장음표시 사용
251쪽
proinde justitiam semel acceptam amitti non posse. Decimo clim justitia Christi in omnibus sit eadem; omnes praedestinatos esse aequaliter justos , nec in illis ullam esse meritorum distantiam. Atque ejusmodi articuli in mente Novatorum sunt Religionis fundamenta, caeteri vero , qui spectant V. g. praesentiam realem Corporis Christi in Emeharistia, Communionem sub utraque specie, numerum Sacramentorum , invocationem Sancto' rum , cultum imaginem, quibus Vulgi mentes occupant, sunt leviores quam ut propter eos scindatur Ecclesiae unitas. Quas omnes impi
tates & blasphemias Concilium Tridentinum sessi 6. a capite 6. ad I 6. sigillatim ex Scripturis refellit , & subjectis pluribus Canonibus anathemate percutit. Unde ad propositam quaestionem juxta iacrae Synodi definitiones, i R. Gratia sanctificans est supernaturale Dei donum intrinsecus inhaerens per modum habitus, quo homo formaliter redditur justus . sanctus, Deo gratus, Filius Dei adoptivus , & haeres vitae
Dicitur I. Supernaturale Dei donum , ut signifi- , cetur gratiam sanctificantem non esse ipsummet Spiritum Sanctum, qui sane distinguitur a suis donis, ROm. S. V. S. Garitas Dei dissusia est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus es nobus.
Dices I. Ioan 4. legitur , Deus charitas est.
Distinguo antecedens. Charitas, qua nos diligit, Concedo; qua illum diligimus, Nego antecedens ; haec enim diffusa est in cordibus no
252쪽
Dicitur 2. Intri Uece inhaerens quia gratia sanctificans non est extrinsecus Dei favor, quemadmodum gratia Principis erga familiarem subditum,
ut contendunt Νox atores. Dabo eis cor carneum.
ut in raeceptis meis ambulent. Ier. 3I. Quae Verba mutationem intrinsecam significant. Dicitur 3. Per modum habitus, scilicet perma- nentis , ut patet vel ex solo exemplo parvulorum , qui per Baptismum sunt permanenter justi, nec capaces sunt ullius actus; Ergo sunt justi per habitum inhaerentem & permanentem, sui manet in charitate , in Deo manet, I. Joan. 4.
Dicitur 4. Quo homo formaliter redditur justus, docente Concilio Tridentino , ses2 6. eap. 7. unica formalis causia Gustificationis ) est justitis Dei,' non qua ipse justus est, sita sua nos i e justos facit; qua
videlicet a Deo donati renovamur Spiritu mentis nostrae, ου non modo reputamur, sed verensti nominamur; habetur enim I. JOan. 3. Vers, 9. Omnis qui natus sex Deo , peccatum non facit; QUONΙΑΜ sΕΜENIΡSIUS IN EO ΜΑΝΕΤ. Gratiam sanctificantem vocat Apostolus semen Dei ut meminerimus ejus infusionem habere speciem divinae cujusdam generationis , & nos per illam fieri consortes divinae naturae; juxta illud 2. Petri cap. I. Per quem CChristum maxima Spretiosia nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae confortes naturae Non quidem essentialiter , aut hypostatice, sed accidentaliter per gratiam sanctificantem, quae' intime nos conjungit Deo; ita ut si per impossibile Deus non esset ubique, praesens tamen fieret animae gratia informatae, non ut parS compo- mens , sed ut principium vitae supernaturalis, P s . ani-
253쪽
animam movens & elevans ad statum, qui transcendit omnem ordinem etiam angelicum & quemlibet possibilem. Unde meritti Sanct. Petrus asserit gratiam sanctificantem esse donum pretiosum,& omnium maximum. Dices I. Apostolus erat justificatus , & tamen Rom. I. V. 2O. agnoscit in se habitare peccatum : Ergo gratia sanctificans non delet, sed tegit peccatum. Distinguo anteeed. habitare peccatum mei phorice sumptum pro coneupiscentia inclinante ad peccatum, concedo : habitare peccatum fommaliter sumptum , Nego antecedens; ait enim Rom. 8. Vers. T. Nihil ergo nunc damnationis est iis,
quisunt in risio Jesu. Et I. Cor. 6. V. i I. Haec qui dem fuistis, sed abluvii estis sed semctificati estis.
Instas I. Psalm. 3I. peccata dicuntur remitti, quatenus teguntur, nec imputantur , Besti quorum remis ae sunt iniquitates, quorum tecta fiunt peccata : beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum:
Distinguo antecedens : teguntur , quemadmodum color albus superinducto colore nigro tegitur & evanescit, concedo : teguntur , ita ut remaneant occultata, Nego antecedens ; Necficinitelligas, inquit S. Augustinus in illum Psal. quod dixit peccata cmpora, quasi ibi sint S vivant. Et lib. I. contra duas Epistolas Pelagii cap. 13. dicimus Baptismum auferre crimina, non radere. Instas 2. Gal. 3. v. et s. Quicumque in Christo b
ptizati estis , Griptum induistis : Ergo sicut vestis non delet, sed togit duntaxat corporis maculas& deformitates , ita & gratia sanctificans pe
254쪽
Nego conseo. Nam ex eodem Apostolo Co.loss. 3. v. 9. qui induit Christum, exuit veterem hominem, adeo ut in eo nihil remaneat peccati& damnationis: Exspoliantes vos, inquit, Ueterem hominem cum actibus suis, S induentes novum.
Dices 2. I. Cor. I. V. 3O. Christus dicitur sa- .ctus nobis sapientia a Deo & justitia , & sanctificatio : Ergo' praedestinatus , per justitiam Christi ipsi imputatam, fit formaliter justus. Distinguo anteced. Christus factus est bonis
justitia, ut causa effciens moralis & meritoria justitiae in cordibus nostris diffusae, Concedo ut se causa formalis, per quam formaliter justi sumus, Nego antecedens ; namque ex eodem Apostolo Rom. 7. per obedientiam Christi, plures constituti sunt justi, quomodo per inobedientiam primi hominis peccatores constituti sunt multi : Atqui inobedientia Adami non est sorma , qua posteri . ejus sunt peccatores , sed peccatum originale, unicuique proprium , ut definivit Concilium Tridentinum sessi S. can. 3. Ergo neque per justitiam ,
Christi sumus formaliter justi; sed per gratiam
nobis inhaerentem , quae propriε dicitur justitia& justificans; quia formaliter peccatum eXcludit,& hominem reddit propensum ac dispositum ad omnia, quae legis sunt, implenda. Quid est enim Philosophus v. g. inisi qui instructus est habitu Philosophiae, quo formaliter expellitur ignoran- tantia, & acquiritur facilitas prompte disserendi de rebus Philosophicis Τ Atqui gratia sanctificans est habitus malitiam formaliter expellens &ad omnia , quae legis sunt, hominem expeditum red- dens : Ergo est vera hominis justitia.. Dices
255쪽
Dices 3. Incredibile videtur merum accidens tantae esse essicaciae, ut Omnia peeeata quantumlibet enormia statim deleat, & ex impio mox justum essiciat.
R. Quamvis illud sit omni admiratione dignis. smum, pluribus tamen exemplis suadetur esse possibile. Namque modicum fermentum totam massam immutat: ignis, praeeunte calore, porOS frigidi ferri ingrediens, frigus formaliter expellit, ipsumque ferrum candens & ignitum reddit; sed , quod ad propositum maxime confert, lumine fidei mentem Haeretici, vel etiam Athei innumeris erroribus implicatam subeunte, mox fugiunt mentis tenebrae, & cuncti errores evanencunt. Quidni gratia sanctificans corda, in quibus diffunditur, similiter immutet,&renovet: peccata, quibus non minus contraria est, quam frigori calor statim expellat , voluntatemque sic ad Deum convertat, & erga divinam ejus legem assiciat, ut homo omne malum summe aversetur; & ad omnia , quae Deo sunt placita, totus propendeat Dicitur s. Quo bomo redditur formalitersanctus ς sanctitas enim est immunitas ab omni labe peccati , & plena firmaque adhaesio cultui divino : A qui gratia habitualis ex dictis per se formaliter excludit peccatum , & ita inclinat hominem ad ea quae Dei sunt, ut peccatum ipsi dominari non possit, nisi Velit: peccotum vobis non dominabitur , inquit Apostolus Rom. 6. Uers. Ι4. non enim estis
sub lege , sed Aub grosis. Ergo cui gratia habitualis
confertur, eum formaliter reddit sanctum. V de merito Apostolus in omnibus fere suis Episto. lis fideles appellat sanctos. . , Dicitur 6. Deo gratus: quomodo enim non
256쪽
esset gratus Deo , qui Divinae ejus voluntati in omnibus est consentiens y Non enim est justus nisi qui gaudet jusis, ut dicitur I. Ethic. c. 8. Justus autem Dominus & justitiam diligit : Ergo diligit& gratos habet, qui cum illo unius sunt voluntatis , omnis sanctus in se habens animae pulchritudinem, a Domino amatur, inquit Sanet. Hieronymus in
Dicitur 6. Filius Dei adoptivus, non denominatione extrinseca & morali tantum , quemadmodum in civilibus adoptantur personae extraneae; nam ex laudato cap. 3. I. Ioan. gratia habitualis est semen Dei, quo homo fit consors divinae naturae, & Christo naturali Dei filio conjungitur tamquam membrum capiti , & eodem Vivens Spiritu , qui enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei, Rom. 8. Videte, inquit dilectus Discipulus I. Epistola cap. 3. Vers. I. qualem charitatem nobis dedit Pater, ut filii Dei nominemur, Amus.
Dicitur ultimo , N Neres vitae merna , nam que ex Apostolo Rom. 8. Si Dii, F baeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Cissi. Verum, proh dolori quod haeresis eripere non potuit Ecclesiae, ignorantia neglectum &quodammodo inutile reddit. Quis enim aestimat quod ignorat, aut expetit quod non aestimat pAtqui vulgus fidelium, ne dicam Pastorum , justificationem non aliter apprehendit; quam Lucterani &Calviniani, nempe ut meram peccatorum condonationem, cum tamen Pastores in hoc
positi sint, ut evangeligent investigabiles Dei divitias in justificatione impii, quas praeparaVit, in laudem gloriae gratiae suae , sciantque fideles,
257쪽
quae sit supereminens magnitudo virtutis Dei in nos , qui credimus secundium operationem po tentiae virtutis ejus . verba sunt Apostoli Eph. 7. qui totus est, ut tam admirabile Dei donum fide libus commendet , resticet & inculcet; est enim
summa Doctrinae christianae, & ineffabilis gloria,& sublimitas , quam Ecclesia habet in Christo Iesu.
Explanantin reliqua, quae pertinent. ad gratiam habitualem γ justificantem. Q. i. f. ma justifcans estne unus Dusex babitus , MI
collactio plurium P R. Si ectetur essentialiter , est unus & si111-plex habitus, nempsi gratia sanctificans, si vero spectetur integraliter , est collectio plurium habi- tuum, scilicet gratiae sanctificantis , omnium virtutum infusarum & donorum Spiritus Sancti, Ini justifcatione , inquiunt Patres Tridentini sess. 6.Cap. 7. cum remissime peccatorum, haec omnia ut infusa accipit umo per Esum Gripum, cui inberitur , FLiam, Spem, ciaritatem. Q. a. Quid sunt virtutes infusiae p' R. Sunt virtutes entitativδ supernaturales ,& a solo Deo producibiles , dividunturque in Theologicas, nemph Fidem, Spem, & Charita tem; & in morales , scilicet Prudentiam , Justitiam , Fortitudinem , & Temperantiam ; quaesideo dicuntur Cardinales , quia caeterae, ut Rei ligio, Humilitas, Castitas,&c. iis imituntur tam quam Cardinalibus.
258쪽
Q. 3. Qiud sunt dona Spiritus Sancti p
R. Sunt habitus supernaturales, per quos homo disponitur ad extraordinariam Spiritus Sancti inspirationem , & motionem prompte exequendam. - Dixi extraordinariam , ut dona distinguanturh virtutibus infusis, hae quippe disponunt adactiones, quae licet supernaturales sint, ordinarium tamen prudentiae modum non excedunt : dona vero Spiritus Sancti inclinant & movent , supra communem justorum prudentiam , quo fit, ut ' prudentes seculi, qui facile blaspemant quod ignorant, imprudentiae & stultitiae illos accusent, in quibus deprehendunt extraordinarios illos actus, qui ita transcendunt humanam prudentiam,
Q. 4. Quare gratia farictimans virtutes infusas habet
R. Quia gratia sanctificans est quaedam natura supernaturalis Q si ita loqui fas est seu divinus
perfectionis gradus, non solum naturam pecorrunam, & rationalem, sed quamcumque aliam excedens , quae tanquam prima radix essentialiter Aordinatur ad operationes sibi consentaneas, hoc est supernaturales & divinas ; cum modus operandi sequatur modum essendi: Ergo sicut naturae pecorinae & sensitivae debentur potentiae semstivae, ut visus , gustus , olfactus; & naturae rationali potentiae rationales ; v. gr. intellectus& voluntas, ut operationes, ad quas natae sunt, exerceant: ita gratiae sanctificanti, quae est nova veluti natura & prima radix operationum divinarum, respondere debent potentiae supernat rῆle , per qua3 superuaturaliter operetur. Porro
259쪽
potentiae illae sunt Virtutes infusae, per quas homo justificatus deinceps Operetur, non solo lumine sensuum, ut bruta animantia, nec solo lumine rationis , ut Philosophi, sed supernatura. li fidei lumine & Spiritu Christi capitis sui; qui enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. γ Et, qui Spiritum Christi non babet, hic non est ejus. . Rom. 8.
gratia sanctificante connexast R. De iis non aeque constat apud Theologos, ae de virtutibus infusis. Assirmat tamen Sanct Thomas , cui adhaerendum Videtur; quia, cum certum sit Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi capitis nostri, nonnumquam hominem extra. ordinari δ movere, membra Christi debent esse parata ad omnem ejus motum recipiendum , tum ordinarium , tum extraordinarium : Primum habetur per virtutes infusas, secundum per dona Spiritus Sancti. Ergo homo in justificatione accipit cum virtutibus dona Spiritus Sancti. Q. 6. Quot sunt dona Spiritus Sancti P R. Septem numerantur, Ila. II. Primum est donum Sapientiae, quo aeterna suavius contemplamur, & secundum ea de rebus omnibus judicamus. Secundum est donum intelligentiae, quo mens iusti mysteria Fidei clarius penetrat. Tertium est donum Scientiae, quo illustrata ratio de temporalibus recte iudicat, nimirum non esse aestimanda aut appetenda, quin & a Ienda quantum fieri potest, veluti onera &mprimen. ta, quae retardant animam ad Deum anhelantem.
260쪽
vertim quia vitae necessitas cogit servire hujusmodi vanitatibus, donum scientiae tantum abest ut inflet, quemadmodum scientia Philoisphorum, quin justum dejiciat, & secundum S.Augustinum, . naturaliter parit donum lachrymarum. Quartum est donum consilii, quo in iis quae accidunt seliciter & supra humanam prudentiam.
eligimus, quae ad salutem magis expediunt. Quintum est donum Fortitudinis, quo extra- , ' ordinarie firmatur animus in rebus arduis ix ter. xibilibus, qualia sunt mortis pericula. Sextum est donum Pietatis, quo extraordinarie ad cultum divinum assicimur, & ultra quam virtus Religionis communiter praescribit. Septimum est donum Timoris, nempe reVerentialis erga Deum, quo animus omnem Dei irreverentiam modo singulari aversatur.
Q. 7. An F quae didpositiones Ant necessariae ad
gratiam sanctificantem P R. I. In parvulis nulla requiritur; si enim primus Adam illis nocere potuit sine propriae , eorum Voluntatis motu, multo magis secundus Ae m eis prodesse potest. R. g. Adultis gratia sanctificans non concedi tur sine praeviis eorum dispositionibus, Cetecta 18. Si impius egerit paenitentiam, vita vivet, Zach. I. Convertimini ad me, N ego convertar ad Oos, san-γctus Augustinus, strin. IS. de verbis Apostoli,
nunc autem Serm. 16o. cap. 1 T. Sine voluntate tua
non erit in te justitis Dei: & infra. Qui ero fecit te sine te, non te justi ut sim te. Denique Com. cilium Tridentinum sess. 6. can. 9, Si quis Axemia sola me impium justificari. . . es nulla ex parte necesy ese eum suae voluntatis motu praepararis matbema fit.