D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

' Minor ex innumeris Prophetarum testimo- niis, probatur duobus dumtaxat, utpote omnium celeberrimis. Primum habetur Gen. 49. ubi Patriarcha Jacob morti proximus, cum filiis suis fausta precaretur, & quae ipsis postmodum essent ventura, praediceret: sic Iudam allocutus est, BD, te laudabunt fratres tui . . . non Ouferetur sceptrum de Puda Dux de femore eius, donet veniat; qui mittendus est, S i e erit expectatio Gentium. Duo continet haec prophetia; I. is mittendus dicitur, qui sit expectatio Gentium, quod non potest intelligi de Cyro, Zorobabele, aut quovis alio, quam de Messia, ut agnoscunt OmneS Ueteres Iudaei. a. Designatur tempus, quo venturus est Messias, nempe vel antequam deficiat, vel st tim atque defecerit sceptrum de Iuda, vox enim donec utrumque sensum pati potest. . 'Atqui haec prophetia manifeste cadit in Iesum Christum Dominum nostrum. Natus enim est re gnante apud Judaeos Herode , qui non erat de Tribu Iuda, sed ex genere Chanaan, scilicet ex patre Antipatro Ascalonita, qui migravit in Idmmaeam, ex Joseph lib. I. de bello Iudaico cap. s.' unde Herodes cognominatur aliquando Ascalonita , aliquando Idumaeus ; Rexque Judaeis praefectus est a Senatu Romano ; nec post Herodem

quisdam de Tribu Iuda regnavit apud Judaeos: Ergo post Christum Dominum Messias in lege promissus, & a Patriarcha Jacob praedictus, non est

. eXpectandus.

Dices: Sceptrum defecit apud Iudaeos sexcentis annis circiter ante Nativitatem Christi, quam do scilicet Nabuchodonosor, vastata Iudaea, i

' i censo

182쪽

De Incarnatione. I 63

eenso Templo , & destructa Civitate Ierusalem,

Iudaeos cum eorum Rege catenis onusto transtulit Babylonem: Ergo.

Nego antecedens, Regnum enim Judaeorum non fuit extinctum in captivitate Babylonica, 'sed solummodo intermissi im cum spe illius repetendi, & revera illud repetierunt paulo post subversum Templum lib. I. Esdrae e. 4. Adde qubdin illo interregno resedit suprema potestas, seu jus vitae & necis penes Iudaeorum Principes, ut patet ex historia Susannae, Danielis I 8. Dices 2. a diebus Machabaeorum usque ad Adventum Christi Domini, hoc est: per 2OO. annos, Sacerdotes, qui fuerunt de Tribu Levi, praefuerunt Genti Iudaeorum: Ergo. Nego consequentiam : namque sceptrum pri- mario resedit penes Tribum Iudam, secundario verti tantum & ministerialiter penδs Tribum 'Levi, quatenus Summi Sacerdotes eligebantur per Tribum Iuda ad Rempublicam administran- dam; sic hodie apud Polonos viget Regia po- testas, licet sceptrum gerant Principes exteri, quia ab illa Gente in Reges assumuntur. . Secundum Prophetiae testimonium ducitur ex 'e. 9. Danielis, ubi Angelus Gabriel Prophetam deprecantem pro libertate populi sui consolatur his verbis : Septuaginta hebdomades abhreviata sunt super populum tuum, S . super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, F finem accipiat peta tum te deleatur iniquitas, cit educatur justitia sem-

piterna, θ' impleatur visio S Prophetia, S ungatur Sanctus Sanctorinn. Quis non videt ista dici de voro Messia y pergit autem Angelus, Scito ergo Nanimadverte ob exitu sermonis, id est, Edicti Re-

183쪽

164 De Incarnatione.

gis Persarum ut iterum aedificetur Rrusialem, usque ad tarsum ducem, hebdomades septem'sexaginta duae erunt F post hebdomades 62. occidetur Gripus , S non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem X fanstuarium dis abit Populus cum Duce, ventino, S mis ejus vasitas, S post me in bellis tuta desolatis. Confirmabit autem pactum multis bebdomada una, cis in media hebdomadis deficiet bostia Msacrificium, θ' erit in Nempla abominatio de*ἰtationis: es usque ad consummationem S finem perseverabit deitatio. Hic tam clare pingitur Christus, ut videatur Pr6pheta historiam rerum gestarum potius

texere, quam Vaticinium promere. Consule tom. . 2. c. S. ubi duo allata Prophetarum testimonia,& plura alia accuratius exponuntur.

Dices et ex ista Prophetia non potest colligi tempus venturi Messiae: nisi certo numerentur anni ab Angelo pramotati: atqui certo numerari non possunt; maxim si quia non constat etiari apud Catholicos de exordio, ex quo numerandae sunt illae hebdomades: Ergo. Distinguo majorem ; non potest colligi praecisδ ante oraculi eventum, transeat: post oraculi eventum, Nego majorem. Porro ex eUentu PO- tissimum cogno2itur veritas prophetiae. Hieremias V. g. praedixerat Iudaeos Babylone in patriam redituros post Zo. annos; sed quia non fixerat Punctum temporis, ex quo numerandi essent illi anni, Judaei non potuerunt illos numerare, nisi soluta jam captivitate, ex qua facile fuit retrogradiendo numerare Zo. annos & devenire ad illorum exordium. Similiter cum Uideamus. iomnes vaticinii Danielis circumstantias in Adventum Christi Domini cadere, a die mortis ejus, quam

184쪽

De/Incarnatione. . I 6 e

quam Propheta praedixit futuram in medio septuagesimae & ultimae hebdomadis, . certo ascen- , , dimus ad initium primae hebdomadis, intelligimusque hebdomadas illas non esse dierum aut λ-culorum, sed annorum, ut citato loco tomo 2. demonstravimuS.

CAPUT IV. i '

in De notione Mysterii Incarnationis.

IIt ex notione hujus Mysterii promptius & fa- ciliori via ac methodo confutentur Varii e rores, quibus Haeretici quovis saeculo illud omnibus modis impugnarunt paulo latius describi potest. Primarium Religionis Christianae Mysterium, quo Verbum inseparabiliter assumpsit veram & integram naturam humanam in unitatem perso irae, ad Deum passione sua placandum, &reconciliandum generi humano. Dictyur I. primarium Maserium; nam ex Apostolo I. Cor. 3. Fundamentum aliud nemo potes po- nere praeter id quod positum est, quod est cirisus ynsus. Aet. Io. U. 43. Huic omnes Propheta testimonium perbibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Notitiam autem hujus. Mysterii esse necessariam necessitate medii multis probavimus tomo 2. cap. 2. Dicitur 2. Verbum, ut significetur. r. Chri' .stum non esse purumhominem, ut contendebat Paulus Samosatenus; cujus impiissimum errorem iamplexi sunt Sociniani; sed esse verum Deum Patri consubstantialem, ut supra demonstravimus i Apag. IIS. 2. Patrem non esse Incarnatum, & paL

L a sum

185쪽

m Incarnatione. sum ut docuere Sabelliani, qui personas non distinguebant, ac propterea disti sunt Patri patiani. Potuit quidem Pater incarnari; quia omnipotentia & virtus terminandi alienam naturam communis est tribus personis. Nec ulla foret contradictio, quod sub diverso respectu diceretur Pater.& Filius; Pater quidem, quia ab aeterno generat Filium; Filius quoque , quia temporaliter genitus esset ex Beata Virgine, quemadmodum Davidv. g. respectu Isai est Filius, & resipectu Salomonis est Pater. Conveniebat tamen Filium potius in- carnari quam Patrem aut Spiritum Sanctum; quia sicut per Uerbum omnia facta sunt. sic per illudi reparanda videbantur. Ita sanctus Thomas quaest.

Dicitur 3. Assumpsit, hoc est, sibi univit, sibi

sumpsit. Tres quidem personae Concurrerunt acl. unionem hypostati eam , utpote quae sit opus omnipotentiae divinae; attamen unio ad solam filii personam terminata est. Unde solus naturam bumanam assumpsit, quemadmodum is qui vestem induit, solus dicitur illam assumere, quamvis alii illum adjuvent ad illam aptandam & circumponendam. , Dicitur 4. Naturam humanam, non Uero homi nem ς quia homo est nomen concretum significans personam seu naturam subsistentem: atquit Verbum non assumpsit naturam humanam prius subsistentem subsistentia humana, ut docuerunt Photinus &Nestorius; Natura nostra, inquit S. Leo Epist. II. non sic assumpta est, ut praes creata, post sumeretur; fled ut ipsis sumptione crearetur. Dicitur S. veram S integram. I. adversus Sa

turninum & Basilidem Simonis Magi discipulos,

186쪽

' De sncarnatione. . I 67 qui primo saeculo docuerunt Corpus Christi fuisse

phantasticum , ac propterea minime passum: quem errorem amplexi sunt secundo saeculo Ce do & Marcion, & tertio saeculo Manichaeus. 2. Adversus Apollinarem, qui quarto saeculo negavit primo Verbum assumpsisse animam; cumque ipsum tantae amentiae puderet, admisit animam, sed ratione carentem, fingens Uerbum in Christo gerere vices intellectus humani: Videte absurdit

tem N insaniam non ferendam, inquit S. Augusti

nus Trael. 47. in Joan. animam irrationalem eum habere Voluerunt, rationalem negaverunt: dedertant ei animam pecoris, subtraxerunt animam hominis. 3. AGversiis Monothelitas, qui in Christo agnoscebant unam Voluntatem , nempe divinam contra eX- pressa Scripturae verba , non mea voluntas, sed tua sat, Luc. 22. Refelluntur autem ex omnibus Scriptusae textibus; ubi Christus saeptiis dicitur homo, filius Abraham, ex semine David, Rom. I. V. 3. natus ex Maria Virgine; homo enim essen-.tialiter constat ex carne seu corpore, & ex anima rationali, ac proinde Christus non esset verus

homo, si aliquid ex iis ipsi defuisset; nec esset

ex semine David, si, ut volebat Valentinus se cundo saeculo, accepisset corpus caeleste seu ae- , reum, quod per Mariam Uirginem Veluti per canalem transisset nihil ab ea accipiens. Gravis olim fuit controversia in scholis, num Verbum

immediato assumpsisset sanguinem; sed post Cle

mentem sextum sententia affrmans obtinuit, evasitque communis. Dicitur 6. in unitatem personae, contra duos Oppositos errores Eutychetis & Nestorii. Euty- .ches contendebat unionem factam in natura,

. Diuitia hyso is

187쪽

i 68 De Incarnatione.

adebui quemadmodum ex unione animae & corporis fit una natura humana, ita ex unione Divinitatis & Humanitatis exurgeret una Christi natura: Nestorius ex adverso non admittebat in Christo nisi unionem accidentalem & moralem,

Verbum Inter & naturam humanam, scilicet per charitatem, qua justi sunt moraliter quid unum

ticus ille in Christo admittebat duas naturas &personas, divinam scilicet & humanam, ac cm- sequenter negabat beatam Virginem esse proprii Deiparam. Refelluntur autem duo illi errores, simulque asseritur in Christo unam esse personam, -& duas naturas hocce Apostoli textu Philip . a. Cum in forma Dei eisset, non rapinam arbitratus est esse se Oequalem Deo, sted stemetipsum exinanimit formam fervi accipiens, in similitudinem hominum factus, habitu inventus ut bomo: Humiliavit semetimium fa- ctus obediens usque ad mortem , mortem autem Crucis. Propter quod F Deus exaltavit illum. Hic de Christo manivestδ duae praedicantur naturae: alia, qua est in forma Dei, alia, qua est in forma servi, per primam est aequalis Deo , & per secundam similis hominibus: haec posterior alteri est obediensusque ad mortem , propter quod exaltatur ab alia. Atqui praedicata tam opposita non possunt convenire uni & eidem naturae: Ergo in Christo revera duae sunt naturae, scilicet divina & humana. Et haec contra Eutychetem. Contra Nestorium verci, illa praedicata quantumcunque opposita de eadem persona enuntiamtur. Idem Christus dicitur Patri aequalis, hominibus similis, factus obediens & exaltatus: atqui Praedicata tam opposita de eodem enuntiari non

possunt .

188쪽

De IMarnatione possunt secundum diversas ejus naturas, nisi sub- stantialiter uniantur, & coalescant in unam personam , seu suppositum ; namque ex eo quod Deus habitet in justo, & ei accidentaliter ac moraliter uniatur per gratiam sanctificantem, non . potest dici per istam conjunctionem accident ilem fieri caro vel homo, exinaniri, obediens, vel mori, justo obediente vel occumbente; Ergo cum ista de uno Christo praedicentur, Christus reverk est una person & unum suppositum. At, inquies, quomodo concipi potest post unionem hypostaticam remanere in Christo duas naturas, scilicet divinam & humanam, & unicam personam, nempe divinam Τ R. Facile concipit, qui tenet notionem seu definitionem tum naturae, tum personalitatisseu

subsistentiae. Naturam definiunt Philosophi, Prin- cipium motus id est operationis & quietis ejus

in quo est. Unde tot sunt naturae in aliquo supposit', quot sunt principia ejus operationum. In homine v. g. sunt duae naturae incompletae; quia sunt duo diversa principia motus & Operationum, quae in ipso sunt: per corpus grave & codiruptibile cadit nisi sulciatur, viget, deficit: per spiritum intelligit, discurrit. Personalitas autem sive subsistentia definitur ultimus terminus &

complementum, quo natura tota est in se & incommunicabilis alteri. Sic Petrus, quamvis constet ex duabus naturis incompletis, corpore scilicet & spiritu, est unicum suppositum, sive unica persona; quia est quid unum totum in se & in.

communicabile alteri, & ratione hujusce totalitatis, de Petro praedicantur tot diversae oper

tiones, quae in ipso sunt; recto enim dicitur, Pe- L s , trus

189쪽

J7o De Incarnatione. trus cadit, viget, deficit, intelligit, discurrit. Hiqui in Christo Domino duo sunt principia diversarum Operationum ; miracula enim , puta mortuorum & sui ipsius resurrectio ex una parte,& dolores, defatigationes ex altera arguunt diversa principia: Ergo & duas naturas, divinam scilicet & humanam. Nihilominus Christus est unum quid totum , quod adeo diversia operabatur; unus Christua mortuos & seipsum suscitavit, esurivit. doluit, mortuus est: Ergo est unica persona, unicum suppositum. Dices, inde sequitur naturam divinam sequi ac humanam in Christo amisisse suam subsistentiam seu personalitatem. Ideo enim natura humana in Christo non subsistit propria subsistentia, quia est unita alteri; atqui similiter natura divina est unita alteri, nempe naturae humanae: Ergo ambae naturae pariter amittunt suam subsistentiam. Nego sequelam & paritatem pro confirmatione adductam. Ratio autem disparitatis est quod per unionem hypostaticam natura humana mirum in modum perficitur, idebque non habet rationem totius, sed partis in toto, nempe Christo , existentis. At Verbum, utpote infinitum in omni genere perfectionis, nullatenus perficititur per unionem hypostaticam; nec proinde pars evadit, quia cum natura humana conjunctum, non est quid majus aut melius, quam ab ea separatum: Ergo retinet rationem/totius: &semper

est in se. Unde Theologi docent Christum esse compositum cum his, non Uerti ex his: compositum quidem, quia Christus est Deus & homo simul; cum his, quia constat ex duabus naturis: sed non ex his, quia natura divina & humanam

190쪽

De Incarnatione. ITI

in Christo non se habent ex aequo tanquam

Instas: Ex symbolo sancti Athanasii sicut ani

ma rationalis & caro unus est homo, ita Deus &homo unus est Christus: atqui ex anima rationali& carne una fit natura completa, scilicet humana, ex qua exurgit persona V. g. Petrus, quae prilis non erat: Ergo ex natura divina & huma- na sit una natura totalis, ex qua exurgit Christus tanquam noVa persona Theandrica, id est, partim divina, partim humana. Distinguo majorem. Ita Deus & homo unus est Christus; unus inquam, in persona , Concedo: unus in natura totali, Nego majorem: quia natura divina & humana non sunt duae substantiae in completae, quae confluant in unam naturam tΟ- statem, sicut anima rationalis & caro, sed inconfusae & impermixtae subsistunt in Verbo, ex quo unus est Christus, scilicet in persona. Ergo natura humana in Christo non est sui juris, sed tam ipsa quam ejus. potentiae sint conjunctum instrumentum Verbi, quo ita agit & operatur, ut eX earum operationibus denominetur agens & operans. Quemadmodum enim de puro, homine proprie non dicitur, Oculus ejus Videt, Voluntas ejus amat, brachium ejus operatur; sed propria locutione dicendum est, homo, qui est suppositum, seu persona, Oculis Videt, Voluntate amat, brachio operatur; quia actiones sunt suppositorum. Sic ubi sermo est de natura as. sumpta 1 Uetbo, figurata est locutio, si dicatur quod videat, amet & operetur; sed ut servetur proprietas sermonis, dicendum est, Uerbum In- icarnatum seu Christus videt, amat, Operatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION