D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

14st 'De creatisne. . per illam unionem evadere animalia, hoc est, fieri unum totum substantiale ex Daemone & igne, sicut ex anima rationali, & corpore humano uni. tis exurgit unuS homo. .

CAPUT IV.

De numero Angelorum.

Q. I. Λngeli sintne in magno numero PR. constat ex Scripturis innumeros esse Angelos. Danielis 7. millia millium ministrabant ei. Job. 2S. Nunquid est numerus militum ejus Q. 2. Numerus Angelarum exceditne numerum rerum corporearum P R. Res est admodum incerta, quidam ut Sanct.' Gregorius hom. 34. in Evang. opinantur plures esse homines, quam Angelos, numerando ab Adam usque ad finem seculi; sed S. Thomas I. Par. quaest. So. art. 3. absolute definit longe majorem esse numerum Angelorum, quam rerum corporearum : Rationabile est , inquit, quὲdsubstantis immateriales excedant fecundum multitudinem seubstantias materiales incomparabiliter, nititurque auctoritate i. de caelesti hierarchia, c. I 4. in quo sic habet a ctor, multi sunt beati exercitus supernarum mentium, in firmam S constrictam excederates nostrorum materialiorum

numerorum commensurationem. - .

Q. 3. Omnes Angeli stuntne erusidem Jeciei ut bo.

R. Verisimilius videtur Angelos ejusdem Odidinis convenire in natura specifica, differre vero ab aliis , praesertim si sint distinctae Hierarchiae, quia sidui pertinet ad pulchritudinem mundi cor POroi , quod in eo existant corpora distinctae spe

162쪽

De Creatione. 143elei; sic mundus intelligibilis multo praestantior, &secundum plures Theologos, partibus locupletior, ex intelligentiarum varietate magis splendescit. Q. 4. E me ordo in Angelis beatis pR. Est, & quidem perfectissimus , juxta Ecclesiae Collectam, Deus qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas. '. Q. S. In quo conrisit ille ordo p. R. Auctor Libri de Coelesti Hierarchia, ct alii deinceps, ut SS. Gregorius & Bernardus , omnesque communiter Theologi Angelos dividunt in tres Hierarchias; & quamlibet Hierarchiam in tres Ordines, qui & Chori dicuntur ad denotan- 'dam ordinatissimam Angelorum societatem : Cho. rus quippe est societas psallentium , in qua nec minima dissonantia debet repotiri. i

R. Secundum vim nominis Graeci idem est aesacer Principatus, definiturque collectio persona. rum sub aliquo principe ad functiones sacras de.

stinatarum.

Ergo in Daemonibus non remanet Hierarchia; quia nullam obeunt functionem sacram. Remanet tamen in illis distinctio graduum essentialium, utpote qui ex diversis Ordinibus & Hierarchiiseeciderint, existitque inter illos nonnulla subordinatio & dependentia in actionibus naturalibus, propter quam Beelzebub vocatur Princeps Dae

moniorum.

Q. 7. Qius sacrae functiones competunt unicuique Hiemsrebiap tR. S. Augustinus lib. contra Ρriscillianistas c. II. ultro fatetur se id nescire, sic enim scribit, esse itaque Sedes Thronos9 Dominationes, Principatus S

163쪽

De Creatione.

Potestates in caelestibus apparatibus, 'missilis credo, Nin ferre inter se aliquid indubitata fide teneo, sed quaenamisa fiat, of 'quid inter se disserant, nescio.

S. Bernardus lib. s. de Consideratione cap. 4. conjectat ex nominibus Angelorum cujusque Hierarchiae, quae sint singulorum proprietates & OG ficta , quae S. Thomas q. II 2. art. 3. verisimilia

exhibet exemplo regiminis Politici; in quo triplex est Regiorum Ministrorum ordo. In primo ordine occurrunt viri primarii, qui Regi semper assistunt tamquam ejus familiares & ejus praecepta immediato audiunt. In secundo ordine sunt Praefecti Provinciarum , qui Ministris Regi assistentibus mandata accipiunt in suis Provinciis observanda & exequenda per inferiores Magistratus singularum Urbium. In tertio itaque ordine sude illi Magistratus inferiores, qui mandata Regiasbi denunciata per provinciae praefectos exequuntur. Atque Oxta hanc ideam - . Prima Hierarchia constat ex Angelis assistentibus, quibus Deus immediate sua consilia revelat, & decreta manifestat, quae primarii illi Principes Angeli secundae Hierarchiae denuntiant, ut curent executioni demandari per Angelos tertiae

Hierarchiae.

Porro sicut inter eos, qui assistunt Regi, unus solet esse conscius plurium secretorum, quam ab ter; ut observat AngelicusDoctor citato articulo ad 4. ita Deus nonnullis ex assistentibus Angei secreta sua familiarius communicat. Hinc inter assistentes triplex exurgit ordo : In tertio ordinacollocantur Throni, sic dicti, 'quia Deus in iis firmissime sedere dicitur, quatenus ipsi immobiliter adhaerent; & ab ipso accipiuntgationes rerum ab

164쪽

De Creatione. 14s

inferioribus Angelis observanda. Lichi autem / j

commune sit tribus ordinibus primae Hierarchiae revelationes a Deo immediate accipere, & eate- nus quilibet trium illorum ordinum Thronus vocari possit, solus tamen tertius , utpote species minus nobilis, nomen illud retinet, & Angeli secundi ordinis vocantur Cherubim, hoc est, scien- .

tiarum Magistri; quia amplius hauriunt ex ipso luminis fonte. Sed supra illos existunt Angeli primi ordinis, dicti Seraphim, idest, incensi & incendentes; quia intensissimum lumen, quo h Pa. tre luminum perfunduntur, non solum illos illuminat, sed & incendit. Secunda Hierarchia in tres ordines similiter distributa, nempe Dominationes, Uirtutes &PO- testates, disponit de Ministeriis Divinis secundum rationes univertales a Prima Hierarchia acceptas: Dominationes quidem, tanquam Domini in familia, inferioribus denuntiant & praecipiunt quid

si agendum ; sed ad opus externum non exeunt, nec mittuntur. Virtutes verti & Potestates; veluti Duces in ministeriis divinis, prassiunt tertiae . Hierarchiae, cui executio demandata est: Virtutes quidem, ut fert illud non em, dant essicaciam in serioribus spiritibus ad exequenda divina mini- . 'steria, quatenus miracula edunt, quibus confirmatur fides eorum, quae annuntiant Angeli; Potestates ordinant quae sunt agenda, & arcent Dae, mones, ne ea impediant. .

Tertia Hierarchia tota incumbit exequendis operibus per secundam dispositis & ordinatis. In primo ordine Principatus praesunt operibus , &universaliora curant, puta Regna, & alias hominum Societates. In secundo ordine Archangeli,

165쪽

De Creatione.& in tertio Angeli singularia administrant, illi m jora, isti minora, qualis est custodia singulorum

hominum.

Q. 8. Deputanturne Angeli ad custodiam Anglialoriam hominum p 'R. Constat deputari tum e Scriptura Pal. 9o. Angelis Dis Deus mandavit de te. Matth. I 8. -- geli eorum in caelis semper vident faciem Patris, tum ex Traditione. Consule Tom. I. cap. 6. ubi ista

fuso tractantu . .

Q. 9. Quaenam ministeria circa nos exercent Amoli Custodes P R. I. Avertunt exteriora pericula tam corporis , quam animae nobis incognita. 2. Animam excitant ad operandum bonum, & fugiendum m lum, quatenus pias eogitationes immittunt. 3. Baemones arcent, ne acrius tentent. 4. Orationes alumnorum suorum offerunt Deo, Tob.

I g. Αpoc. 8. s. Orant & intercedunt pro suis alumnis, ex S. Bernardo lib. s. de Consideratione cap. 4. &S. strin. 3I. in Cantica. 6. Corrigunt& puniunt poenis medicinalibus, ex S. Augustino lib. 9. de civitate, c. S. 7. Suscipiunt ε corpore egredientem justi animam, ut habetur de Lazaro, Luc. I 6. in quem locum sic loquitur S. Chrysosto. mus hom. de Lazaro, portabatur in humeris Angelorum, ne sollem ambulans laboraret. Gaudet inu quique Angelorum tale onus tangere. Ergo omnes functiones tertiae Hierarchiae sp ctant Ecclesiasticam Hierarchiam ipsi immediato subordinatam, quemadmodum iunctiones primae Hierarchiae secundam respiciunt, & secundae ter-

166쪽

De Creatione. - 14. Porro Ecclesiastica Hierarchia ad sorinam caelestium divinitus instituta, suis quoque gradibus perficitur. Episcopi in primo ordine sunt conis' stituti, Presbyteri in secundo, &Ministri tertium& ultimum locum obtinent. In illis sacris ordinibus Laici non numerantur , quia functiones eorum non sunt sacrae, utpote quae Uersentur cini ca temporalem & civilem rerum administrationem. Laici ergo in Ecclesiastica Hierarchia passivo se habent, quatenus ab Hierarehicis Miniustris purgantur, illuminantur, & perficiuntur, seque sanctificantur, & ad Deum reducitur tempoα tale eorum regimen. Atque haec ex Angelico Doctore lammatim exscripta sunt, ut telior uno intuitu inspiciat Deum ubique operantem & omnia ad se reducentem, infima per media, & media per prima sibi immediate assistentia. .

De primo hominei

d. 1. Adamus fuitne omnium hominum primus R. Assirmative, nec praeadamitae, qui fingunt Adamum dici primum dumtaxat in Gmnealogia christi, detorquere possunt Scripturaetextus luce clariores. Sap. to. V. I. boec Sapientia illum, qui primus formαtus est a Deo pater orbis temrarum , cum solus esset creatus , custodivit. A et: t D v. 26. fecit ex uno omne genus bomimum ictahilare su per universam faciem terrae. Dices: Rom. s. v. 14. Regnavst mors ab addisuque ad Musten etiam in eos, qui noti peccmerunt in

167쪽

148 De Creatione.

similitudinem praevaricationis Adae: Ergo fuerunt homines, qui in Adamo non peccaverunt, nee proinde ab ipso procreati. Nego conseq. vult sollim Apostolus mortem, quae per peccatum in mundum intravit, saeviisse etiam in infantes propter peccatum originale in Adamo contractum, licet actualiter, seu propria

voluntate non peccaverint si qui Adam. Q. 2. Caer homo non es conditus sicut caetera creaturae, scilicet voce Dei imperunte, sed humum contrectante p

R. Ut hominis dignitas, & imago Dei in eo

elucens commendaretur , besias non fecerunt m

nus tua , sed dixisi, producati terra, &c. inquit S. Ambrosius in Psalm. II 8. & Tertullianus lib. de Res r. carnis, Recogita totum illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sopientia, providentia, N ipsa imprimis affectione, quae line merata

Q. 3. Quid indicant illa verba, inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae pR. Indicant animam rationalem, utpote spuritatem & incorpoream, non fuisse eductam ex materia, sed a Deo inspiratam, non quidem tamquam particulam substantiae divinae, ut somniarunt nonnulli Haeretici, sed a Deo creatam. Q. 4. Quomodo probattuae animam rationalem esse spiritalem p . 'R. Probatur, tum Scriptura, tum ratione. Scriptura quidem, Eccl. I 2. U. 7. Antequam revemtatur pulvis in terram suam , unde erat, S spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Ratione etiam, quia illa anima est spiritualis & incorporea, quae

168쪽

De Creatione.

qui anima tationalis producit actus spiritales, Contemplatur sapientiam ac Deum ipsum, attingit possibilia aeque ac existentia, universalia aeque ac 'sngularia: habet actus reflexos, per quos supra se & supra omnem materiam assurgit, intentiones cordis discutit, approbat vel reprobat: de actibus suis disponit tamquam Domina, nec ab orie- . ctis trahitur sicut irrationalia, sed seipsam date .

minat etiam contra naturalem. propensionem.

Porro omnes illi actus procul dubio sunt spiritales: Ergo & principium, a quo procedunt: ac proinde merito definivit Concilium IU. La- iteranen se cit. cap. Firmiteτ, animam rationalem esse spiritalem. Dices: Eccles 2. v. I9. similiter spirant omnia,& nihil homo habet jumento amplius: de terra facta sunt, & in terram pariter revertuntur: Ergo. Distinguo ante c. Similiter spirant omnia & in terram revertuntur quoad corpus & vitam animalem, Concedo: quoad animam & vitam spiritalem , Nego anteced.

Instas, Eo loci additur, quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, & si spiritus jumentorum descendat deorsum Ergo. γDistinguo ant. quis novit sensum, supra quem pauci se erigunt, Concedo: ratione & intelligentia, Nego anteo. Sapiens enim capite immediate sequenti colligit, ex eo quod in hac Vita, ea- .dem fere omnibus eveniant bonis & malis, suturum post hanc vitam Dei Iudicium, in . quo reddet unicuique juxta opera sua. Q. s. Anima rationalis eme immortalis p R. Solus Atheus & impius negavit anima immortalitatem, quam Scripturae tam luculenter. Κ3 astruo

169쪽

asa De Creatione,

. a.

Rstruunt, JOan. Io. V. 28. Ego vitam aeternam se

eis, θ' non peribunt in aeternum, & in qua funda-xur spes Resurrectionis & Beatitudinis, timor Iu dicit, ignis & tota Religio christiana. Q. 6. Potesne probari ratione anima rationalis

immortalitas p

R. Probatur evidenter ex ejus spiritalitate, Bamque, ut supra dicebamus de Angelis, substan tia corrumpi non potest nisi ex dissolutione ejus partium. Atqui substantia spiritalis , qualis est anima rationalis, non componitur ex par, ergo corrumpi nonas, licti spiritalis, corrumpi potest: Ergo & anima rationalis. Nego conseq. & paritatem, quia gratia sanctificans & alii habitus spiritales sunt accidentia, quae educuntur ex sub octo disposito, ac proinde 'ab eo dependent in suo esse δ conservari, ita ut pereant, eum subjectum est male dispositum: at 1ubstantia spiritalis non educitur ex subjecto; sed creatur: Ergo sicut non dependet ab eo, in suo esse; ita nec in conservari. Q, 7. Homo esne factus ad imaginem Dei fecundum cor syR. Minime: Imago Dei es iratus non in corpore, inquit S. Augustinus Serm. 2 in Psalm. 48. sed ubis intellectus; ubi mens, ubi ratio investanda verita, tis: Enimverti res corporeae non possunt esse ex pressae similitudines entis spiritalis & incorporei Dicuntur solummodo vestigia Deir quia sicut ex vestigiis colligitur, quae species animalis pertran, serit; sic invisibilia Dei per ea quae iacta sunt, in tellecta conspiciuntur, Rom. I.

Imago tibus, sed est simplicissima

potest. Dices: gratia sanctificat

170쪽

De Creatione. IIIImago autem in homine duplex est, alia naturalis & essentialis , quae foedari potest per actus difformes naturae rationali, sed corrumpi omnino non potest, sicut nec ipsa anima: alia accident Iis, quae consistit in donis supernaturalibus, ac Pr sertim in gratia sanctificante, per quam justi

Consortes fiunt divinae naturae. 2. Petri cap. I.

filii Dei aloptivi, & consormes imagini filii ejus.

Haec imago per quodlibet peccatum mortale pro sus deletur. t Q. 8. Primi Parentes fuerintne conditi in gratis p R. Fuerunt, Eccles 7. v. 3 o. fecit Deus hominem rectum. Eccl. I 2. v. 6. Creavit illis scientiam spiritus, Amssu implevit cor illorum. Et Concilium Tridentinum sess s. c. I. si quis non confitetur primum hominem Adam, clun mandatum Delin paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem, &justitiam, in qua constitutus fuerat, ambsisse - - - anathema sis.

Q. 9. yustitia originalis estne quid idem cum gratia sanctificante P . R. Minime; quia per Baptismum & Poenitemtiam gratia cum omnibus virtutum donis, quam in Adamo amiseramus , nobis restituitur, non verb justitia originalis. Ergo justitia originalis Plura complectitur, quam gratia sanctificans. Q. Io. Quid viltra complectitur PR. Perfectam subordinationem partis inserioris cum superiore, adeo ut quemadmodum mens primi hominis plenissime erat subdita Deo, sic pars inferior in omnibus sequeretur nutum rationis. Per originalem itaque justitiam nulla erat in homine innocente membrorum rebellio, nullus concupiscentiae motus, nulla imaginationis, Κ ' aut .

SEARCH

MENU NAVIGATION