissimae Trinitatis
sit ad salutem necessaria Τ δ espondeo cum omnibus Catholicis i Est neces.saria necessitate tum medii, tum praecepti in lege Evangelica. Probatur ex Scriptura Matth. 2 8. Euntes docete ergo omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, S Filii, F Spiritus Sancti. , Additur Marc. I 6. Qui crediderit X baptizatus fuerit, satvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Unde Apostolus Aet. 19. obstupescens, quod Ephesii 'dicerent se nescire an esset Spiritus Sanctus, re spondit, in quo ergo baptizati estis P Quae verba in nuunt notitiam trium Personarum uti necessariam Baptismo praeire, &'ita ab initio intellexit Ecclesia, quae ab initiandis expressam sanctissimae Tri. nitatis fidem semper exegit. Enimvero initian
dus Patri, Filio, & Spiritui sancto in Baptismo
consecratur, illis fidem & obsequium pollicetur : noverit ergo necesse est, quae sit cujusque natura