D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

stost De Incarnatione.

blicae hostes gloriose devicit Si Calvinianus erubescit adorare in Cruce pendensem, pudeat ergo ipsum confiteri Christum pro nobis passum,

& mortuum.

At, inquies, si Crucem colere licet, quia Christus ei affxus est, cur non similiter asinum . qui Christum vexit, & os Iudae proditoris, cui Christus osculum dedit Τ Quia scilicet ista propter se honorari viderentur, cum sint sensu vel ratione praedita; inanima verb, ut Crux, Clavi, Corona spinea, nullo honore digna sunt, nisi relative ad eximiam personam, cui inservierunt; sic Sceptrum & Coronam Regis veneramur, non

Objiciunt 2. Exod. go. U. 4. Deus prohibet imagines, non facies tibi sculptile neque omnem Ami- ' litudinem, ex quo textu Tertullianus lib. de spectaculis c. 23. Origenes lib. 7. contra Celsum concludunt artem pingendi Christianis esse interdictam. Concilium Eliberitanum Can. 36. sic statuit, placuit picturos in Ecclesia sy non debere. Galli 8.&a . saeculo imagines quidem admiserunt, sed definierunt in Templis non esse collocandas ad cultum, sed ad recordationem Sanctorum, ut patet ex libris Carolo Magno ascriptis, & ex Concilio Parisiensi sub Ludovico Pio, Caroli Magni filio & successore, Ergo. . Nego consequentiam, ad antecedens verbR. I. Revera imaginum usus fuit Judaeis pro- hibitus, sicut eius carnis, sed ejusmodi praecepta, utpote caeremonialia, per Christum fuere abrogata. Unde sicut Christianis licitum est edere carnem porcinam & suffocatam, ita & pingere

222쪽

De Incarnatione. 223- R. 2. Cum usus sacrarum Imaginum non sit ad salutem necessarius, nec in Evangelio praescriptus, penesque sit Ecclesiam illum praecipere vel prohibere, prout fidelibus cxpedire judicaverit, mirum non est, si rarior fuerit; vel etiam alicubi prohibitus eo tempore, quo hinc Gentiles a cultu simulacrorum erant revocandi, hinc Iudaei a Lege veteri ad Legem Evangelicam transferendi; si enim Apostoli. colendas Imagines proposuis- sent, periculum fuisset ne Gentiles eas ut nova

Idola amplexi fuissent, neve Judaei, qui juxi

Legis Veteris praescriptum ab imaginibus abhorrirebant, a suscipiendo Evangelio. deterriti lato

R. 3. Galli sub Imperatoribus Carolo Magnoti Ludovico Pio, primo pro imaginibus retinendis adversus Iconoctastas strenuo pugnarunt. Secundo parciores quidem fuerunt quam Graeci in cultu illis exhibendo ; sed omnem reverentiam imaginibus non denegarunt, in laudato quippe Concilio Parisiensi definierunt illas in Templis

honorifice collocandas & conservandas ,- ad e emplum scilicet & piam recordationem Virtutum, quas Christus hominum mediator & caput in membris suis operatus est. - Ergo nec invocatio. Sauctorum, nec sacrarum Reliquiarum & Imagunum cultus mediatorem nostrum Christum inj ria asticiunt, quin sunt eximia monumenta, S testimonia copiosae redemptionis, quam habemus

in illo.

Nonnulla tamen observanda sunt circa sacrarum Reliquiarum & Imaginum venerationem. Primum. Sanctorum Reliquiae & Imagines

n0n sunt colendae ςultu absoluto; sed relativo

223쪽

ae4 ' De Incarnatione.

dumtaxat, tum quia in illis nulla est excellentia absoluta, sed relativa tantum: tum quia creatura rationalis non debet subjici rebus inanimatis. Secundum. Sacrae Reliquiae & Imagines plus vel minus sunt honorandae, secundum majorem, vel minorem excellentiam personae, quam respieiunt, V. g. plus honoris deserendum est Cruci, in qua passus est Christus Dominus, quam Cruci, cui aiuxus est sanctus Petrus et plus Imagini Chri- si, quam Imagini Deiparae, &e. Tertium. Cultus sacrarum Reliquiarum &Imaginum est inferior cultu debito Sanctis, ad quos illae referuntur; quia excellentia illa relativa, quae Reliquiis & Imaginibus competit, lonta distat ab Oxcellentia absoluta, quae in ipsis sanctis refulget, ut patet exemplo ministrorum Regis, qui gum in se non contineant totam excellen tiam & majestatem Regiam, non eodem honore, quo Rex ipse, excipiuntur. Unde concludere licet contra nonnullos Theologos Crucem, sive veram, sive pictam, non esse colendam cultu m.

Premo, qui dicitur latriae, qui soli Deo deferri debet, ut expresse definiit Concilium Nicaenum ii. Illis Imaginibu39 salutationem S honorariam salutationem exboeant, non secundum fidem nostram, veram latriam, qua ,sim Deo competit, sed quem modum i veneranda os vivi aruis Cissi

No . . . tribuimus. .

224쪽

Tractam S

RAT I

OR Do doctrinae postulat, ut post Dact,

tum de Incarnatione, continuo dicamus de Gratia Christi, utpote quae sit Inca nationis effectus, juxta illud Eph. I. Qui hmM dixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Omsto. Et 2. Petr. cap. I. per quem christum, maxima N pretiosis nobis promissa donavit, ut per haec e lamini divina eo ortu natura. sit igitur .

225쪽

CAPUT PRIMUM.

De notione Gratiae Christi.

Q. I. uid es gratia Christip

R. Est donum Dei gratuitum, supernaturale, homini lapso concessum per merita Christi Domini in ordine ad vitam aeternam. Dicitur T. Donum gratuitum, ut ostendatur gratiam non rependi praecedentibus operibus; sed gratis dari : alioquin gratia jam non esset gratia, sed merce ROm. II. Dicitur 2. Super naturale, ut gratia Christi di- stingitatur a donis naturalibus, qualis est creatio& conservatio, quae sunt dona Dei gratuita sed, naturalia: illam gratiam, qua creati fumus bomines, inquit S. Augustinus epist. 177. alias 9s. etiamsi ' ita appellandam non immerito intelligimus, mirum es

tamen f ita appellatam in ullis legitimii Propheticis, angelicis Vtolicisique litteris legimus. Hanc Apo- solica doctrina gratiam φο nomine oppellae, qua fabvamur N justificamur fride Gristi. Gratiam sic appellatam Pelagius, a quo Pelagiani, &Semipei giani, rejecit quinto ineunte saeculo, proptereaque accusatus in Concilio Diospolitano, Patres fefellit per subdolam confessionem, nempe pro sesssus est gratiae necessitatem, sed qua conditi sumus homines, i& sine qua nec sumus, nec quidquam possumuS. Dicitur 3. Homini lapse conces*m, ut significetur gratiam Christi esse minime gratuitam; siquidem donum quod indulgetur inimico, magis gratuitum est, quam quod tribuitur amico, ut notat Apostolus Rom. s. Commendat autem cinquit

226쪽

chamitatem suam De in nobis : quoniam cum adhuc' peccatores essemus . . . reconciliati sumus Deo her mom

tem filii ejus. Dicitur 4. Per merita Obristi Domini, ut distinguatur gratia hujus status a gratia Angelorum, &primorum parentum in statu innocentiae, quae in nostra sententia independenter a meritis Christi

fuit concessa.

Dicitur s. In ordine ad vitam onern ς gratia enim est semen vitae aeternae, nec ad aliud datur quam ut vitam aeternam consequi mereamur. 'Q. 2. Quid est donum sivernaturale pR. Supernaturale secundum vim nominis significat quod est supra omnem naturam creatam& creabilem. Dupliciter autem aliquid dicitur supernatur te, vel quoad modum dumtaxat, Vel quoad mo- . dum simul & entitatem. Donum est supernaturale quoad solum modum, quando licet secundum se spectatum sit naturalis ordinis, viribus tamen cujusque naturae creatae haberi non potest.

Sie Philosophia Adamo infusa, vita Lagaro reddita, sunt dona quoad entitatem naturalia, cum sint ejusdem ordinis cum Philosophia & vita aliorum hominum; sed modus, quo Adamus habuit Philosophiam, & vita Lazaro jam foetenti est reddita, excedit omnes naturae vires.

Unde Ρhilosophia Adami, & vita Lagari susci

tati dicuntur supernaturales quoad modum dumtaxat. Sed ut intelligatur quid sit donum supernaturale quoad entitatem, Observandum triplicem esse rerum ordinem. In primo ordine sunt res mere corporeae, ut lapis bruta animantia. In secundo ordine sunt res sp,

227쪽

ritales, ut Angelus, anima rationalis, quae ita abstrahunt li materia corporea, ut tamen non sint

puri actus, sed in illis realis sit compositio ex substantia & accidentibus, habeantque esse per participationem , & dependentiam a prima causa, liqua accipiunt esse & agendi virtutem: in tertio . autem ordine solus Deus existit, qui, utpote ensa se, est actus purissimus, summe necessarius, &sine ulla compositione, infinite perfectus in omni genere persectionis; ita ut intellectio, sapientia& caeterae perfectiones sint ipsius es te, aptiusque Deus dicatur intellectio, quam intelligens; sapientia, bonitas &sanctitas, quam sapiens: bonus & sanctus. 'Porro cum operari sequatur esse, quae sunt in primo Ordine, nempe corporea, non possunt Op rari quae pertinent ad secundum ordinem, neu ista quae pertinent ad tertium, v. g. corpus animale non potest sensu spiritalia percipere, nee Angelus Deum, ut in se est, intellectu attingere, nisi supra naturam suam elevetur & disponatur,

quod S. Thomas i. p. q. 12. art. s. ad 3. illustrat .

exemplo ferri, quod praestare non potest quae sunt ignis, nec ad id disponi, nisi ab habente formam ignis, cujus virtute fiet igneum, ac comsequenter aget quae sunt ignis propria, lueebit, calefaciet, comburet: smiliter Spiritus ereatus non percipiet quae Dei sunt, nisi fiat Deisormis, ut loquitur S. Doctor, hoc est, formam a Deo a cipiat, per quam constituatur in esis divino; &fiat quodammodo divinus. Forma autem illa est gratia, quae dicitur semen gloriae, . quia ad visi nem Dei intuitivam tendit, sicut semen arboris ad arborem producendam.

228쪽

quoad modum, tum quoad entitatem: quoad modum quidem, quia a nulla natura creata potest profluere: quoad entitatem quoque, quia est di- Vinum quid, creaturam intellectualem elevans' supra omnem rerum creatarum ordinem, illam. que Deiformem constituens. tio Sacramentorum, praedicatio Uerbi divini, Sc. alia interior, ut Fides, Spra, Charitas. Dosola interiore hic agimus

Q. 2. Quotuplicis generis est gratia interserpR. Duplicis, scilicet gratia gratia data, & gratia gratum faciens. Gratia gratis data, est ea, quae datur ad alio rum salutem , ut donum miraculorum, potestas absolvendi a pecatis, ct conficiendi alia Sacra

menta.

Gratia gratum facteos est ea, quae ordinatur ad propriam accipientis salui'm, us Fides, Cha ritas;&c. ideo autem dicitur gratum faciens ι quia recto ad Deum disponit & assicit: non po- test autem quin gratus sit Deo, qui est: erga eum recta affectus. Q. 3. Quare gratia gratis data Ili dicitur cum gratia gratum faciens etiam gratis detur, alioquin non

CAPUT II.

De divisione Gratiae Christi.

229쪽

De Gratia

R: Quia ' nomen generis solet tribui speciei ignobiliori, sic bruta simpliciter vocantur animalia & eo nomine distinguuntur ab homine, qui, quamvis sit & ipse animal, non sine contumelia tamen appellaretur animal, quia est quid longst praestantius. Similiter cum gratia gratum faciens sit nobilissima gratjae species, speciale nomen sor- titur, caeterae Vero igΠObiliores nomen genericum retinent, dicunturque simpliciter gratiae

gratis dat . . -

Dices: bonum illud maJus eli, quod ad pi res se extendit: Atqui gratia gratis data ad plures se extendit, quam gratia gratum faciens; haec quippe ordinatur dumtaxat ad salutem recipientis illa verb ad bonum commune christianae Societatis : Ergo. Distinguo majorem; bonum est, quod ad plures se extendit, si comparetur cum bono ejusdem generis, Concedo: sic lumen solis, quod latius diffunditur, majustest bonum, quam lumen Candelae. Si comparetur cum bono superioris ordinis, Nego majorem; nam lumen solis non est majus bonum, quam sapientia, quae solam sapientis mentem illustrat. Porro gra'tia gratis data , & gratia gratum faciens, sunt dona diversi ordinis; gratia enim gratis data. per se ordinat accipientem ad creaturas perficiendas: gratia vero gratum faciens, Ordinat ad Deum. Deinde homo gratia gratis data recto non utitur sine auxilio gratiae gratum facientis, multi mihi d cent in illa die, ait Christus Matth. 7. Domine, D

mine nonne in nomine tuo prophetavimus .... S in nomine tuo virtutes multas fecimus P S tunc confit hor illis, quia naenquam novi vos: Discedite a me νέveramini iniquitatem. in

230쪽

Chriss. 2II Q. 4. Quot sunt gratiae gratis datae pR. Novem ab Apostolo numerantur I. Corint. I 2. his Verbis, alii quidem per Spiritum da tur sermo si ientiae . . . . alii autem, sermo scientis

alteri fides non Theologica, quae est gratia gratum faciens; sed vel donum explicandi Mysteria Fidei, vel fiducia divinitus inspirata patrandi miraculab alii gratia sanitatum: alii operatio virtutum ἰalii prophetia: alii discretio βpirituum: alii genera singuarum: alii interpretatio sermonum.

Q. S. Quoinino dimiditur gratia gratum faciens pR. Dividitur in actualem & habitualem.

Actualis est illustratio mentis, seu cogitatio supernaturalis in intellectu, & pia affectio similiter supernaturalis in voluntate. Gratia habitualis est gratia animae permanenter inhaerens, eamque perficiens per modum ha-.bitus, ut gratia sanctificans. 'Dices: gratia ex dictis est gratuitum Dei do. num ; Atqui illustratio seu cogitatio non sunt Dei dona, sed essectus ejusmodi donorum, &actus ab homine eliciti Ergo. Nego minorem, cujus confirmationem disti guo: sunt actus ab homine supernaturaliter eliciti, Concedo: naturaliter eliciti, Nego. Sicut ergo visio beatifica & amor beatificus, licet sintactus ab intellectu & a voluntate Beatorum eliciti, nihilominus sunt Dei dona: quia non produ- ' cuntur ab intellectu & voluntate naturaliter opinrantibus, sed supernaturaliter li Deo elevatis: sio sancta cogitatio & pia affectio sunt gratiae actuales, quia ab intellectu & voluntate naturalibusi viribus non procedunt; sed impressione & motione divina, eaque supernaturali. Ergo bonal P a nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION