장음표시 사용
231쪽
nostra opera sunt Dei dona; ut qui gloriatur, in Domino glorietur, & non in semetipso ; non enim sumus lassicientes aliquid cogitare a nobis, tanquam ex nobis, 2. Cor. 3. Q. 6. Quot uplex es gratia bilitualis R. Triplex nimirum gratia sanctificans, seu justificans, qua homo fit formaliter justus; virtutes infuse & dona Spiritus Sancti; quibus ho mo disponitur ad actus supernaturales., Q. 7. Quot lex es gratia actualis p R Triplex. Prima dici rur praeveniens, eX- citans & operans, estque sancta cogitatio & indeliberata voluntatis motio seu assectio, qua, homo vel a Deo aversus, vel in bono torpens, excitatur. Secunda dicitur adjuvans, cooperans& concomitans, estque supernaturale Dei auΣilium, quo roborata voluntas libero consentit gratiae excitanti. Tertia dicitur subsequens, qua firmatur voluntas in bono proposito, & adjuVatur, ut illud ad executionem perducat; quia in executione major occurrit dissicultas, propter quam homo aliquando quod proposuerat bonum , non perficit, Deus immittendo bonam cogitationem, inquit S. Bernardus lib. de Gratia & lib. arb. c. I 4. nos proevenit: immutando etiam malam Uoluntatem, sibi per consensum jungit: miniserando S consensui facultatem, foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit. Q. 8. Quomodo dividitur gratia praeveniens seu excitans p
R. Dividitur in effcacem & suffcientem, de qua divisione hac nostra aetate valde celebri se- paratim dicendum erit, postquam expenderimus an & quae sit gratiae actualis generatim spectated necessitas. . CA-
232쪽
De necessitate Gratiae adlualis.
Q. I. Dotesne quis fine gratia actuali cognostere verum, Velle operari bonum PR. Nullatenus potest motivo supernaturali& conducente ad vitam aeternam: aliquatenus potest motivo naturali, sed ad vitam aeternam
Prima pars est de Fide serpitis definita contra Pelagianos & Semipelagianos in Conciliis Mileuitano, Carthaginensi, Arausicano II. ac demum Tridentino seis. S. Can. 3. constatque ex Scriptu- 'ra Joan. IS. V. 4. Sicut palmes non potest ferre frustum a semetipso, nis manserit in vite ; Ac nec vos, nisi in me manseritis. Et v. s. sine me nihil potestisfacere. 2. Cor. 3. Non quod si cientes fimus cogitare aliquid is nobis, quasi ex nobis, sed susscientia nο-sra ex Deo es. Et ratio est, quia sicut sensatio non potest procedere nisi a principio sentiente,' actus rationalis nisi a principio rationali, ita actus supernaturalis non potest elici, nisi h principio supernaturali. Enimvero ideo dicitur supernaturalis, quia excedit omnes 'naturae vires, fer rum, inquiebat supra S. Thom. essicere non potest, quae sunt propria ignis, nisi disponatur ab habente formam ignis , fiatque quodammodo igneum, ita homo vel Angelus non potest agere divina, nisi fiat Deiformis & quodammodo di
Ergo Haeretici, V. g. Calviniani, quia carent lumine Fidei, non credunt Mysteria supernaturalia, puta Trinitatis & Incarnationis, modo super-
233쪽
naturali; sed humana tantum persuhsione, quem admodum Gentiles Philosophi sempiternam Dei virtutem & divinitatem, quae est objectum maximo supernaturale, cognoverunt medio & motivo naturali, nempe creaturarum testimonio. Ergo homo naturalibus liberii arbitrii virihus non potest se ad gratiam praeparare , ut definierunt Concilium Amusicanum II. Can. 7. &concilium Tridentinum ses2 6. cit. Can. 3. non volentis, inquit Apostolus Rom. e. 9. neque currem xis, sed milierentis es Dei. Et ratio est, quia actus naturalis nullam habet proportionem, nullumve ordinem ad sormam supernaturalem , qualis est: Eatia. Unde in sacris litteris, inquiunt Patres
Tridentini sess. 6. c. S. cum dicitur, comemtimini ad me N ego convertar ad vos, libertatis no strae admonemur. Cum respondemus, converte nos, Domine ad te, E convertemur, Dei nos gratia praeveniri confitemur.
Ergo gratia habitualis seu sanctificans non potest vero dici gratia suffciens, cum justus ex ea non possit agere, nisi gratia actuali praeveni tur & adjuvetur, scis oculus corporis, inquit sanctus Angustinus lib. de nat. & grat. c. 26.) etiam plenibμὲ sanus nisi candore lucis adjutus non potes cernere et Ac bomo perfectis ὸ justimatus, nisi aeterna luce justitia divinitus adjuvetur, reue non potest vivere. Dices I. Orationes & eleemosynae fuerunt actus supernaturales in Cornelio , cum fuerint dispositiones ad Baptismum & justificationem, Act. Io. Atqui non fuerunt ex gratia ; prima enim gratia est Fides, qua carebat Cornelius:
Nego minorem, cujus confirmationem distin. guo; prima gratia est Fides inchoata & implicita,
234쪽
Concedo: est Fides perfecta & explicita. ΝegQ. Fides inchoata est supernaturalis illustratio &motio, qualis potest esse in infideli, qui Dei ex, stentiam ignorare non potest: saltem invincibiliter, & per quam Cornelius dicitur vir religiosus 'ac timens Deum. Dices et . facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam , ex s. Augustino lib. I9. de Civit. c. I 3. ubi sic habet: Qui quis talibus bonis naturalibus) fuerit recte usus, accipiet meliora. Et
S. Thomas quaest. 24. de Veritate art. I. ad secundum: Gratiam, inquid, quamvis ex libero a b
trio bomo non possit acquirere, potes tamen se ad gratiam habendam praeparare: Ergo. . - . 'Distinguo antecedens, facienti quod in se est ex motione Spiritus Sancti, Deus non denegat gratiam , Concedo : quia intentio Dei deficere non potes, inquit S Thomas quaest. II 2. art. 3. Unde flex interatio ne Dei moventis est, quod homo gratiam com sequatur, infalsibiliter eam conssequitur: facienti quod in se est naturalibus viribus, Deus non denegat gratiam, Nego antecedens; vel enim naturalis ille conatus essset dispositio ad gratiam, quod fal- - 'sum est, cum ad eam nullum habeat ordinem: vel esset conditio sine qua non, ex pacto Dei P tris cum Christo inito, & hoc non; tum quia Clerus Gallicanus anno I7oo. fictilium asseruit , ejusmodi pactum, & erroneum, eoque instaurari . Semipelagianismum: tum quia riusmodi condi. tio esset titulus onerosus contra rationem gratiae; posita enim illa conditione, Deus teneretur suas partes implere, hoc est, gratiam Conferre.
Secunda pars, nempe qubd homo sine gratia actuali possit cognoscere aliquod verum, velle &O OPe-
235쪽
operari aliquod bonum motivo naturali, seu sterili respectu vitae aeternae, probatur; quia eX S. Thoma, secunda secundae quaest. IO. art. 4. Na- tura humana per peccatum non est totaliter cor. rupta, Publicani & Ethnici diligentes se diligunt, . Matth. s. Gentiles Deum eX Creaturis cognoverunt, ita ut fini inexcusabiles, quia cisi cognovisent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratissegerant. Plura facta Romanorum & aliorum nee Deum verum veraciter justeque colentium legi -
mus, inquit S. Augustinus lib. de spir. & liti c. 27. quae fecundum justitis regulam non solum vituperuire non pstissumus, verum etiam merito recteque laud . mus. Qussuquam si aescutiatur, quo me fiant, vix inveniuntur, quae 'istitiae debitam lauidem Jefensionemque mereantur. Quibus verbis docet S. Augustinus pleraque Gentilium opera ex ossicio seu ex objecto bona, ex pravo fine, puta ex superbia, esse mala, raroque contingere, ut ex utroque capite smpliciter bona existant. Unde Dixi hominem sine gratia actuali posse cognoscere aliquod verum, velle & operari aliquod honum, ut innuerem eum sine gratia actuali non posse moraliter loquendo totam legem etiam nam turalem implerer tum quia nonnulla sunt prae empta per se dissiciliora, ut diligere Deum super omnia & plusquam se, mortem oppetere pro decore justitiae aut fidei confessione: tum quia graves irruunt tentationes, quas sine Dei auxilio Vincere non possumus, ut definitum est contra Pelagianos in Conciliis Diospolitano &Milevita-no; necesse es ut quo auxiliante vincimus, eodem rum us non adjutiante vincamur,. inquit Innocentius I.
epist. ad Episcopos Africae inter epistolas S. Au- ustini 1 3 I. alias 9r. Ergo,
236쪽
Ergo, inquies, urgente gravi tentatione homo non peccat, cum ad merendum aut demerendum in statu naturae lapsae, requiratur libertas a necessitate, ut definierunt summi Pontificos Innocentius X. & Alexander VII. adversiis Jansenium.
Nego consequentiam: quia etiamsi supponatur tum deesse gratiam, ut nonnulli Theologi su p. ponunt deesse in infidelibus negativis & in obduratis, tentatio quantumcumque gravis, modo non pervertat judicium rationis, non inducit necessitatem proprie dictam & physicam, sed moralem dumtaxat, & improprie dictam, quam UO-iuntas superare potest. . Unde non succumbit etiam in obduratis, nisi ex socordia & negligentia- dicendum, inquit S. Thomas q. 24. de lib. arb. ar. Ι2. ad I 2. fad cupiditas non potes e se cogens absolute liberum arbitritam, quod semper es liberum lacoactione; bed dicitur cogens propter vehementiam inclinationis , cui tamen potest remi, licet cum dormitate. Et Bel Iarminus lib. s. de lib. arb. c. 8. in solu tione objestionum sic respondet,. Signi at S Thomas a passione non necessiari voluntatem necesitate physica, quasi voluntas determinetur ad unum , quomodo determinatur oppetitus animantium brutorum: tamen
non negat necessiari moraliter, id est, infallibiliter moveri. SuareZ quoque lib. de necessitate gratiae cap. 24. num. 83. Gravis tentatio, inquit, s inset, Uallibiliter hominem gratia non adjutum iajiciet. Dices; Rom. 2. Genles quae legem habent, naturoliter ea, quae legis sunt, faciunt: Ergo sine gratia lex naturalis impleri potest. Nego consequentiam ; Apostolus enim per Vocem naturaliter excludit solum legem exterio-
237쪽
rem: non Vero gratiam interiorem, interprete S. Augustino lib. de Spir. & lit. cap. 27. Non quod per naturam, inquit, negata sit gratis ; sed potius per gratiam reparatu natura, ut contigit in Melchisedecho Jobo, ct Cornelio, qui sane Lege scripta
verum Deum colebant. NQ. 2.. Potesne jussus cum auxilio gratia actualis vitare omnia S Angula peccata venialia pR. Non potest in tota vita, nisi ex speciali privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia. Est expressa definitio Concilii Tibdentini, sess. 6. Can. 23. In multis stendimus omnes, Jac. 3. si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipse nos seducimus, F veritas in nobis non es, I. Joana I. quam doctrinam S. Augustinus probat. toto lib. de perfectione justitiae adversiis Pelagianos. Dixi I. Concilium, in tota vita; quia ad breve tempus justus cum gratiis ordinariis potest etiam moraliter esiue sine peccato. An. per diem integrum Non videtur: usus enim loquendi SS. Patrum & Concilii Tridentini sess 6. Can. II.
qui peccata venialia vocat quotidiana, innuit Justum moraliter non posse per integrum diem ita vigilare, ut nullum peccatum subrepat. Dixi et, Concilium, omnia venialia; quia mn pauci puros se cum gratia servant ab omnibus levioribus, quae ex proposito & ex plana deliberatione contingunt. Haec quippe morali potentia Vitari possunt, non vero quae ex inadvertentia &fragilitate subrepunt: ad nonnulla stuperanda, inquit S. Augustinus lib. 3. de pecc. mer. c. 2. quorvel male cupiuntur, vel quae mast metuuntur, magnis aliquando N totis viribus opus es voluntGris, quas nos non perfectὸ in omnibus adbibituros praevidit, qui per
238쪽
. Prophetam veridice dici voluit, non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quibus Verbis S. Doctor ostendit peccata venialia, etiam quae dicuntur fragilitatis,' subrepere ex negligentia, ae proinde veram habere rationem peccati, clim . absoluto & physi ce vitari possint : motus Angulos quidem ratio reprimere potest, inquit S. Thomas hic q. ΙO9. art. 8. N ex hoc habent rationem peccati FVoluntarii, non autem omnes; quia dum uni resissere nititur, fortass alius insurgit, F etiam quia ratio non potes esse semper pervigia Non potest, inquam , ego, moraliter loquendo; sed potest absolutε & physice, alias non haberent rationem peccati, cum ad pbccandum & demerendum requiratur ibbertas a necessitate.
Q. r. 9uid est gratia eficax p R. Est actuale Dei auxilium, quo voluntas actu vult, & operatur bonum infallibiliter& insuperabiliter, libere tamen & minime ne. cessario. Haec descriptio eruitur ex S. Augustino libr. de Cor. & Grat. cap. 12. ubi sic habet. Subventum es infirmitati voluntatis humanae , ut divina gratia indeclinabiliter θ' insuperabiliter ageretur; sideo quamvis infirma, non tamen deficeret, neque sit vestate aliqua vinceretur.
Dicitur I. actuale Dei auxilium, in quo conveniunt gratia essicax & sussiciens; utraque enim est species auxilii & gratiae actualis. Dieiis
239쪽
asto De Gratis Dicitur et . quo voluntas actu vult F operatur. Quibus verbis exprimitur differentia gratiae efficacis a gratia sussiciente : haec potentiam cominpleta, ut possit proxima potentia velle & agere; illa verti ponit potentiam in actu, , & essicit ut .
Dicitur 3. infallibiliter, ut significetur Voluntatem sic motam , etsi divinae motioni potentia completa i& proxima resistere possit, ceriti tamen
Dicitur 4. insuperabiliter, qua voce S. Augustinus non significat Voluntatem essicaciter motam vere non posse, resistendo, superare diVinam motionem, ut vult Jansenius, sed denotat solum, nec concupiscentiam, nec cordis duritiem, nec daemonum conatus praeUalere adversiis effcacem ' Dei motionem, licet vere possit. Q. 2. Datur ne gratia efficax R. Datur in hocce statu naturae lapsae, EZech. 36. U. 26. & 27. Auferam cor lapideum de carne --sra , dabo vobis cor carneum , S sipiritum meum
ponam in medio viri, X faciam ut in praeceptis meis ambuletis. Ioan 6. V 4S. Omnis qui audivit a P ire, θ' didicit, venit ad me, in quem locum S A gustinus l. de Gratia Christi c. I9. 'sic scribit, Otui . ergo non Venerit, non de illo recte dicitur, audivit quidem 6' didicit sibi qse veniendum; sted facere non vult quod didicit: & lib. de Cor. & Grai. c. 8. Haec igitur gratis, quoe bumanis cordibus divina largitate tr huitur , is nulla duro corde resipuitur; ideo enim datur ut cordis duritia primitus au oratur. - Dixi, in hocce stasu naturoe lapis; quia ex S. Augustino lib. de Cor: & Grai. c. I 2. Gratia Angelis adhuc viatoribus & Adamo innocenti con-
240쪽
st sticessa, non erat auxilium per se essicax, quo actu bonum operarentur, sed auxilium sussiciens, sine quo bonum operari non postant, & cum quo possent, si Vellent, fortissmo, Adam ob dimisi atque permisit facere quod vellet: infirmis servavis, ut ipso donante, invicti e quod bonum 'es , vellent, Shoc desierere invicti me nollent.
Q. 3. Quot lex es gratia ficax p
R. Duplex; alia, qua quis bene operatur: alia, qua in bono perseVerat usque in finem. , i Q. q. Quomodo definitur donum Persevemantiaep R. Definjtur a S. Augustino lib. de dono per. severantiae cap. I. Donum Dei, quo perseveratur , usque in finem in Chusto. ν , Dicitur I. Donum Dei; quia gratuito & ante praevisa merita non secus ac gloria electis praeparatum est, licet illud in ordine executionis su p. pliciter demereri possimus. Dicitur a. Quo persieveratur non Uero quo perseverari putes, ut significetur magnum illud donum esse essicacissimum, hoc Dei donum, inquit S. Augustinus cit. lib. cap. 6. cum datum fuerit, contumaciter amitti non potes. Cum enim perseveraverit quisque usque in mem, neque hoc potes amiture, nec alia, quor poterat ante Mem. Quomodo igiattar potest amittere per quod si, ut non amittatur etiam quod postiet amitti P ' - , Ergo, inquies, gratiae essicaci non potest re- . sisti; si enim dono perseverantiae resisti posset, procul dubio posIet etiam amitti, quod tamen negat S. Augustinus. '
Distinguo consequens; non potest resisti post
mortem, quando sumus in termino constituti, . concedor non potest resisti, quandiu viatores sumus,