D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

is et De Creatione.

aut alterius sensus evagatio, passiones nec ratio nem praeveniebant, nec ei imperanti reluctabam tur, corpus non aggravabat animam, sed adjuvabat, nulla in eo infirmitas, nulla aegritudo sive ab intrinseco & humorum intemperie, si ve ab extrinseco & ab ulla creatura circumstante. Rectus enim ordo deposcebat, ut quemadmodum spiritus Deo, & corpus spiritui obtemperabat; sic creaturae inferiores; V. g. elementa, anni tempestates, & omnia animalia, ut in obsequium hominis condita erant, ita ipsi ad nutum deserub

Ergo primus homo in illo felici statu, sicut

poterat non peccare, ita & non mori poterat; nam per peccatum mors in hunc mundum intravit, ait Apostolus Rom. s. Ergo si Adamus non peccasset, justitiam originalem in posteros trans-msisset. Q. II. 'Fuissetne perpetuo mansurus in terra pR. Minime ; sed sine morte transtinus esset ad beatitudinem. Quamdiu autem in terris egi set, prorsus incertum. Q. I 2. Perseverante satu inmotantia fuissetns ordo

intre homines pR. Fuisset; tum quia societas stare non potest sine ordine, tum quia vir naturaliter est caput mulieris. Dices: in poenam peccati dicitur Evae, Sipse dominabitur tui, Gen. 3. Ergo ante peccatum non fuisset illi subdita. Distinguo conseq. non fuisset illi subdita cum molestiis & poenis, quas nunc patiuntur mulieres sub virorum potestate, Conc. ejusmodi quippe

molestiae sunt poena peccati; non fuisset subjecta

172쪽

De Creatione. I 53

subjectione naturali & suavi, qualis cernitur inter membra ejusdem corporis, Nego consequem Sic serpenti dicitur eodem capite , super pectus tuum gradieris, non quod rectus antea incederet, sed quod ille serpendi modus non fuisset illi poenalis, sicut nunc existit propter odium, & horrorem in illum conceptum. Instas: primis parentibus adhuc innocent, hus datur solum potestas dominandi cunctis animalibus: Ergo nullam potestatem acceperant in

alios homines.

Distinguo conseq. potestatem dominationis S proprietatis, quae inducit se vitutem, Concedo: nam ex S. Augustino lib. 19. de Civit. Dei

Cap. IS. nomen fervituris culpa meruit, non natura,

potestatem jurisdictionis, quantum necessaria est ad servandum ordinem, Nego conseq. Q. 13. In flatu innocentis homines fuissentne pro togati per carnalem generationem pR. Negarunt nonnulli ex SS. Patribus , ut Sanctus Augustinus; sed retractavit suam senten. tiam, & communem amplexus est lib. a. Retract. cap. Io. &dibro de Genesi ad litteram cap. 3. non video, inquit, quid prohibere potuerit, ut essent hominibus etiam in paradiso honorabiles nuptiae N Thorus immaculatus, hoc Deo prasante Meliter fusteque viventibus, ut me inquieto ardore lubidinis, cime ulla dolore laboreque pariendi fetus ex eorum semine gigneretur. Q. 14. Quodnam fuit peccatum AdamipR. Certum est peccasio superbia Eccl. Io. v. 14. initium omnis peccati es superbia, quae adjunctam habuit inobedientiam & inordinatam complacentiam erga uxorem. Utrum autem peccaverit contra fiuem, non satis constati. ' Κs Affr.

173쪽

254. . . De Creatione.

Assirmat Tertullianus l. 2. contra Marcionem c. 2. Negat Vero S. Augustinus lib. II. de Genesi ad litteram c. 42. quia ex Apostolo Adam non fuit seductus, nec proinde falsum credidit.

Q. Is . Si βψ Eva peccasset; posteri fussentne pe

estis obnoxii P in Minime: quia in Eva non continebamur tamquam in capite. Q. 16. Primi parentes fundis veniam corassecuti p. R. Assirmative; de iis enim sic habetur Sapientiae Io. haec Sapientiab illum qui primus fommatus es a Deo .... custodivit S eduxit illum a delicto suo, communisque est Ecclesiae traditio Chri- stum , cum ad inferos descendit, illos inde eduxisse. Q. II. Qisomodo vendam sunt consecuti pR. Per fidem in Christum venturum; non enim est in alio aliquo salus. Act. 4. & S. Augustinus

Epistola Ioa. alias 49. etiam illi iusti facti sumit, qui

ri quam veniret in carne, crediderint in carne Demtinum; eadem namIue mes est X nostra S illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum. Q. I 8. Cur filius Dei venit ad liberandum hominem , potius quam Angelum P R. Non occurrit alia responsio, quam Apostoli Rom. II. Quis cognovit sensium Domini, aut quis Consiliarius ejus fuit ν item, inde bonitatem Dei in te, es fleveritatem in eos, qui derelicti sunt. Conumnientia tamen haec afferri potest, quod peccatum Angelorum fuit personale , nec totam naturam Angelicam infecit, sicut peccatum Λdami.

174쪽

CARNATIONIS

CAPUT PRIMUM.

De ejus nomine.

Quid intelligitur nominie Incarnationis PR. Secundiam vim nominis idem est, . Raunio Uerbi Divini cum carne, juxta illud Joan. I. Herisim caro factum est, ubi pars sumitur pro toto, ut Genes. 6. Omnis caro corruperas viam sum, &Luc. 2. Videbit omnis caro salutare Dei. Maluit autem Evangelista scribere, Verbum caro, quam homo factum est; tum quia caro, utpote magis distans

175쪽

is 6 De Incarnatione.

distans a Verbo, minus assumptibilis videbatur, ut loquitur S. Thomas q. S. art. 3. ad I. tum quia magis commendatur Dei erga nos dilectio, qua se usque ad carnem demisit.' Cum autem Apollinaristae ex laudato Ioannis textu assererent solam carnem sine anima saltem . rationali fuisse a Verbo assumptam, apud Veteres Scriptores Graecos, pro Incarnatione legitur inhumanatio, hoc est, unio Uerbi cum natura

humana.

CAPUT II.

De possibilitate Incarnationis.

Q. I. R Uerium Incannationis estne possibile P qR. Assirmative; quia ab actu ad posse valet consequentia : atqui Mysterium Incarnationis est actu peractum: Ergo. , Q. 2. Potesne lumine naturali demonstrari Incam nationem Use possibilem p R. Non potest positivo; quia cum Mysterui um Incarnationis sit supernaturale, ratio naturalis illud attingere nequit: potest autem negativi, dissolvendo scilicet omnia momenta, quae contra opponi possunt, & ostendendo lumini naturali non repugnare. . Dices I. illa non possunt inter se uniri, inter quae est distantia infinita. Atqui inter Verbum& naturam humanam est distantia infinita: Ergo. Distinguo majorem sicut alibi, distantia inmnita tum entitatis , tum habitudinis, Concedo:entitatis tantum, Nego majorem; namque, ex. dictis, est infinita entitatis distantia inter Deum videm

176쪽

De incarnatione. 157

videndum & intellectum creatum, nihilominus, intellectus creatus elevari potest ad eliciendam visionem intuitivam, per quam Deo unitur in ratione objecti. propter habitudinem, quam creatura intellectiva habet ad objectum intelligibile. Porro est habitudo Verbum inter, & naturam humanam, quatenus natura humana est terminabilis, & Uerbum infinito terminativum. Dices a. Repugnat Verbum mutari: atqui non potest uniri naturae humanae in unitatem Personae, quin mutetur: Ergo. Distinguo majorem, non potest mutari intrinseco acquirendo vel deperdendo aliquam perfectionem, Concedo: non potest mutari extrinsecδper novam denominationem, quae eXurgit ex termino intrinseco, Nego majorem. Deus enim, quando condidit mundum, factus est ex non cre- ante Creator per novam denominationem petitam ex creaturis , quae sunt quid extrinsecum Deo. Atqui per Incarnationem Uerbum nec acquirit ; nec deperdit ullam perfectionem, sed solummodo terminat naturam humanam, a qua denominatur homo, tanquam ab aliquo ipsi extrim

Instas: Atqui Uerbum per Incarnationem intrinseco & substantialiter fit homo: Ergo intrim

sece mutatur.

Distinguo subsumptum, intrinsece & substantialiter fit homo, quatenus substantialiter unitur naturae humanae in ratione termini &, suppositi, nihil prorsus perfectionis ab ea accipiens, Con' .cedo: intrinsece & substantialiter fit homo accipiendo naturam humanam tanquam sui perfectivam , quemadmodum corpus organizatum reci-

' . . 'piendo

177쪽

piendo animam rationalem tanquam sui formam, fit substantialiter vivens: Nego subsumptum.

De existentia mysterii Incarnationis.

Q. I. sterium Incarnationis estne in Chrso Do- mino impletum p R. Assirmative, Joan. I. Verbum caro factum est; sed cum ista doctrina Gentilibus sit stultitia, &yudaeis scandalum, T. COr. I. utpote qui Evangelium non recipiant, aliis momentis adve iis eoaastruenda est existentia incarnationis. Primum momentum ducitur ex Prophetiis, quae ovidenter in Christo Domino impletae sunt, ut patebit ex Paragrapho sequenti ; namque ido- neum tesimonium veritatis es veritas divinationis, inquit Tertullianus Apol. go. Origenes tanti fecit illud argumentum, ut lib. contra Celsum asserue. rit omnium, quae ad Christi fidem astruendam adhiberi possunt, argumentum maximum hoc esse, , quod Christus praedictus sit a Prophetis, qui apud Judaeos fuerunt. Secundum momentum petitur ex miraeulis. Illud enim Mysterium evidenter est credendum, in cujus commendationem Deus evidentia patravit miracula: atqui in commendationem Mysteril l Incarnationis & Doctrinae , qua Christus dixit is i

missum j

178쪽

De Incarnatione. IS9missum a Deo in hominum salutem , Deus innumera eaque evidentissima patravit miracula: Ergo. Majorem negare non possunt Infideles, apud quos duo constant. Primo, miraculum esse opus virtutis divinae, utpote excedens Omnes naturae vires , & supra naturalem rerum ordinem. Secundb: Deum esse Veracem, nec quicquam postefacere ad confirmandum errorem.

Minor probatur ex Apostolorum scriptis, in quibus tam patentia & tam multiplicia referumtur miracula, ut ne Iudaei repetitis examinibus

ea inficiari potuerint. Quid facimus, inquiunt Ioan . D.) quis hic homo multa signa facit P Et de claudo per S. Petrum sanato b Aet. 4. Notum Jg m factum es per eos . . . manifestum es, .F non possumus negare.

Illud insuper movere debet Infideles, quod

Christus tanquam naturae Auctor & Dominus contulerit Apostolis omnimodam potestatem operandi miracula, Matth. II. Infrmos curate, mortuos Amscitate, leprosos mundate, Damones dicite. Haec dixit,& facta sunt. Nam Apostoli post ejus mortem& resurrectionem mundum miraculis impleverunt ; ut liquet, tum ex Libro Actuum, tum ex Epistolis Apost. ac praesertim ex prima ad Corinthios capite Iet. ubi Apostolus praescribit quo ordine Corinthii uterentur potestate aecepta patrandi miracula, adeo frequentia erant apud iblos; itum ex scriptis eorum, qui proxime Apostolis successerunt. Alii, inquit S. Irenaeus lib. 2. c. S7. &s8. Daemones excludunt; alii autem N pr scientiam habens futurorum; alii laborantes aliqua infr-mitate ρεr manus impositionem curant S sanos resti

179쪽

i6o De Incarnatione. f

ruunt. Iam etiam, ut diximus, s mortui resurrexerunt X perseveraverunt nobiscum annis multis. Quid autem p Non 6ὶ numerum dicere gratiarum, quas per universum mundum Ecclesia a Deo accipiens in nomine

JEJ tarsi crucifixi sub Pontis Pilato per Angulos

dies in opitulationem Gentium perscit. Dices I. Scripta Apostolorum nullam habent auctoritatem apud Infideles: Ergo ex iis persu

deri nequeunt. i

Distinguo antecedens, nullam habent auctoritatem divinam, & tanquam a Deo inspiratam, Concedo : nullam habent auctoritatem humanam, & qualem merentur historiae, puta Suetonii, Taciti &c. Nego antecedens. Enimvero . libri Apostolorum fidem faciunt Gentilibus Christum extitisse crucifixum sub Pontio Pilato, quidni & operatum ea, quae in iisdem libris referumtur gesta, non occulte, sed in oculis omnium, ut resurrectio LaZari &c.

Instas : Gentilis suspicari potest illa scripta' esse supposititia, & li Christianis post mortem Apostolorum exarata , sicut plura Sybillarum

carmina. ν

Contra I. Constat scripta Apostolorum fuisse vulgata illis adhuc superstitibus ; nam S. Petrus Epist. a. c. 3. laudat S. Pauli Epistolas, scribitque illas tunc fuisse in manibus etiam indoctorum,&SS. Clemens, Ignatius, &Polycarpus, Apostolorum Discipuli, testimonia ex eorum scriptis depromunt ad erudiendos fideles. 2. S. Irenaeus auditor S. Polycarpi , & S. Iustinus ex scriptis Apostolorum Haereticos revincunt. Idipsum, praestant Patres, qui eos proxime excipiunt, ut Origenes & Tertullianus: Ergo.

Dices i

180쪽

De Incarnatione. I 6 IDices et. Magi in AEgypto prodigia edidere

sicut Moyses. Antichristus etiam signa facturus est: Ergo veritas doctrinae miraculis non

probatur.

Distinguo antecedens: prodigia, quorum falsitatem Deus detexit, Concedo : prodigia, quae erant vera & indubitata miracula, Nego antecedens. . Itaque DeuS nonnunquam in vindictam quorundam impiorum hominum ad tempus permittit illos illudi praestigiis & fallaciis Daemonum; sed ne omnes, praesertim electi, in errorem inducantur, certis & indubitatis indiciis prodit Magorum fallacias & confirmat operum suorum Ue.ritatem. Moysis quippe virga Magorum AEgyptiorum virgas devoravit, qui coacti sunt publi-ee confiteri digitum Dei in Moyse con ra ipsos pugnare, EXOd. 7. V. 2. & e. 8. U. I9. Sic miracula Christi & Discipulorum ejus Magicas Philosophorum & Gentilium artes traduxerunt. Sic& Prophetia Christi de suturis signis Antichristi probabit eorum Vanitatem , sicut praedicatio Enoch & Heliae, secundusque Christi Adventus

mox subsecuturus.

g. ILMΣsterium Acarnationis asseritur adversur

phetis notato, cuique soli competunt Omnia, quae de Messia praedicta sunt: atqui Christus venit tempore 1 Prophetis notato, eique soli conveniunt omnia, quae de vero Messia praedicta sunt:

D. Haberi Theolor. Tom. VIII. L Minor

SEARCH

MENU NAVIGATION