D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

6, De Deo,

In futuro itaque conditionato, V. gr. in Pro ditione Davidis, si remansissset in urbe Ceila, duo spectari debent. Primum est ipsam et conditionumquam futura, ac proinde mere possibilis, quae ut sic, est objectum scientiae simplicis intelligen-- tiae. Secundum est infirmitas humana. quae inhabitatoribus Ceilae insallibiliter cessisset Sauli ini. , nitanti urbis obsidionem & subversionem, nisi

Deus essicaci suo auxilio eos roborare decrevisset: non decreUErat autem, cum statuisset Davidem

fuga salvare. Atqui infirmitas Ceilitarum & di. vinum decretum erant quid existens, ac proinde - objectum scientiae visionis. Sic possibile erat Tyrios &Sydonios converti si vidissent miracula, quae facta sunt in urbe Belaida &Corogain, & eo sensu eorum conversio erat objectum scientiae simplicis intelligentiae; sed voluntas eorum non tam indurata, sicut voluntas civium Belsaidae &Corozain; vis quoque & essicacia gratiae iisdem

civi bus concessae erant existentes, ac proinde objectram scientiae visionis, & ex iis potuit Christus certo dicere Tyrios & Sydonios fore conUertendos, si similes apud eos factae fuissent virtutes. Q. T. Quodnam est medium ficientis dioina γ' Medium scientiae dicitur causa cognitionis:

sic creaturae sunt medium, quo naturaliter Cognoicimus Deum existere, & prima cognitionis principia sunt media, per quae devenimus in notitiam conclusionis. His praemissis, R. I. Deus seipsum videt sine medio; quia Deus est ipsemet lux, ipsa veritas, per quam Caetera ipsi sunt pervia: Ergo si prima cognitionis pricipia cognoscimus sine medio, sed per ea d Venimus in caeterorum cognitionem; a fortiori

82쪽

, - Deus seipsum primam veritatem sine medio co-: gnoscit. Secundum tamen nostrum concipiendi: modum, quo distinguimus attributa divina ab os essentia , Deus cognoscit sua attributa in pro.

pria essentia, a qua vel uti fluere intelligimus

ejus proprietate3. . 'R. 2. Deus alia a se cognoscit in seipso, pro- ' hatque sanctus Thomas lib. I. contra Gentes cap. 4. hac ratione; quia cognitio sumit suam speciem & perfectionem ab objecto; unde Meta- physica est praestantior Physica, quia Uersatur ciris '' ca objectum praestantius , utpote ab omni m teria abstractum , puta circa Angelum , Deum ipsum, cum Physica tota sit circa corpus naturale atqui repugnat scientiam Dei speciem &perfectionem accipere a creaturis, clim ejus scientia & cognitio sit ipsius essentia : Sic igitur, inquit Angelius Doctor, pdsibile es quod intel.

lectum a Deo primo S per fle sit aliud ab ipso.

Ρorro Deus videt res possibiles primo in essentia , quae est ipsum esse si creaturis participabile, sicut cognoscuntur omnia calida in calore ipso, cujus sunt participationes. Secundo in Omnipotentia, utpote earum productiva. Te tib in suis ideis , tanquam in sua arte, ut lo- . quitur sanctus Augustinus. Idea enim est exemplar , seu interna similitudo in mente agentis, ad cujus in speetionem opus suum dirigit ac perficit. Ideae autem divinae nihil aliud sunt, quam essentia divina, quatenus ad ejus similitudinem Producuntur creaturae. Ergo realiter in Deo est una idea sicut & cognitio; sed secundum nostrum concipiendi modum multiplex, quaten essentia divina

83쪽

61 De Deo,

divina non uno modo, sed infinitis est imitabilis & participabilis. Res vero existentes in aliqua temporis differentia videt Deus in suis decretis; quia res futurae sunt eo modo, quo Deus decrevit res futuras; futurae, inquam, libere aut necessario, si vo . luit Deus eas venire libere , aut necessario;

cum voluntas divina sit efficacissma, inquit sanctus

Thomas I. p. q. I9. art. 8. Nun forumsequitur, quod

fant ea quae Deus vult feri, sed F quod eodem modosant, quo Deus ea seri vult. Mit autem Deus qua- dum feri necesὸrio , ut motus creaturarum irrationalium &insensatarum9 quoedam contingenter, id est, libere, ut actiones humanas. Dices : Illud non potest esse medium certo cognoscendi actus libere futuros , quod non habet cum illis necessariam connexionem : atqui decreta Dei quantumcumque essicacia, non habent necessariam connexionem cum actibus libere futuris; actus enim libere futurus potest non esse futurus, cum in eo libertas arbitrii essentialiter consistat, ut actua possit non poni. Ergo Distinguo minorem et non habet connexionem necessariam absolute, Concedo: hypothetice, Nego minorem. Necesse enim est ut actus' fiat eo modo, quo Deus effcaciter fieri voluit: Ergo cum Deus emcaciter voluerit ejusnodi actus fieri libere, necessarium est, ex sancto Thoma, mox laudato, ut actus fiat libere , hoc est , ita ponatur , ut possit absolute non poni. . Instabis. Deus in suis decretis saltem non videt actus malos libero futuros, cum illos emcaciter non decernat, sed solummodo permittat: Ergo.

84쪽

Divinisique eius Attributis. 6s

Distinguo antecedens : non videt in suis de cretis politi vis, quasi decreverit ad eos praemovere, Concedo: in permissi vis, Nego antecedens- Deus itaque non decrevit excitate & age re voluntates ad peccandum, ut blasphemarunt Lutherus & Calvinus ; sed decrevit se illa permiς surum propter rationes exponendas ubi de Providentia. In illo autem decreto permissi vo in cluditur decretum concurrendi ad materiale peccati , ad quod se determinatura est voluntas mala. Porro in illo concurrendi decreto videt Deus

futurum peccatum.

At inquies, quomodo Deus ab aeterno vidit voluntatem malam se determinaturam ad malum R. Eo modo vidit, quo Videt in tempore cum actu praebet concursum simultaneum, Vel secundum Thomistas , physice praemoventem; scientia enim Dei utpote immutabilis , rerum ortu aut interitu non crescid nec decrescit.

De voluntate Dei.

Q. T. Vine in Deo voluntas pR. Assirmative. Omnia quicunque voluit , fecit, Ps. II 3. Non mea soluntas, stit tua fat, Luc. 22. Et ratio est, quia voluntas nihil est aliud, quam naturalis inclinatio, quae in sensitivis dicitur appetitus, & intellectualibus voluntas. Porro sicut in Deo esse & intelligere unum sunt, ita esse & velle. Ergo in Deo una est realiter Uoluntas & volitio , seu amor, quemadmodum est una natura, multiplex vero secundum nostrum concipiendi modum.. D. Haberi. Theolog. Rom. VIII. L n. a.

ν --

85쪽

piendi modo P .i

R. Dividitur generatim in voluntatem signi,& voluntatem beneplaciti

Q. 3. Quid est voluntas Agni P

R. Est signum externum divinae voluntatis, se mandata Dei dicuntur voluntas Dei, quia iis significatur Deum velle fieri, quod lege sua sanxit. Q. 4. Quid est voluntas beneplaciti PR. Est ipsemet actus internus & immanens divinae Voluntatis. . 'Q. S. Quotuplex est voluntas signi pR. Quintuplex , scilicet praeceptum , prohibitio, concilium permissio, & operatio; Deus enim vult nos facere bonum quod praecipit, aut consulit, abstinere 1 malo , quod prohibet, pati

Persecutiones, quas permittit, & Omnia adversa, quae immiztit. Q. 6. Quot lex est voluntas beneplaciti p. R. Duplex; antecedens & consequens. Voluntas antecedens est ea, qua Deus aliquid vult fieri secundum se spectatum, & non consid ratum cum omnibus circumstantiis particularibus. Voluntas consequens est ea, qua Deus alia quid vult simpliciter & absolute spectatis Omnibus circumstantiis.

Q. 7. Holuntas Dei impleturne semper PR. Consequens & absoluta semper impletur; nam, Rom. 9. Doluntati ejus quis resipup Sed antecedens non impletur semper, ut patet ex cap. 23. Matth. Quoties volui congregare suos tuos , quemadmodum gallina congregat pusios suos rub alas, S no- lusi P Nec propterea dici potest eam vinci ab hominibus; quia sic vult eos salvare obedientes,

86쪽

Divisitque ejus Attributis. - 67

ut velit etiam damnare inobedientes : alterutrum autem semper impletur. Infideles quidem. contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt, nec ideo tamen eam Vincunt, ve, rum se ipsos fraudant magno &summo bono, ma-

.lisque poenalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus , cujus in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est; vinceretur autem , si non inveniret quid de contemptoribus faceret. Q. t. Voluntas silvania omnes bomines estne Agni avi beneplaciti p . R. Estius, Sylvius, ct nonnulli veteres Tho-mistae contendunt esse signi dumtaxat; sed communis est Theologorum sententia post sanctum Thomam, esse volμntatem beneplaciti, non quibdem consequentem, . quia non omnes salvantur: sed antecedentem; ex qua Deus omnibus & simgulis filiis Adae, & peccato originali infectis praeparat aut confert gratias vere suffcientes quibus saluti suae consulere possint, ut fuse probamus

Q. 9. Holuntas Dei estne causa rerum 'R. Est causa imperans, scientia causa dirigens,& omnipotentia causa exequens; quod explicatur exemplo artificis , cujus voluntas imperat domus aedificationem , quam ars dirigit, & m nus seu potentia motrix ex equitur. Q. Io. Edne etiam causa malorum pR. Causae mala poenae: quia sunt justa & mo raliter bona: Ego Dominus, inquit Isia. 4S faciem pacem S creans malum. Non causat mala culpae, juxta illud Ps. s. non Deus υolens iniquitatem tu es. Et rationem affert Sanet. Auselmus lib. de lib La Rrbi L.

87쪽

arbit. cap. 8. quia justa voluntas hominis ea est, qua vult id quod Deus vult eam Velle, ac proinde injustitia non esset injustitia, si fieret secundum Dei voluntatem. Dices : Deus dicitur indurare corda: Ergo. Distinguo antecedens, indurare negative, subtrahendo gratiam, Concedo : positive infundendo malitiam, Nego antecedens. Q. II. Estne aliqua causa voluntatis divinoep R. Est causa volitorum; nam Deus unum facit propter aliud : nulla est causa ipsiusmet voltistionis; quia ex dictis divina volitio est ipsemet divina essentia. Unde Sanct. Augustinus lib. do Genesi contra Manichaeos cap. 2. s habet causam voluntas Dei, inquit, es aliquid quod antecedat voluntarem Dei, quod nefas es credere Vrsi autem dicit , quare voluit falcere caelum S terram , majus aliquid quarit, quam es voluntas Dei: nihil autem majus inveniripotes. Compescat ergo se humana temeritas, S id quod non es, non quaerat, ne id quod es non in- Lenia t.'

De Objecto F proprietatibus voluntatis dicinae.

Certum est bonum esse objectum voluntatis, si cui verum intellectus. Objectum autem voluntatis duplex est, nempe materiale & formale. Objectum materiale voluntatis est res amata; formale vero est motivum, seu ratio propter quam res illa amatur. Sic pharmacum v. g. est objectum materiale aegroti, sanitas vero formale, quia sanitas est

88쪽

Diolarique ejus Attributis.

motivum , seu ratio propter quam pharmacum appetitur. Q. I. Quodnam est objectum materiale voluntatis divinae P . R. Primarium est Deus ipse, quia est summum bonum : seeundarium Vero omnes creaturae existentes in aliqua temporis differentia, juxta illud Sapientiae ΙΙ. Diligis ..... omnis quoesunt, F nibit Odi sti eorum , quae fecissi. EnimVero Deus diligit omne bonum; imperfectae enim & deficiem iis voluntatis est non amare quod est bonum &amabile : atqui Omnes creaturae sunt bonae, Gen. I. viditque Deus cuncta qua fecerat, F erant valde bona. Deinde amare est bene Velle , & benefacere : atqui Deus omnibus existentibus bene vult& bene facit, cum illis tribuat esse. Ergo Deus non amat res mere possibiles; quia illis nec bene vult, nec bene facit. Q. 2. Quodnam e t formale objectum divinae volum

R. Est sola bonitas divina, propter eam seipsum diligit & caetera , juxta illud ProVerb. Iis. universa yropter semetips operatus est Dominus. G.

de , inquit sanctus Thomas q. I9. art. 2. ad 2. cum

Deus alia a se non velit ni si propter Mem , qui est tua

bonitas, non sequitur, quod aliquid aliud moveat voluntatem ejus, nisi bonitas fus. Et q. 2O. art. 2. amor noster, qui' aliquid bonum volumus, non est causa bonitatis ipsius, sed illam supponit: amor vero Dei est infundens S creans bonitatem in rebus. Et Sanet. Berna dus lib. de amore divino cap. 4. sic Deum alloquitur : Non inceris is nobis, vel ad nos , cum nos simsis: nos iste, S in te, N ad te ossicimur , cum amamus te. Q. 3. Deus amatne creaturas amore amicitia P

89쪽

το De Deo,

R. Ιta; amat rationaled; ait enim Joan. IS. jam non dicam vos servos , sed amicos: irrationales .Vero non ita amat, quia non Vult illis bonum propter ipsas, sed in commodum & utilitatem rationalium.

Dices : Amat creaturas rationales , propter semetipsum : ergo illas non amat amore amicitiae . sed concupiscentiae.

Nego consequentiam ; quia Deus non in uti- , litatem suam diligit nos propter semetipsum, sed, nos ad seipsum refert, tanquam ad summum nostrum bonum , & in hoc ipso nobis bene vult amore gratuito. Imo nos non diligeret amore verae amicitiae, si aliter nos amaret. Q. 4. Amor Dei esne erga omnia aequalis p ' R. Ex parte Voluntatis seu ratione ipsius Uolitionis , amor Dei est aequalis; quia ut sic unicus est & Deus ipse : rationi termini est inaequalis; quia cum amare sit alicui bonum velle , illa profecto Deus plus amat, quibus vult majora bona. Q. S. Deus amatne necessario st. R. Amat seipsum nece1sario, quia est summum bonum ; creaturas Vero libere,. quia non sunt

summum bonum.

Dices: velle in Deo Sesse sunt unum & idem: , atqui esse Dei est maxime necessarium: ergo &

. Distinguo majorem ; sunt unum & idem entitative, hoc est, sunt una & eadem entitas, Concedo : sunt unum & idem connotative & terminativo, Nego majorem; nam Velle ut sic , comnotat aliquid intrinsecus volitum &productum aut producendum, quod Deus potuisset non velle

90쪽

Divini que ejus Attributis. 7 I

Εrgo Dei libertas est divini amoris modus tendendi in terminum extrinsecus connotatum, qui posset non poni. Modus autem ille est quid Deo intrinsecum; connotatio vero ipsa prorsus extrim

Instabis : vera libertas dicit indifferentiam :

atqui in Deo nulla est indifferentia : ergo in Deo nulla libertas. Distinguo majorem : dicit indifferentiam activam, Concedo: passivam, qua possit quis novum actum immanentem producere, & in se recipere, Subdistinguo, libertas creata, Concedo; Ange. Ius quippe ri homo in exercitio suae libertatis producunt novum suae volitionis actum, qui, cum sit immanens, in ipsis recipitur, & ita accidendaliter componuntur, ut diximus parag. de simplicitate Dei : libertas increata dicit indifferentiam passivam. Nego maj. Namque ex dictis . Deus est suus actus, sua volitio, nec ullum actumno Uum producit aut recipit, cum aliquid libero decernit, ac proinde nulla fit in eo mutatio, sed in creaturis dumtaxat, quas de novo producit vel sanctificat. Ergo voluntas Dei est immutabilis , juxta illud Proverb. I9. V unitas Domini permanet in oete

Dices frustra ergo preces ad Deum dirigimus. Nego sequelam , quia preces ad Deum non dirigimus sicut ad hominem. Hunc precamur ut trahamus voluntatem ejus ad nostram, ut velit quae prius nolebat, mutetque consilium, si quid adversus nos statuerat. Deum autem Oramus, ut voluntatem nostram ad suam , quae recta est, di omnium bonorum origo, convertat; tumque

SEARCH

MENU NAVIGATION