D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

& dippitas, ne cultum divinum ad creaturam trans- . ferat, vel debitum honorem vero Deo deneget. Quare merito Innocentius XI. an. I 679. & Clerus Gallicanus anno 17oo. damnarunt hanc quorumdam Modernorum propositionem, Absolutionis c pax es horio, etiamsi per negligentiam etiam culpabilem neficiat masterium sancti ima Brinitatis N Incarnationis. Praeiverat Academia Lovanien. an. I 6S3. ΡΟrro si incapaces sunt absolutionis qui adorandum il- iud mysterium ignorant, a fortiori Pastores, qu rum. silentio & incuria plures animae pereunt. Dixi, in lege. -gelica; quia in lege veteri notitia explicita hujus mysterii non erat omnibus& singulis ad salutem necessaria, cum non esset ita clare revelatum.

152쪽

Tractatus

RERUM CR ΕΛ-

Dicemus I. generatim de creatione mundi, dein- ' de speciatim de praecipuis ejus partibus, scilicet de Angelis, & de Homine.

CAPUT PRIMUM.

De Creatione Μundi.

Q. 1- Ouid est creatio p

R. Latius sumitur pro qualibet productione; quo sensu Eccles 27. Sapientia ait, Ab initio X ante saecula creata sum : stristius vero sumpta definitur, productio totius entis ex nihilo. Q. g. Minous estne ab oeterno P .

153쪽

is De Creatione.

. R. De fide est, mundum non esse ab aeterno, sed ereatum in tempore ex nihilo; nam Proverb. 8. Sapientia de seipsa sic loquitur: Dominus potis dit me in initio viarum fluarum , ansequam quidinum faceret a principio: ergo fuit, cum Deus non fecerat quicquam. Et Gen. I.' In principio creavit Deus metum N terram, hoc est, initio temporis, inter' prete Concilio Lateranensi quarto, capite IN miter, ubi sic habet: num universorum principium. Creator omnium visibilium, S invisibilium, hpiritualium N c0rporearum ; qui sua omnipotenti virtute simul A BINITIO TE ΜΡORIs utramque de nihilo condidit creaturam sipiritualem N corporalem Angelicam videlicet, et mundanam, ac deinde humanam quasi communem, de spiritu S corpore constitutam. Ergo ex Eoncilio Angeli non sunt creati ante mundum corporeum ut visum est nonnulliso Patribus; confirmaturque Exodi c. 2o Sex. .. diebus fecit Dominus caelum S terram . . . . . F omnia qua in eis sunt, ac proinde Angelos.

Ergo Angeli creati sunt primo die, & ut loquitur Concilium, ab initio temporis ; illudquo

colligit Venerabilis Beda ex cap. I. Genes ubi dicitur : terra erat inanis X vacua, non Vero caelum, utpote statim Angelorum sedes. Certe constat Angelos creatos ante lapsum hominis, cum ceciderit suggestione daemonis. Q. 3. Cur Mases nihil de crestioni Angelorum inmseruit in sua usoria P iR. Quia solam rerum corporearum originem ct seriem describendam susceperat. Quomodo autem Moyses texere potuerit historiam ab orbe condito usque ad suam aetatem,

cum nullus sit Scriptor ipso antiquior; quo Drdi-

154쪽

De Creatione. 13s

ne Condita sit rerum universitas, & intelligenda pliara dissicilia , quae in illa Historia occurrunt, sat fuse exposuimus Tom. I. Tractatu de creatiOrie , secunda parte.

CAPUT IR

De Angelis. -

Q. X. Ouidsignificat Angeli nomen p

S R. Nuntium: Angelorum vocabulum, inquit sanctus Gregorius homilia 3ψ. in EUang. nomen es ocii, non natui . Hoc sensu Sacerdotes, fMalach. 2. Angeli v0cantur, & Joannes Baptista Matth. II. quin ipse Christus Dominus appellatur Angelus testamenti, Malach. 3. utpote missus ad annuncianda gratim mysteria. Q. 2. Exsuntne Angelip 'R. De fide est existere, de iis enim frequen- . ter loquitur Scriptura Gen. 22. Angelus Domini de caelo clamavit dicens. Abraham, &e. Exodi 23. Ecce ego mitto Angelum meum, audi vocem ejus. Matth. I 8. Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris. Q. 3. Potesne ratione maturati demonstrari Angela- rum existentia R. Assirmant Theologi non pauci, probandique tum ex incantationibus Magorum , tum ex quibusdam energumenorum operationibus, quae nec ad Deum referri possunt, sum in illis impia' deprehendantur, nec ad animas separatas , caeu anima plus non possit separata 1 corpore , quam conjuncta t alioquin unio ad corpus non esset illi naturalis, seu violenta & poenalis, ut somniarunt Origenistae. Ergo illa opera refundenda sunt in substantias spirituales creatas, anima rationali prata'. stantiores. I 4 ἡ Ve-

155쪽

' De Creatione.

Vertim, quamvis argumentum illud sit probabilissimum, omnino tamen non conVincit; nam que seclusa revelatione divina; fingi posset plures animas corporibus solutas portenta illa conjunctim operari. Q. 4. Quid δ' Angelus p R. Definitur substantia creata, omnis mate. riae expers, completa, & intellectualis. Dicitur 1. substantia creata, ut explodatur er- ror Gentilium, qui Angelos custodes quos Voc bant Genios & Deos penates, quasi penes se manentes , tanquam Deos inseriores colebant. Dicitur z. omnis molemiae expers, quo differt Angelus ab homine ; rejiciturque quorundam Antiquiorum opinio, ut sancti Iustini, Tertulliani,&c. qui Angelis tribuerunt corpora subtilia, per quae ante diluvium genuerant Gigantes, de qui- . bus Gen. 6.

Dicitur 3. completa, ut distinguatur Angelus ab anima rationali , quae quidem est substantia spiritualis, sed incompleta, & unum per is cum corpore essiciens. . Dicitur 4. intellectualis, hoe est, vi intelligendi praedita, & quidem tanta, ut Angeli simplici-' ter vocentur Intelligentiae. Ergo Angeli sunt incorruptibiles & immort les, quia non constant ex partibu , quae dissolvi possint, utpote spiritus. Ergo Angeli sunt homine persectiores, ut eonstat ex Ps. 8. in quo de homine sic habetur, minuisti eum paulo minus ab Angelis , qwem locum Apostolus urget Hebr. λ ut probet Filium Dei assumendo naturam humanam, se insta Angelos Enimvero substantia mere spiritalis

156쪽

De Creationi.

melior est substantia composita ex spiritu & com

Q. s. In quo Angeli hominibus excellunt pR. Excellunt I. facultate motrice, quam Scripturae passim, ut in Machabaeorum libris & in Αpo. Calypsi, stupendam exhibent. 2. intelligendi Virtute: intellectus enim Angelicus humanum triplicitersuPErat: I. cum non sit materiae & sensibus alli gatus, semper est in actu, non tamen in eodem; nam transit ab Mno ad alium. et Non est distu suus circa res naturales , sed earum naturas intuiti ve videt, conclusiones congnoscit in princi

piis , causas in effectibus , & vicissim enectus in

causis.

Dixi : circa res naturales; circa supernaturales quippe Angelus discurrere potest, nec Deum naturaliter cognoscit, nisi abstracte. 3. Angeli, ut, pote natura, ingenii acumine & amplitudine longe Praestantiores hominibus , atque ad majoraministeria deputati tum in coelo , tum in terra; Itat enim adminisratorii Spiritus, Hebr. I. multo plura naturaliter cognoscunt; etenim Deus formavit primum hominem rerum naturalium scientia in. structum: ut habetur Eccl. 17. a fortiori Angelos puras mentes & intelligentias, quibus scientia non minus est naturalis , quam materia formae di

spositae.

Q. 6. Quomodo cognoscunt Angeli pR. Non cognoscunt per propriam substantiam, utpote quae non sit causa, neque idea aut exemplar rerum ; quemadmodum esctentia divina; sed per species, seu ideas ipsis a Deo inditas rerum. Omnium naturalium saltem existentium; quemadmodum nobis innatus est habitus primorum princi-i I S piorum.

157쪽

138 De Creatione.

piorum. Dixi, rerum exissentium; quia Anpeli non Cognoscunt omnia possibilia. Q. 7. Angeli cognoscuntne naturaliter futura pR. Cognoscunt quae futura sunt necessario, quia continentur in suis causis, quas comprehendunt : futura vero libera non cognoscunt nisi conjecturaliter; quia non habent necessariam connexi onem cum causis secundis, dependentque 1 li- . beris Dei decretis, & determinatione voluntatis humanae: quare horum praescientia Dei propria est, annuntiate quae ventura fiunt in futuruam, at t D ominus ad idola gentium, Isa. I sciemus quia Dit

Q. 8. Angeli cognUcunem secreta cordium PR. Non cognoscunt certo , nisi Deus ipse , aut persona cogitans ea ipsis aperuerit; scriptum est enim 3. Regum cap. 8. U. 39. tu solus nosti comta filiorum hominium. Cur autem Angeli ignorent cordis aliorum secreta, id refundendum est in Providentiam Divinam , quae cordis arcana suo examini & judicio retinuit. Dixi, nisi .... persona cogitans ea ipsis aperuertit; 'quia Angelis patent secreta nostra quando Volumus constatque ex Scriptura Angelos sibi invicem loqui & patefacere quid mente gerant, alioquin

nulla inter eos esset societas.

Q. 9. Quid est Angelorum locutio P

R. Est unius ad alium mentis directio, ita ut Angeli tum censeantur ad invicem loqui cum ad se invicem dirigunt cogitationes suas : sic &nos orantes Deum , vel Angelos alloquimur. Q. Io. Quomodo Arigesi per hujusmodi directionem, acquirunt noυam notitiam, cum directio illa fit actus immanens , nec transtat ad intellectum audientis ν

158쪽

De Cresitione. I 39R, Directio illa confert ad notitiam Angeli

audientis, quatenus solvit signaculum, quo clauinciebantur proprii cordis arcana, essicitque ut cogitationes sint perviae Angelo audienti, quemadmodum & res caeterae existentes. Hujusmodi ii, que directio non est causa influens in alterius intellectum; sed causa dumtaxat impedimentum rem OVens, nempe Velum supra .corda expansum, quo remoto, consilia cordis patent Angelis sive . bonis, sive malis, sicut alia objecta existentia. Q. II. Locutio Angelarum estne idem quod iliami

R. Minimo; Nam discipulus loquitur Magistro, & creatura rationalis Deo; non ut illuminet ; sed ut discat. . Q. Iz. Quid est ergo illuminatio p R. Est locutio, per quam Veritas ante ignorata manifestatur inseriori Angelo per superiorem, quem inferior non illuminat. Unde illuminatio pertinet ad doctrinam, quod de simplici locutione dici non potest.

CAPUT III.

De gratia & lapsu Angelorum.

Q. I. Angeli fueruntne cum gratia conditi pR. Fuerunt; nam Joan. 8. Christus de diabolo dicit, quod in veritate non steterit, id est, in justitia in qua constitutus est. Unde Sanctus Augustinus lib. I g. de civitate 'Dei c. 9. se scribit, fremi ut facti sint, ei, a quo facti sunt, omο- re, cum quo facti sunt, albaesierunt; eoque sunt isti D aemones in ob illorum societate discreti, quod bi in bona vo- iantate manserunt, illi ab ea deficiendo multati sutat.

159쪽

conditionis, alias fuissent impeccabiles.. Ergo Daemones mali sunt non natura, sed propria Voluntate, ut definitum est in Concilio .

Lateranensi IU. cap. firmiter. Q. 2. Angeli cecideruntne in magno numero pR. Communis est Patrum &Theologorum sententia Angelos ciecidisse in magno numero, mi nori tamen quam eorum qui steterunt; nam Apoc. 12. legitur Draconem traxisse post se tertiam partem stellarum, id est, Angelorum. Q. 3. Ceciderintne ex omnibus ordinibus pR. Negat S. Damascenus lib. 2. de fide c. 4. ubi

vult Luciferum fuisse primum ex inferioribus O dinibus. Sed S. Rugustinus l. II. de Genesi ad literam c. 26. rejicit hanc sententiam , adhaeretque

communi, scilicet Luciferum fuisse ex ordine Seraphinorum, nec Angelum habuisse superiorem, colligiturque o Scriptura Matth. ets. ubi dicitur ignis aeternus paratus diabolo, scilicet Lucifero,' & Angelis ejus. - Q. 4. Lucifer fuitne aliis Angelis causa ruina pR. Assirmant communiter Patres & Theologi, colliguntque eX citato capite, Matth. 2S. quo innuitur Lucifer m fuisse auctorem defectionis Angelicae.' Q. s. Quodnam fuit peccatum Luciferi pR. Certum est fuisse superbiam , in eo quod inordinate, hoc est propriis viribus, Voluerit a quirere suam beatitudinem, in qua seipso frueretur tanquam sibi lassiciens, & eatenus similis Altissimo, ipse sibi ad beatam vitam sincere voluit, in quit sanctus Ambrosus in Psal. II 8. Q. 6. Quoe poena consecuta est peccatum Angelorum P

160쪽

, De Creatione. ΙΦΙ

R. Quadruplex , Prima est caecitas mentis, per quam Angeli mali simpliciter dicuntur tenebrae Luc. 22. V. S3. ως es hora vestra, Npotestas tenebrarum. . Caecitas autem illa non est privatio luminis naturalis, quia peccatum non destruit natu ram ; sed est privatio omnis luminis supernatura. lis. Reprobi spiritus; inquit Sanctus Bernardus Epist. 77. ad Hugonem, etsi desituti sunt parficipatione gratia i piritalis, non tamen Ut citate inis Iris naturalis. Secunda est obstinatio voluntatis in m lo & aversio ab omni bono, a qua denominantur Spiritus mali, spiritus nequam. Tertia. est exclusio a Gloria. - Quarta tormentum ignis, qui paratus est Diabo*, S Angelis ejus, Matth. 2S. 'O. 7. Quomodo ignis corporeus torquet malosspiritus p . Certum est ignem ratione caloris nativi quantumcunque in tensi, non posse torquere spiritus, . quia Calor nimius eatenus est noxius corporibus Viventibuε , quatenus eorum temperiem corrum pit, & partium juncturas distbluit , quod in substantiam spiritalem, utpote simplicem non cadit. Unde Sanctus Augustinus lib. 2o. de Civit. cap. IO. scribit spiritus incorporeos posse poena corporali ignis affigi , veris quidem , sed miris & ineffabi- Iibus modis, quos Theologi , utcumque explicare conantur. Quare R.Ex omnibus Scholae opinionibus verisimilior apparet, quae statuit Daemones igne torqueri quate- - nus alligantur igni eo fere modo, quo anima rationalis ligatur. corpori humano; per quam unionem fit ut cum dolore & quidem vehementissimo, ignem percipiat proprium corpus deUOrantem. 'Hanc opinionem probat S. Augustinus lib. 21. de Civit. c. Io. dummodo non credantur spiritus

SEARCH

MENU NAVIGATION