D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

18et ' De Incarnatione,

Q. s. Gratiarum plenitudo Vtne Chrisi propria νR. Duplex est gratiae plenitudo: alia ex Padi . te objecti, seu ipsius gratiae; alia ex parte subjecti gratiam recipientis. Plenitudo gratiae eX pari te objecti dicitur, quando possidetur omnis gratia. sicut ignis habet plenitudinem caloris ex parte objecti, si supponatur continere omnem calorem, ex quo Caetera fiunt calida. Plenitudo gratiae ex parte subjecti dicitur, quando subjectum, etsi non possideat omnem omnino gratiam, habet

tamen eam Omnem, . quae competit ejus statui, quemadmodum homo fruens perfecta sanitate habet plenitudinem caloris ex parte subjecti; quia, nihil caloris ipsi deest ad perfectam sanitatem. Jam vero Christus utroque modo fuit gratia plenus; sed plenitudo illa, si spectetur ex parse objecti, est ipsi propria; quia solus est omnium

gratiarum fons & origo. Si autem spectetur ex ' parte subjecti, est ipsi quodammodo communis cum pluribus; namque Sanctus Stephanus dicitur plenus gratia & fortitudine. Act. 6. sanctus Joannes Bapt. repletus est Spiritu Sancto ex utero matris suae. Luc. s. & beata Virgo ibidem salutatur gratia plena.

Attamen sicut alia est plenitudo rivuli, alia fluminis, alia maris, secundum alvei angustiam Vel latitudinem, sic pro diversa amplitudine sub- jecti, diversa quoque est ejus gratiae plenitudo. Unde minor Sancti Stephani plenitudo, quam San- cti Joannis Baptistae; quia ossicium Diaconi tot ζdotes non requirit, 'quot ossicium Praecursoris; nec plenitudo Matris Dei, quantumcunque excedat plenitudinem Praecursoris, propter singui

202쪽

De Incarnatione.

rem Matris dignitatem, accedit ad plenitudinem gratiae, quae competit unigenito Dei Filio.

R. Physico non est; quia nihil creatum potest esse entitativo infinitum; unde secundiimpotentiam Dei extraordinariam major posseL prod Ci gratia : moraliter tamen potest dici infinita, quatenuS summa est, quae esse possit secundum Dei sapientiam & potentiam ejus ordinariam Dices: gratia sanctificans admixtam habet im. perfectionem, cum sit adoptio, & filios adoptivos constituat: Ergo Christus non habuit gratiam sanctificantem. Nego antecedens, cujus confirmationem distinguo, gratia sanctificans est adoptio in persona extranea & creata, Concedo: in persona consubstantiali, Nego: sic torques a Rege concessus proprio filio non adoptat illum in cognatum Regis, quemadmodum adoptat caeteros nobiles.

Q. I. Meruitne Chri spR. De fide est meruish, humiliavit δε-

metipsum factus obediens .... propter quod N Deus exaltavit illum. Philip. a. factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis reterm. Hebr. s. Et ratio est, quia ad meritum tria requiruntur. Primum, Dona opera supernaturalia: secundum, persona Deo grata libero operans & in statu viae posita: tertium, pactum, quo Deus promiserit praemium& mercedem sic operanti. Atqui haec tria in

CAPUT VIL

De merito Christi.

203쪽

Christo adhue mortali concurrerunt, opera ejus erant supernaturaliter bona, persona Deo infinite grata, libere & in statu vide operabatur. Deus promiserat praemium ' & mercedem bonis ejus . Operibus , . Isaiae S 3. si posuerit pro peccatio animam

suam, videbit semen longa8Uum. -

Dices : Christus ex dictis erat impeccabilis:

Ergo caruit libertate, ae proinde non meruit. Distinguo tonse q. caruit libertate contrarie-

tatis, Concedo: libertate contradictionis saltem, quoad eXercitium, Nego conseq.

Multiplex itaque distinguenda est libertas li

necessitate: alia dicitur contrarietatis, qua quis . potest facere contraria, bonum scilicet & malum,& haec libertas a Christo exulavit, cum sit imperfectio posse deficere. Alia est libertas contradi-: Elionis in eo lita, qubd homo possit bonum Velle, seu facere, & non velle, seu non facere, quan- , do praeceptum non est: si enim praeciperetur, omissio illius esset mala, ac proinde bonum illud non posset omitti sine libertate contrarietatis. Sed libertas contradictionis sub dividitur in libertatem specificationis, ut vocant, qua quis est indifferens ad hoc specie bonum , vel ad aliud, quando neutrum praecipitur; & talis libertas est in beatis, in Deo quoque perfectissima, nec Chri- sto deneganda, ubi praeceptum non urgeret. At . urgente praecepto V. g moriendi, non erat liber. libertate specificationis; quia, ut jam monuimus, voluntas non potest sine peccato respuere opi Praeceptum, quomodo implebuntur Scripturae 8 quia sis oportet fieri; ait Dominus ad Petrum. Matth 2 6. Sed praeter libertatem pacificationis. est alia' 'libertas contradictionis, quae dicitur libertas ex e

204쪽

eitii, qui Voluntas potest exercere hunc vel illum actum , licet sit determinata ad unum etiam numero objectum ς' quod demonstratur uno & altero exemplo. Sancta Apollonia, referente san.cto Dionysio Alexandrino, Epistolla ad Fabium, apud Eusebium lib. 6. Hist. c. 4Ι. sponte & proprio motu insiliit in rogum accensum &sibi prae-

paratum. Porro motus ille tum Voluntatis, tum

corporis, fuit liber & laude dignus, etiam judicio Sancti Dionyliii: liber, inquam, non libertate specificationis, quia haec supplicii species erat ab iniquo Judice determinata; & ab electione sanctae Martyris independens: sed libertate exercitii, quatenus intrepida Virgo praeveniens carnificis ministerium in rogum sponte S libere se conjicit, disposuit enim de illo actu, potuitque illum non ponere Idem videre est in reo ad mortem damnato, & stipiti jam alligato; si ex desperatione . praeveniat carnificem & ex scala seipsum praecipi. tet, graviter peccat, aeternisque suppliciis dignus est, utpote qui libere libertate non specificatio. nis, sed exercitii ad tantum flagitium se determinaverit: Ergo ad merendum, aut demerendum libertas contrarietatis aut specificationis non est absolute necessaria, sed sussicit libertas exercitii, per quam homo vere & proprie ita est dominus sui actus, ut possit eum non ponere. Atqui Christus libertate exercitii mandatum Patris adimple- . vit, ut patet ex historia Passionis, ut cognoscat mun

dus, inquit Joan. I 4.) quia diligo Patrem, S sicut

mandatum dedit mihi Pater sciljcet moriendi) sec facio, surgite, eamus hinc, scilicet quod facilius timilitibus comprehenderetur: quin exiit eis ob Viam Joan. 18. processit S dixit ei, quem quoeritis PM s . Deni.

205쪽

186 De Incarnatione. Denique libere, & ut voluit, emisit Spiritum,

probans quod dixerat Ioan. Io. Nemo tollit eam animam) a me, sed ego pono em a meipso. Q. 2. Quibus meruit Christus pR. Sibi & nobis, ut patet ex textibus laudatis in praecedenti responsione. Q. 3. Quid sibi meruit PR. Corporis gloriam, & nominis exaltatiO- nem, Philip. 2. Propter qwod F Deus exaltavit iLMm ; , dedit illi nomen, quiod est super omne nomen. Non meruit autem sibi gratiam sanctificantem,& alia virtutum dona; tum quia sunt appendices unionis hypostaticae, & insignia naturae Dei Filio debita: tum quia ab instanti conceptionis, &pritis saltem natura, quam posset operari, accepit tantam gratiarum plenitudinem, ut in vitae decursu nec creverit, nec secundum ordinariam Dei potentiam crescere potuerit.

Multominus Christus mereri potuit unionem hypostaticam, quae est principium omnis ejus meriti, cum principium meriti cadere non possit sub

Ergo 1 fortiori SS. Patriarchae non potuerunt mereri Incarnationem , quae in decreto divino praesupponebatur tanquam causa omnis humani meriti. Meruerunt tamen de congruo aliquas Incarnationis circumstantias, Abraham v. g. & David meruerunt ut Christus ex eorum stirpe nascerp-tur, Beata Virgo, ut, supposito Incarnationis decreto, prae aliis eligeretur in Matrem Dei. Dixi I. de congruo: clim enim gratia non o dinetur nisi ad beatitudinem consequendam, nec iBeata Uirgo, nec SS. Patriarchae per eam de con-

206쪽

De Incarnatione,

digno meruerunt ullas circunstantias Inearnatio. nis, sicut nec justus bona temporalia. Dixi 2. supposito Incarnationis decreto; quia Beata Virgo nec meruit, nec mereri potuit simpliciter & absolute. ut Verbum carnem assumeret eX muliere; sed in hypothesi, quod Filius Dei nasciturus esset ex muliere, meruit ut ipsa prae ceteris mulieribus tanquam dignior eligeretur. Q. 4. Quid Gristus nobis meruit p. ' R. Meruit nobis vitam aeternam & omnes gratias ad illam consequendam necessarias, bene- , dixit nos in Christo in omni benedictione spiritali in ca testibus, Ephes. I. Q S. Meruitne omnibus, seu quod idem est, bratuusne est pro omnibus X Angulis hominibus PExtra controversiam est non omnes mortis Christi heneficium recipere, id agnoscunt Patres Tridentini sess. 6. cap. 3. & patet in infantibus sine baptismo decedentibus, hi eni Iulium fructum ex Passione Christi percipiunt. Certum est etiam Christum obtulisse suffciens pretium ad salvandos non sollim omnes homines, sed etiam omnes Daemones. Quaestio igitur λ' lum est, utrum Christus actu & de facto langui- nem suum obtulerit pro salute omnium homi- num Respondeo assirmative;. nam Apostolus Rom. s. Christum cum Adamo componens, sic ait, Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem ; sic per unius justitiam in omnes homines injusti ationem. Hic redemptio tam late patet, quam damnatio ; Atqui damnatio ex uno in omnes & singulos homines descendit : Ergo. Idem argumentum urgetur ab Apostolo 2. Cor. S.

207쪽

188 De Incarnatione.

Si unus, inquit, pro omnibus mortu es: Ergo omnes . mortui sunt, N pro omnibus mortuus es Grisus. γ Ubi probat Apostolus omnes S singulos in Adamo fuisse mortuos , ex eo quod Christus pro omnibus sit mortuus ; nulla autem esset consequentia, si Christus pro aliquibus non esset mortuus. Unde S. Augustinus Iulianum negantem peccatum originale sic insectatur lib. 6. cap. Φ. Probavit Apostolus omnes mortuos se, quiet μro omnibus motuus es unus, iinpingo, incusto, infertio recusanti: accipe, salubre es, nolo moriaris, unus pro omni- , hus mortuus es. Denique Innocentius X. & Alo lxander VII. hanc Iansenti propolitionem nume

ro uintam, Semipelagianum es dicere Grillum pro

omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut Langui-

nem fudisbe ; sed mortuus est dumtaxat pro salute prae- desinatorum; damnarunt ut falsam, temer.riam & scandalosam, quoad primam ejus partem; & ut impiam, blasphemam, & haereticam , quoad se-

cundam ejus partem.

. Dices: Christus Matth. 26. dicit sanguinem suum pro multis effundendum : Ergo non pro

Nego consequentiam, nRm VOX, multi, aliquando collective tumitur ut multus exercitus: aliquando distributive, ut multi ex exercitu. Porro collective hic sumitur, idemque significatae omnes; ait enim Apostolus 2. Cor. S. pro omni- hus mortaeus es Christus. Et Rom. s. Voces illas multi omnes promiscue usurpat ad unum &idem significandum, Acut per unius delictum, inquit, in omnes homines in condemnationem ς sic F pre unius justitiam in omnes bomines in fusi otionem. Sicut entin per inobedientiam unius bominis peccatores constituti

208쪽

- De incarnatione. 189

tuti sunt multi ,1 ita S per unius obeditionem justi constituentur multi. Hic multi & omnes idem prorsus significant.

CAPUT, VIII.

De Titulis Christi. -

Q. T. Ossibus titulis insignitur cirisus R. rin Scripturis hi praecipue nume-

rantur.

ut demonstravimus cap. 4.

et . Est Rex non solum secundum divinitatem, ut patet, sed etiam secundiam humanitatem, Ps.

montem .... ejus. Luc. I. dabit illi Dominus sedem Patris ejus, S regnabit in domo Jacob in aeternum; Atqui-Christus Rex non est constitutus ut Deus, cum titulum illum necessario ex Πatura divina ha- beat, que ac Pater & Spiritus Sanctus : Ergo. Cum autem Rex sit subditorum caput, jusque ha-

heat iisdem imponendi leges, & de illis judicandi, hinc Christus, s. Est Caput hominum S Angelorum, Ephesa. Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae es corpus ens, Et Coloss . a. 'lis in illo repleti, quiescopus omnis principatus X Potesati . 4. Est Legislator, Joan. 14. Si diligitis me,

mandata mea servate. Unde Concilium Tridenti- - , num sess. 6. can. 22. contra Lutheranos Legislatoris titulum Christo denegantes, sic definit. Si iquis dixerit tarsum sium a Deo hominibus datum sugse ut Redemptorem mi manet; non etiam ut Legislat rem cui obediant, anathema fit. S. Est

209쪽

iso De Incarnatione.

s. Est Judex, Joan. s. Pater osme Pudicium dedit Filio.

6. Est Sacerdos. Psal. Io. Tu es Sacerdos in oeternum fecundum ordinem Melchisedec b. Quem locum Apostolus de Christo.interpretatur Hebr. cap. S.& sequentibus. Unus verus Rex , inquit S. Augustinus lib. 3. de consensu Evang. cap. 3. quia Munus verus Sacerdos: illud ad regendum nos, sud ad

expiandos, , . .

Dicitur I. Sacerdos in aeternum, quia nou habet successores, sed Vicarios: Summus Pontifexv. g. incredit quidem Petro, ut qui per mortem prohibitus sit permanere, sed non succedit Christo, qui, eo quod maneat in aeternum, sempiternum ba- bet Sacerdotium, fleb. 7.i Dicitur a. Secundum ordinem Melchsedech, non quod Melchisedech sit fons, & origo Sacerdotii legis novae, quemadmodum Aaron Sacerdotii Levitici, sed quod Melchisedech praefiguraverit S cerdotium , Christo instituendum. Porrb Christus Sacerdos non est secundum naturam divinam , ut salso contendit Calvinus; quia Sacerdotis est sacrificium offerre, orare, ac proinde superiorem agnoscere: quae proculdubio non competunt Christo, nisi ratione humanitatis, secundum quam dixit, Ioan . I4. Pater mutor me est. Unde Sanctus Augustinus ait, Christus homo, pro nobis est orator ut Deus, es cum Patre era

. Est Mediator Dei & hominum 1. Tim. e. st. Unus Mediator Dei s bominum, homo Chri s DFus. Et ratio est, quia ille proprie & absolute est Mediator inter Deum & homines, qui sponsor est Deo pro hominibus, qui pro iis plane sa-

210쪽

De Incarnatione. 1 9 I

tisfecit, eosque per sua merita in Dei gratiam reduxit; Atqui Christus ea omnia praestitit, non per naturam divinam, ut vult Calvinus, sed per naturam humanam. non quidem nude spectatam, clim per se solam non potuerit condignam, hoc est , infinitam exhibere satisfactionem; sed in Verbo subsistentem, hoc est, Christus Mediator imit & Sacerdos, ut homo Deus, sed ut homo subsistens persona divina, ita ut persona divina fuerit principium quod mediationis Christi, & natura humana principium quo. Mediator Dei F. hominum, inquit S. Augustinus Tract. 72. in Joan. non in quantum es Deus, sed in quantum es homo risus D s. Q. 2. Cissus ut homo sne Rex temporalis p R. Minime, saltem quoad actum seu exerci-'tium: Regnum meum, inquit, Joan. 18. non es

de hoc mundo. Luc. I 2. Quis me consituit Judicem Pnempe ad dirimendam controversiam de haereditate inter fratres dividenda. '

Dixi, sarem quoad actum fit exercitium; Nam

probabilitate non caret eorum sententia, qui docent Christum fuisse Regem quoad jus; quia ut

homo subsistens persona divina erat naturalis Dei Filius, ac proinde supra omnem potestatem temporalem, quod ipse Videtur agnoscere Mati. II. ubi negat se, utpote Filium Dei, teneri sobvere tributum. Sed clim haec potestas sit excellentiae, nec ea uti voluerit, illam non transmisit

ad Pastores Ecclesiae, quibus sicut caeteris dicit 'Apostolus Rom. 13. Omnis anima potesatibus subrumioribus subdita At.. Ο Dices: Summus Pontifex nulli potestati temporali subjacet, sed Regia fulget dignitate: Ergo.

SEARCH

MENU NAVIGATION