장음표시 사용
121쪽
IozDe M. Trinitate. praemittere oportuit, ut Lector intelligat, quae S quo ordine nobis tractanda sint in materia adeo remota sensibus & h naturali hominum intelligentia. Primo loco occurrunt processiones, quibus totum nititur Trinitatis mysterium , cum ex iis pendeat personarum pluralitas ; si enim nullast in divinis processio, nullus erit Pater nullus Filius; nullus Spiritus Sanctus. Ex processio, sibus autem exurgunt relationes, seu respectus producentis ad productum , de quibus secundo loco nobis erit agendum : Constitutis vero personis per relationes, expendendum erit, quod caput est, an personae sint consubstantiales &aequales; quae sint propria cujusque personae attributa, ac tandem utrum mysterium adeo in comprehensibile repugnet lumini naturali, de struat ratiocinii humani prinςipia, sitque ab omnibus explicite credendum.
Q. I. Ouid es divina processis p Q. R. Est emanatio unius personae ab
Q. a. Dantur ne in Deo processiones PR. De fide est dari: probaturque ex Scriptura Psal. 2. Ego hodie genui te: Ioan. 8. Ego ait Christuso ex Deo processi : Joan. IS. Paractetus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui si Patre procedit, '
122쪽
De m. vinitate. . IO3 sunt; quia in agente intellectuali non possunt es.se nisi duae operationes immanentes , scilicet intellectio & volitio, quibus respondent duo temmini, nempe Verbum & Amor : atqui Deus est agens intellectuale : Ergo. Ergo tres sunt in Deo personae, nee plures nec pauciores: altera improducta & producens,
nimirum Pator; & duae productae, scilicet Filius terminus & Uerbum intellectionis paternae; &Spiritus Sanctus Amor & terminus volitionis Patris & Filii. Dices : Sicut Pater intelligit & amat, ita Filius & Spiritus Sanctus : Ergo Filius & Spiritus Sanctus aeque producunt Uerbum ac Pater; &Spiritus Sanctus amorem aequo ac Pater & Filius; ac proinde plures sunt in Deo personae
Distinguo antecedens : Filius & Spiritus Samctus intelligunt intellectione essentiali & absoluta, Concedo: intellectione notionali & relativa.
Intellectio itaque & volitio dupliciter in Deo
accipiuntur : I. essenti aliter, quomodo illas spectavimus Tractatu de Attributis, ubi ratione n turali demonstravimus Deum non esse compositum ex natura, potentiis & actibus, v. gr. ex intellectu & intellectione; sed esse actum simplicissimum, minusque proprie dici intelligentem & volentem , quam ipsammet intellectionem volitionem. Unde cum Filius , & Spiritus Sanctus sint cum Patre unus Deus, sunt quoque cum Deo ipsemet essentialis intellectio. & volitio.
2.Notionaliter sumuntur intellectio.& volitio, nempe cum spectantur ut conjunctae cum paterni-
123쪽
tate& spiratione activa, quae a Theologis notiones vocantur; quia per eas una Persona cogno Dcitur ut distineta ab alia: Pater U. g. per paternitatem cognoscitur distingui a Filio , & uterquo. per spirationem activam a Spiritu Sancto. Porro intellectio & volitio non sunt saecundae& productivae ullius termini, nisi quatenus notionales, hoc est, conjunctae cum notionibus, intellectio cum paternitate, volitio cum spiratione activa, paternitate & filiatione. Q. 4. Quot ereo fiunt notiones in dioinis pR. Theologi numerant quinque,quae sunt innascibilitas, paternitas, filiatio, spiratio activa; & spiratio passiva. Per innascibilitatem designatur primum principium a nullo alio procedens; unde innascibilitas primario significat aliquid positivum , ' secundario Vero negationem, non solum nativitatis , quia nec Spiritus Sanctus nascitur; sed etiam cujuscumque processionis , ae proinde per eam Pa- ter distinguitur 1 Filio & Spiritu Sancto: Sterili. tas autem, quae est in Spiritu Sancto, non nummratur inter notiones quamvis absolute numerari
posset,) tum quia non sonat dignitatem ali. quam , sicut innascibilitas; tum quia sine ea Spiritus Sanctus satis intelligitur distingui ab aliis personis per amorem notionalem seu birationem passivam; quae est terminus volitionis Patris & Filii , post quam ulterior. actus immanens concipi non potest in substantia spirituali. Quaeri autem Posset, num paternitas aliunde procedat, nisi videretur innascibilitas , qua designatur primum principium, & negotio Omnis processionis.. Q. S. Quodnam est principium divinorum procem-
124쪽
De n. Trinitate. IOS R. Principium proximum quo Filii , est intel- Iectus notionalis; & Spiritus Sancti, est voluntas
notionalis; remotum quo, seu radicate, est natura divina : & principium quod seu denominationis est persona producens. Explicatur responsio exemplo rerum naturalium. Principium quo bomo
v. g intelligit, est intellectus , & quo vult, est
voluntas; remotum seu radicate, est natura hu- mana , utpote radjX , & prima ratio, qua ambae illae facultates conveniunt homini: principium
autem quod, est ipse homo ; quia principium quod, est subjectum seu persona quae denominatur ab operatione; atqui homo proprie denominatur intelligens ab intellectione , & volens ab actu voluntatis. Sic intellectus notionalis est ratio proxima, qua Pater producit Filium seu Verbum,& voluntas notionalis, qua Pater & Filius producunt Spiritum Sanctum, qui est terminus amoris utriusque : ipsa denique persona Patris denominatur producens Verbum, seu generans Filium,& utraque simul persona producens Spiritum Sanctum.
Q. 6. Quis est terminus divinarum processionum p
R. Similiter terminus formalis quo productus, sunt Verbum seu filiatio & spiratio passiva: terminus qui, est persona producens. Q. 7. Spiritus Sanctus proceditne a Patre S Filio pR. De fide est ab utroque procedere; ita enim definitum est in Concilio secundo Lugdunensi,& in Concilio Florentino, consentientibus Graecis, qui in iis Conciliis adfuerunt, sed li doctrina catholica postmodum recessere, negantque pertinaciter Spiritum Sanctum k Filio procedere, contra expressa Scripturae verba; de eo enim di-
125쪽
citur Joan. 16. ille me clarifcabit, quia de meo accipiet.
Joan. I S. cum autem Venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre , Spiritum Ueritatis, qui a Patre procedit. Missio autem in divinis non est nisi a persona producente, ut infra dicetur. Roman. 8.& Galat. 4. Spiritus Sanctus dicitur Spiritus Christi, Spiritus Filii, ergo revera a Filio Procedit. Dices i. Patres Graeci scribunt Spiritum Sanctum ex Patre procedere per Filium : ergo Latini asserere non debuerunt eum procedere ex Filio. Nego consequentiam : namque fatentibus ipsis Graecis in Concilio Florentinoo procedere per Filium idem est ac procedere ex Filio. Ideo autem Patres Graeci sic loquuntur; quia Pater communicat Filio spirandi virtutem. Unde sanctus Augustinus docet Spiritum Sanctum principaliter procedere I Patre. Dices et . Quatuor prima Concilia docent Spiritum Sanctum procedere I Patre, nulla facta Filii mentione; imo Concilium Ephesinum, quod est tertium generale, sub anathemate prohibet, ne quidquam addatur symbolo Nicaeno, ubi simpliciter definitum est circa Spiritum Sanctum, quia Patre procedit. Ergo culpandi sunt Latini, quod in eodem symbolo addiderint, Filioque. Nego consequentiam : tum quia Concilia tractant solummodo de rebus, quae in contrOVe sam Veniunt. Unde cum in Concilio Nicaeno quaestio non moveretur de divinitate Spiritus
Sancti, sed de divinitate Filii, Concilium solum asseruit Filii divinitatem. Postmodum mota est quaestio de divinitate Spiritus Sancti, quae asserta est in concilio primo Constantinopolitano. Po
126쪽
sterioribus autem saeculis Graeci excitarunt controversiam circa processionem Spiritus Sancti: quae controversia terminata est in Concilio Lugdunensi, in quo Graeci eum Latinis decantarunt symbolum cum additione Filioque. Nec obsistit prohibitio Concilii Ephesini; quia Concilia Lugdunense & Florentinum; utpote secumenica sunt ejusdem auctoritatis ae Concilium Ephesinum, &Concilia posteriora mutare possunt, quae a prio ribus sunt sancita in iis quae spectant disciplinam, tum maxime , cum id exigit rerum mutatio. Porro Concilium Ephesinum caute prohibuit ne quidquam adderetur Symbolo Nicinno propter Aria. nos , qui tunc temporis novas in dies fabrica bant fidei formulas ad evertendum Symbolum Nicaenum , & occultandum suum errorem e tempore vero Concilii Lugdunensis , Arianis jam extinctis , propulsandus erat Graecorum error: quo docebant Spiritum Sanctum a Filio non pro
Q. 8. Spiritus Sanctus di inmere me a Ulla, sab eo non procederet ΤR. Affrmant GrRei , quibus se adjungunt Scotistae. Sed effatum sancti Anselmi ab omnibus Theologis est receptum, nempe, in divinis omnia sunt unum , ubi non obviat relationis Oppositio : atqui si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, inter eos non obviaret relationis oppositio : Ergo essent una Persona. Dices : paternitas & siliatio relative non opponuntur spirationi passivae, & tamen ab ea rea liter distinguuntur: Ergo. Distinguo antecedens: non opponuntur prae cise spectatae, concedo : non opponunturi qua tenud
127쪽
tenus modificatae per spirationem activam , Cum tua conferunt ad productionem Spiritus Sancti, Nego antecedens. Itaque in hypothesi quod Spiritus Sanctus non procederet h Patre nec a Filio, paternitas & filiatio essent alterius rationis , nec constituerent personas 1 Spiritu Sancto realiter distinctas. Q. 9. Pater N Filius suntne duo principia Spiritus Sancti P R. Minimo; quia in illis unica est spiratio activa , seu virtus spirandi. Quemadmodum ergo tres personae non sunt tria principia creaturarum, quia per unicam omnipotentiam illa producunt; sic Pater & Filius non sunt duo principia Spiritus Sancti; quia spirant unica virtute. Ρο1Iunt tamen diei adjective duo spirantes ; quia, ut jam observavimus, ad multiplicationem concretorum adjectivorum sussicit multiplicitas subjectorum.
Q. I, T sint ne in Deo relationes reales pM R. Assirmativo; quia paternitas & filiatio absque mentis opera, & nemine cogitante, existunt in Deo : atqui paternitas & filiatio sunt relationes; Pater enim per paternitatem refertur ad Filium, & Filius vicissim per filiationem refertur ad Patrem. Εrgo. Dices : Relatio realis dicit dependentiam unius ab altero : ergo in Deo nulla est relatio
128쪽
Nego antecedens ; Pater enim non dependet a Filio, nec paries similis ab altero pariete : e go relatio non dicit dependentiam , sed solummodo connotationem omnino necessariam; adeo ut non possit esse pater sine filio, nec paries similis, nisi coexistat alter paries ei similis. Q. 2. Quot sunt in Deo relationes reales P R. Quatuor, nempe paternitas, filiatio, spiratio activa , & spiratio passiva; quia totuplex est relatio, quotuplex est ordo seu respectus unius ad alterum : atqui in Deo quadruplex est respectus; paternitas enim est ad filium, & filiatio ad Patrem; spiratio activa ad personam spiratam seu Spiritum Sanctum ; & spiratio passiva ad spira
Q. 3. Relationes illa suntne categoricae pR. Minime; quia relatio categorica est accidens : atqui in Deo nullum est accidens : Ergo. Q. 4. Quomodo relationes divinae inter se distimguuntur
R. Vel sibi invicem opponuntur, vel non : si primum , distinguuntur realiter : si secundum, non distinguuntur nisi virtualiter , & per mentem formaliter ; quia in divinis non est distinctio realis, ubi non obviat relationis oppositio. Ergo spiratio activa est realiter distincta a spiratione passiva, Ripote ipsi opposita: indistincta vero a paternitate & filiatione, quibus non Opponitur.
Ergo paternitas , filiatio , & spiratio passiva
realiter inter se distinguuntur propter oppositionem , quae inter eas intercedit, directa quidem& immediata paternitatem inter & filiationem; indirecta vero & mediata paternitatem & filiatio-
129쪽
nem inter & spirationem passivam, ratione scilicet spirationis activae; paternitas enim & filiatio conferunt ad productionem Spiritus Sancti , ut
Ergo paternitas, filiatio , & spiratio passiva
sunt relationes personales , id est constitutivae trium personarum; quod enim est principium distinctivum, est & constitutivum : rationalitaS V. g. per quam homo essentialiter differt a bruto, hominem essentialiter constituit in esse hominis :atqui tres personae non distinguuntur nisi per relationes : Ergo per illas constituuntur in esse
Dices; persona, ex sancto Augustino , dicitur ad se, non ad alium : Ergo ratio constitutiva divinae personae, seu personalitas non est relatio. Distinguo antecedens et persona non est ad alium quoad vocis sonum , Concedo: quoad rem hac voce significatam, Subdistinguo : in creatis , Concedo : in divinis, Nego antecedens. Itaque persona, secundum rationem genericam , significat substantiam completam in se existentem, ac proinde absolutum quid& minime relativum ;sed secundum rationem specificam potest significare substantiam completam in se ita existentem , ut ordinem & relationem habeat ad aliam personam; nam in divinis haec eadem persona est Pater, aut Filius, nec constituitur persona nisi per paternitatem aut filiationem , cum peream solam ab altera persona distinguatur.
Instabis : prius est constitui, quam reserri: Ergo personae divinae non constituuntur per re lationem. i
130쪽
Distinguo antecedens: qu1m reserri relatio-no accidentali & categorica, Concedo : quam refcrri relatione substantiali ει transcendente, Nego antecedens ; nam potentia U. g. visiva non constituitur in esse potentiae, nisi per aliquid relati um; quia natura tota potentiae est ad aliud, puta objectum visibile.
De aequalitate & consubstantialitate trium
irca personam Patris nulla est controversia; omnes enim sive Mahumetani, sive Judaei, sive Christiani conventuut personam divinam, quam Vocamus Patrem, esse Verum Deum. Sed gravis est controversia inter Christianos, Catholicos , & Mahumetanos, Judaeos; & plures haereticorum sectas , utrum Filius & spiritus Sanctus sint Patri aequales & consubstantiales
Hlius es verus Deus Patri confusantialis.
Probatur ex Scriptura, Joan. I. In primipio erat Verbum, N Verbum erat apud Deum , N Deus erat Verbum omnia per ipsum facta fumi, F φεψμ factum est nitit. Hic Verbum non est laetum, ergo non est creatum; sed verus Deus , qui fuipsemper apud Patrem. Nec dicant Sociniani Verbum in textu G-- eo diei Deum sine articulo , ο qui semper praeibtitur , quando significatur verus Deus, Θω; nam
