D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

372 De .secarnatione. nimirum per potentias humanas, quas uniono hypostatica fecit suas. . Ergo in Christo agnoscenda est communica. tio Idiomatum, hoc est mutua & reciproca attributorum & proprietatum divinae & humanae naturae de se invicem & de Christo praedicatio, nominibus tamen concretis, v. g. Deus est homo, homo est Deus, Deus est passus, mortuus, homo est immortalis , aeternus, &c. sensus enim est, , quod Christus habens humanitatem , mortalit tem, Sc. sit etiam habens divinitatem, aeterni

tatem.

Dixi, nominibus tamen concretis; quia nomina, abstracta, ut divinitas , humanitas, aeternitas, mortalitas, significant solummodo formam: atqui falsum est quod divinitas sit humanitas, aeter nitas sit mortalitas, omnipotentia sit infirmitas, contra verti concreta significant subjectum & formam, album V. g. & dulce in lacte significant lae habens albedinem & dulcedinem. Unde recte dicitur lac est album, est dulce; item dulce est album, & album est dulce, non verci lac est a bedo aut dulcedo. Item albedo est dulcedo. Ergo natura humana in Christo est ineffabiliter sancta sanctitate substantiali; quia subsistit in Verbo, quod est ipsa sanctitas substantialis, &naturae humanae ultimum complementum substantiale.

Ergo natura humana in Christo est absoluti impeccabilis; quia repugnat dicere, Verbum divinum peccare: id autem proprie de illo diceretur in hypothesi quod natura humana in illo peccaret , quia actiones sunt supposito-

192쪽

De Incarnatione. I73

Ergo Christus proprie neque est creatura, quia nomen illud designat suppositum seu perλ-

nam, quae in Christo est increata : neque etiam servus; quia servus signjficat personam extra- neam, quae jus non habet ad haereditatem. Ratione tamen ossicii Christus in Scripturis nonnumquam vocatur servus, sed eo sensu, quo Filius dicitur servire Patri, cum injunctum opus exequitur. Ueteres etiam non timuerunt Christum nominare creaturam ratione humanitatis, quae creata est; sed impropria est locutio, a qua abstinendum. Ergo Christus est Filius Dei, non adoptiVus, sed naturalis, quia non est persona extranea adhaereditatem assumpta, sed a Deo Patre genita in similitudinem naturae.. Nec dicas Christum, ut homo est, non esse in similitudinem naturae divinae, sed humanat, namque ex dictis homo est nomen concretum significans in Christo subjectum habens naturam divinam & humanam : atqui habens naturam divinam & humanam est Verbum, quod procedit in similitudinem naturae divinae, non vero humanae:

Ergo Christus, etiam ut homo, est filius Dei

naturalis.

Ergo beata Virgo vero est Deipara, seu Mater Dei; quia generatio terminatur ad personam, non ad naturam; non enim proprie dicitur natura humana genita, sed homo genitus: atqui homo , quem beata Virgo ex sua substantia genuit, est Deus: Ergo vero est Deipara, Unde hoc misi, ut veniat Mater Domini mei ad me P inquit sancta Elisabeth ad Beatam Uirginem, mox ut concepe rat de Spiritu Sancto, Luc. I.

193쪽

374 Incarnatione.

Quod si quaeras cur Spiritus Sanctus non aeque dicatur Pater Christi, caen non minus ad Incarnationem contulerit, quam Beata Uirgo , respon- 'debitur, quia nihil contulit ex propria substantia, quemadmodum Beata Virgo : ad generationem autem proprie dictam necesse est ut generans communicet propriam substantiam, ut diximus tractatu de Trinitate. Ergo Christus est adorandus unico cultu, eoque supremo, quem Latriae Vocant, quia adoratio terminatur ad personam, debetque respondere ejus excellentiae; quae in Christo est increata & infinita. Ergo actiones Christi, licEt physico & secun-dlim entitatem spectatae essent finitae; nihilominus moraliter & secundum valorem a persona agente derivatum, fuerunt meriti infiniti. Constat enim apud omnes, quod actio desumat suum , valorem & meritum a dignitate & excellentia personae, a qua procedit, V. g. salutatio honorifica λ Rege delata, quamvis physico spectata sit ejusdem rationis cum simili salutatione personas inferioris gradus, attamen moraliter longo pluris

aestimatur. ἀΡorro actiones humanitatis Christi erant a persona infinite digna. Imo quod hic praecipuo est advertendum S ponderandum quaedam Christi, actiones, ut oratio, adoratio, satisfactio &actus obedientiae, non solum erant a persona divina, sed illam includebant; quia persona adorans , satisfaciens & obediens, non solum actus

adorationis, satisfactionis & obedientiae, sed' seipsam quoque offert, dejicit, ct subjicit. Ipse Christus in forma Dei aequalis Patri, idem ipse in

194쪽

De incarnatione. I7ς.

forma servi factus est obediens usque ad mortem, Phil. 2. semetipsum obtulit immaculatum Deo,

Dices, persona divina non potest dejici nee subjici: Ergo. Distinguo anteced. non potest subjici directa& secundum se praecisε spectata, Concedo : in. dired te & ratione naturae assumptae, Nego animcedens, quia, ut saepius diximus, actiones sunt suppositorum, ac proinde Christus per humanitatem orans, adorans & Obediens , seipsum dejiciebat & subjiciebat. Ergo Christus infinite meruit & satisfecit ultra debitum offensae, quantumcunque supponatur infinita si ve ob gravitatem, sive ob multitudinem ; quia in satisfactionem obtulit personam divinam, quae est pretium substantialiter infinitum in omni genere persectionis; offensa verti est infinita dumtaxat moraliter & derivate a dignitate Dei offensi , & vilitate creaturae offendentis. 'Multo plura bis quae debebamus, dependit cir usi quanto mare immensum ad pusillam aquae guttam coli tum esse possit, inquit Sanctus Chrysostomus hom. 1o. in Epistolam ad Romanos. . Dicitur 7. Verbum inseparabiliter assumpsissis naturam humanam, I. ut significetur Uerbum in triduo mortis mansisse substantialiter unitum corpori in sepulchro, animae descendenti ad inferos, sic in sepulchro carnem suam commoriendo non destruit, sicut in utero Virginis connincendo formavit, inquit Sanctus Augustinus, allioquin Christus nec fuis. set sepultus, sed ejus corpus, nec ad inferos descendisset, sed ejus anima. Unde celebre in Scholis effatum, quod semel Verbum assumpsit, nun- . ' quam

195쪽

II 6 λ De Incarnatione. quam dimisit. M Uc excludatur error eorum, qui repugnante scriptura, docuerunt post extre- mum judicium, expleto Christi ministerio, humanitatem in nihilum redituram, ait enim Angelus Luc. I. Regni ejus non erit finis, S Apostolus Heb. 7. hic autem eo quod maneat in aternum, flempiternum

. habet Sacerdotium.

Dicitur denique, ad Deum Passsione sua placan dum, quibus verbis I. notatur Incarnationis finis, qui in ejus descriptione praetermitti non debuit, cum beneficium imprimis aestimetur ex fine & ex commodis, quae inde proveniunt: finis autem Incarnationis est reconciliatio Generis Humanicum Deo, qui licet peccato offensus, sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum. daret . . . . ut salvetur mundus per ipsum, Joan. 3 Ergo Incarnatio supponit peccatum, adeo ut si homo non peccasset, Filius Dei incarnandus non fuisset, Non veni vocari justos, inquit Matth. 9. sed peccatores. Hinc exclamat Ecclesia in Cantico, o felix culpa, quae talem ac tantum meruit b bere Redemptorem l , - 2. Iisdem verbis excluduntur duo errores. Primus est Socinianorum, qui contendunt Christum missum fuisse, ut homines verbo & exemplo doceret, ac pro illis interpellaret in proprio sanguine, non vero ut Deum placaret, eique satisfaceret pro peccatis: quae impietas refellitur vel ex sola Epistola ad Hebraeos, in qua Apostolus a capite S. ad caput Io. totus est, ut ostendat christum se obtulisse in sacrificium & hostiam piacularem pro peccatis. Nec dicas indignum esse sapiente offendi &irasci adversus vermiculum, qui contra ipsum, eaput

196쪽

De Incarnatione eaput erigeret: inde enim c0ncludere Iieeret Deum non curare res human , nullamve habere rationem bonorum & iri alorum operum. Certos Deus malis operibus non offenditur, nec honis honoratur, nec colitur: si illa non ulciscitur, nec ista remunerat, quod solus Atheus dixerit. Alter error, qui iisdem 'definitionis vocibus 'exploditur, est quorundam Eulyebianosum, qui ideo dicti sunt incorrupticolae, quod docerent 'Verbum non assumpsisse defectus humani corporis, scilicet, tamen, fatigationem, dolores, cim tamen Christus Isaiae 53. dicatur Vir dolorum, seiens infirmitatem: cum Matth. q. esurierit, Joan. 4. fatigatus fuerit ex itinere, Matth. 26. tristis fuerit usque ad murtem. Misivit, inquit

Hilarius in Psal. 33. siti t. dormivit, lassa πι fuit, maestus fuit X flevit, S posus S mortuus es. Un

de patet quod S. Doctor vel revocavit quae scripserat liae Io. de Trinit. scilicet ictus & vulnera dolorem passionis Christo non intulisse; vel benigne interpretanda ejusmodi verba; eo nimirum sensu, quod Christus doloribus & aliis corporis defectibus naturaliter obnoxius non fuerit, cum sint poena peccati, sed illos libera voluntate& per insigne miraculum assumpserit, ita tamen , ut ab iis obrutus non fuerit, pro bis rogat dums, inquit c. 3I. in Matth. transeat a me calix, id est, qui Oct a me hibitur, ita X ab iis bibatur, sine θα d dentia, fine sensu dolaris, fine metu mortis, hoc est, sine sensu & metu animam Obruente; neque enim Martyres fuerunt omnis doloris exp tes, Dixi Christum assumpsisse desectus corporis, non vero defectus animae, puta ignorantiam, . .concupiscentiam, sensuum & appetitus inordina. D. Haberῖ Tbeolog. L . VH M . tionem, ' .

197쪽

i78 . De Incarnatione.

tionem, quia ejusmodi desectus fini Incarnationis obessent, nedum conserrent, sicut defectus corporis: Ergo metus mortis & tristitia in Christo rationem non anteverterunt, sed ejus imperio paruerunt, nec ulterius fuerunt progressa.

CAPUT V.

. / De necessitate Incarnationis.

Q. Incarnatio fuitne necessaria P R. I. Absoluti non fuit necessaria; quia Deus potuit vel hominem peccatorem punire, quemadmodum Angelos perduelles, vel aversum Per gratiam suam convertere, & offensam con donare. Si omnibus debitum damnationis supplicium redderetin, non injum redderetur, inquit Sanctus A gustinus libro de natur. & grat. cap. s. & lib. do Agone ristiano cap. II. sunt susti, inquit, qui dicunt, non poterat aliter Sapientia Dei homines Eb rare, nisi s ciperet hominem .... quibus dicimus, ρ terat omnino; optimi enim est Principis veniam aliquando dare subditis paenitentibus & Reipublieae profuturis. R. 2. Incarnatio fuit necessaria ex hypothesi, quod Deus plene & perfecte sibi satisfieri volue- rit, nec ulla pura creatura etiam gratiis ornata id praestare potuit; quia injuria crescit pro vilitate personae nocentis & dignitate personae laesae, coura vero satisfactio iisdem capitibus decrescit. Patet exemplo. Magistratus V. g. alapa percussus, malosi injuria assicitur, si percussor sit ex '

' infima pleber quam si sit aequalis dignitatis; quia persona ejus per plebejum magis seprimitur,.

198쪽

De Incarnatione. I79

quhm per aequalem: at longe minor erit satisfa. .ctio plebeii, qui se offerret ad sustinendam simi 'lem contumeliam ; quia ex dejectione vilis personae vix aliquis emuit honos in Magistratum, magnus vero, si eo se deprimat persona in simili dignitate constituta. Porro distantia est infinita majestatem Dei inter & creaturae vilitatem , ae proinde infinita quoque creaturae in Deum offensa, & ejus satisfactio qualiscunque, quasi nulla, Omnes Gentes quasi non sint, sis sunt coram eo, squali nihilum N inane reputatoe sunt ei. Isaiae o. Haec ratio essicaciter concludit etiam in hypothesi quod offensa in Deum non sit intrinseco infinita, ut peccatum veniale, quia etiam si gravis contumelia Regi terreno irrogata, non sit imfinitae malitiae; reus tamen pro ea condignε satisfacere nequit propter distantiam, quae inter ipsum & dignitatem Regiam intercedit. Poterit tamen satis pati, sicut & justus, pro peccato Ueniali ; quia malitia finita non meretur nisi poenam

finitam.

utrum natura humana in Christo praeter unio. 'nem hypostaticam aliarum gratiarum donis si erit ornata.

R. Dabuit ab instanti conceptionis pleniludbnem scientiae in intellectu, & in volun late gratiae sanctificantis, Omniumque virtutum, quae imperfectionem non involvunt, quemam modum fides poenitentia, Ioan. t. ndimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti is Patre, plenum gratiae N veritatis. ' M a Q. P.

199쪽

. Q. I. Qtιοtuplex in tarso distinguitur sicientia p

- Prima est scientia beata, qua Deum intuitivo. Videbat, Joan. I. Deum nemo vidit unqum, unia genitus qui es in sinu Patris, ipse enarravit. Unde Sanctus Augustinus lib: de consensu Evang. capite ultimo scribit Christo soli concessum fuisse videre Delim in hac vita. Et haec propositio, quamvis non sit de fide, constans est tamen apud omnes CatholicOS. Secunda est scientia supernaturalis infusa, qua Christus cognostabat omnia etiam contingentia, sive praeterita, sive praesentia, silve futura, secreta quoque cordium, saltem usque ad diem Judicii; hanc enim scientiam exigit ossicium Mediatoris, Judicis & Capitis omnium hominum. Tertia est scientia naturalis seu Philosophia; magis enim pertinuit ad persectionem secundi Adam, quam primi, ut naturas rerum cognosceret, colligeretque effectus ex causis, & vicissim causas ex effectibus. Haec scientia dicitur acquisita, non quod studio Christus illam acquisierit,. infusione enim illam accepit sicut primus Adam; sed quod naturaliter acquiri potuerit.' Dices: Luc. 2. habetur: Ddus proficiebat s bientia, S aetate, F gratia: Ergo. Distinguo antee. prosiciebat quoad usum &exercitium, quatenus persectiora in dies opera edemi, Concedo, proficiebat quoad habitum, quasi novos gradus sapientiae & gratiae acquir ret, Nego antecedens: habetur etiam Hebr. s. Didicit ex eis quae passis est obedientiam, hoc est expertus est, quod jam noverat. Et Marci I 3. V. 82. De die autem illo vel bora extremi Iudicii b

200쪽

De Incarnatione.

nemo scit, neque Angeli in coelo , neque Filius; nisi Pater; quia Christus diem illum noverat per solam visionem beatificam, cujus nullus est usus in societate humana. Unde si Confessarius absque mendacio negare potest, se nosse quod in Confessione sacramentali audivit, a fortiori Christus, quae in Uerbo videbat. Ergo Christus fuit comprehensor simul & viator : comprehensor secundum partem superiorem, in qua ex visione Dei summo fruebatur gau, dio :, quod insigni miraculo continuit, ne in inferiorem partem efflueret, secundum quam erat viator, doloribus obnoxius. Videat ergo lector, quis membrorum consensus cum capite si ad dolorem vitandum miracula expeterent, cum Christus ad patiendum miracula ediderit.

Q. 2. Quotuplex est in Griso gratia PR. Duplex, alia quae competit ei ut est homo singularis: alia quae dicitur gratia capitis ipsi concessa quatenus est caput hominum. Q. 3. Usseruntne ejusimodi gratiae pR. Non disserunt entitativo, sed moraliter &respective dumtaxat, sicut aqua, quae implet lantem, in quae emuit in rivum, entitativo est eadem aqua, respectivo vero diversa, nam gratia capitis est ipsam et gratia humanitatem Christi perficiens, sed spectata prout moraliter deriUatur in homines, de plenitudine ejus omnes accepimus, JOan. f. '

Q. 6. Gratia capitis estne propria ChristipR. Est ; quia Deus cum nullo alio pactum iniit, ut esset aliis causa salutis aeternae, non es in

alio aliquo salus. Adt. 4. U. I 2..

SEARCH

MENU NAVIGATION