장음표시 사용
271쪽
' Confirmatur responsio ex summis Pontifici- hus Pio V. & Gregorio XIII. qui damnarunt se- 'quentes Baji propositiones , Ad rationem S de φλtionem peccati non pertinet voluntarium. Item. Infide litas negativa in in iis, quibus Grissus non es praedicatus, peccatum es. Alexander quoque VIII. anno I 69o. perstrinxit hane propositionem, Tames δε- tur ignorantis invincibitis juris naturae, baec in statu n tum tubae operarietem, ex ipsa non excusiat a peccato D
Dices; peςcatum originale est peccatum proprie dictum, quia fuit voluntarium in Adamo et Ergo a pari quae fiunt ex ignorantia invincibili contra legem, censeri debent voluntaria in primo parente, ac proinde formaliter peccata. Nego consequentiam & paritatem; quia pe catum originale est peccatum naturae, satisque est ad illud contrahendum, qu6d tota natura su rit in Adamo & per illius voluntatem , utpote toti generi humano communem, corrupta fuerit; at quae fiunt ex ignorantia sive vincibili sive invincibili , sunt actus personales, Ergo debent esse voluntarii, propria voluntate, alioquin, si
essent peccata naturae, nasceremur rei non tam tum peccati originalis , sed & omnium peccat rum , quae in statu naturae corruptae commit
Peccatum autem personale non potest esse voluntarium propria voluntate, nisi adsit cognitio vel directa , ut in iis , qui deliberate peccant , vel indirecta, hoc est, in causa in qua praevideri potuit, & debuit. Porrb posteri Adae nec potuerunt nec debuerunt in illo providere quae , faciunt ex ignorantia invincibili. Ergo illa non sunt
272쪽
De Actibus humanis. .. 253 sunt peccata sormaliter, sed materialiter tan-i
Q. S. Daturne ignorantia invincibilis juris natu: - 1
R. I. Non datur circa prima principia , neque circa conclusiones, quae proximo deducunλ. tur ex primis principiis, V. g. circa praecepta De
calogi , nisi forte in quibusdam circumstantiis di so
ficilioribus, in quibus crederet quis V. g. se gra .viter peccaturum, nisi proferret mendacium os fieiosum & necessarium ad vitandam mortem pro-m, ximi. Et ratio est quia peccatum naturam , limi , manam prorsus non corrumpit, alioquin homo per peccatum desineret esse homo , & in alienam naturam transmutaretur: Atqui si in eo nullum, rationis lumen remaneret, quo perciperet prima principia per se nota & conclusiones cum iis mi-
denter connexas, jam non esctet homo. . Unde , . .
Aristoteles lib. g. Moralium sic scribit: uuae agenda, quave fugienda sunt, nutris improbus ignorat; non ivitur ides quisque involuntarie agere dicitur : quia quod expedit, neficit; omnino enim ista ignorantia , qua quis eligit certum aliquod malum, non efficit ut inminitariast illa aettio, sed ut mala fit. Talem enim ignorantiam vitis vertimus. Illud ipsum agnoscit Sanctus Au-rgustinus in Psalm. II S. 'PR. a. Potest esse ignorantia in vincibilis circa δConclusiones legis naturalis, quae nonnisi remoto deducuntur ex primis principiis , qualis est prohibitio usurae , uxorum pluralitas , matrimoniai indissolubilitas, etiam interveniente aliqua gravi causa. Ratio est, quia non deducuntur ex primis principiis, nisi longiori discursu , cujus mo-iraliter capace. non sunt, ut plurimum homines, indocti
273쪽
as 4 De Actibus immanis. - indocti & tardioris ingenii; quin in iis aliquando
lapientiores falluntur & contradictorias sequuntur opinioneS. Dices : Ex Gersone lib. de vita spiritali, Comcors est senimus, nullam in iis, quae legis naturalis sunt, cadere ignorantiam invincibilem : Ergo. Distinguo antec. quae legis naturalis sunt, si spectatur quoad prima principia, & primarias conclusiones, Concedo: si spectetur quoad conclusiones remotiores, Nego antee. si enim bona fides, ἔpraesertim eorum , qui ex consilio sapientiorum, vel etiam Pastorum moraliter certi sunt & operantur , , peccato non excusaret, omnibus de aeterna salute de*erandum foret. Unde meritti Clerus Gallicanus anno IToo. erroneam judicavit hanc propositionem, quam Almander VIII. jam damnaverat anno I 69O. Non licet sequi opinionem, vel inter probabiles probabilissimam.
Q. I. I limitarium estne idem ac liberum pR. Minima, crescente enim Volunta- .rio , Per concupiscentiam , minuitur liberum. Quin amor beatificus est maxime voluntarius, & itamen liber non est, quia maxime est necessarius. Q. 2. Quotuplex es libertas p. R. Duplex; alia dicitur libertas naturae, alia libertas arbitrii. : Q. 3. Quid est sisertas naim p . ' R. Est libertas, per quam habet quaevis natura , ut sine impedimento tendat in suum finem& bonum sibi conveniens. Hoc sensu dicimus aquam
274쪽
aquam liberἡ fluere, quando violenter non retinetur , beatos libere in Deum ferri, & SS. Aug.& Thomas scribunt Deum libere vivere, &Deum
liberi seipsum amare. Unde patet libertatem naturae non excludere necessitatem, nec constituere actum humanum, qui cum deliberatione a vo-luntate procedit; Deus enim non vivit, nec seipsum amat , nec Beati Deum ex deliberatione.
Q. 4. Quid es libertas arbitriipR. Est potentia activa, quae, positis omni.hus ad agendum praerequisitis, potest agere &
Dicitur I. Potentia; neque enim est actus, clim homo maneat liber, etiam si non agat. 'Νει que etiam est habitus, quia idem habitus non inclinat ad actus contrarios, V. gr. ad actum tem- perantiae & intemperantiae : libertas autem arbitrii se habet ad utrumque. Dicitur 2. Activa, ut distinguatur libertas arbitrii 1 potentia passiva, quae est indifferens ad recipiendam hanc vel illam formam , puta calorem vel frigus , determinaturque non a seipsa, sed ab agente eam disponente. - 'At libertas arbi-ttii est potentia indifferens ad agendum & non agendum, & sui ipsius determinativa. . Dicitur 3. Positis omnibus ad agendum praerequim tis; in quo distinguitur causa libera a causis necessariis. Hae quippe, quamdiu non ponuntur prae- requisita ad agendum, indeterminatae quidem sunt & indifferentes ad hunc vel illum effectum, v. g. ignis ad comburendum lignum , vel ad lique- faciendum metallum; ubi verti ponuntur neces-'sarib determinatae sunt ab objectis & dispositionibus, igni. V. g. necessario comburit lignum prae-
275쪽
De Actibus tamonis. paratum & sibi applicatum. Causa verti libera,
positis omnibus ad agendum praerequisitis, V. g. motione gratiae essicacis, aut Vehementis concrupiscentiae, potest suspendere suum actum, resistere huic motioni, nec nisi h seipsa determi-
Q. S. Quot lex est libertas arbitrii PR. Duplex, nempe contrarietatis & contrM.
Libertas contrarietatis dicitur ea , qua quis potest eligere contraria, bonum & malum: con. i' tradictionis, qua quis potest ponere actum vel non ponere, Velle & non velle. Q. 6. . Miuplex es libemtas contradictionis p. R. Duplex , scilicet specificationis & exercitii. Libertas specificationis est ea, qua quis potest eligere actus diversae speciei, v. g. jejunium aut eleemosynae erogationem: exercitii; qua Volumtas , etsii necessario determinata ad unum, quem. admodum Christus Dominus erat determinatust ad mortem Crucis subeundam, indeterminata tamen manet ad hunc 'el illum actum , potestque hunc potius eligere M quam alium. , Consule quae ad hujusce divisionis: intelligentiam diximus de merito Christi tractatu de Incarnatione , cap. 8. circa medium, ubi prob imus libertatem exercitii lassicere ad meritum , cum per eam agens vere sit Dominus sui actus, possitque illum ponere vel non ponere. ' . c
Q. T. Quoe orbitrii libertas competit homini p. R. 7. In hoc statu competit illi libertas contrarietatis & contradictionis, sive specificationis, sive ex citii. . Ante hominem vita mors, bonum .um, quod placuerit ei; dabitur illi; Eccles. Is
276쪽
Agit Deus ut velimus N credamus, inquit s. Augustinus lib. de Spir. &lit. cap. 33. se conjentire postse propriae voluntatis est. Et S. Bernardus lib. de grat.& lib. arb. cap. 2. . Ubi necestas, ibi libertas non est, nec minitum ac per boc nec judiciam. Cum ergo υν-luntas nil liberum babeat nisi se, merito non judicatur nisi exse. Siquidem nec tetroum ingeniam , nec labilis memoria, nec inquietus appetitus reum perses tuum hominem; ficut nec contraria innocentem: S hoo non ob aliud, nisi quis haec necesse id N praeter voluntatem phse provenire probantur. Denique summi Pontifices Innocentius X. & Alexander VII. tanquam haereticam damnarunt hancce Iansenti propositionem. Ad merendum vel demerendum in statu natura lapse non requiritur libertas a necessitate, sed su cit si herias a coactione. R. g. Beati non sunt liberi libertate contra. rietatis, quia posse peccare est defectus, supponitque caecitatem mentis. & infirmitatem voluntatis, quae vitia excludit status beatitudinis ; in tanta enim luce malum obrepere non potest sub
ulla specie boni, sine qua tamen amari nequit; olim per seipsum non sit amabile ι ae proinda Beati sunt omnino impeccabiles. Neque etiam Beati habent libertatem eontia, dictionis respectu visionis Dei intuiti vae & amo iis beatifici; quia actus illi sunt maximh necessa rii, nec cum deliberatione . voluntate proce dunt , utpote qui versentur circa ultimum finem, k quo voluntas sine peccato non deflectetet: vo luntas autem Beatorum est impeccabilis. Beati igitur sunt liberi libertate contradictio nis, tum specificationis, tum exercitii circa ob lecta inferiora, quia cum sin t bona finita, habeant D. Haberi Theolog. Tom. VIIL R que
277쪽
De Actibus humanis. que rationem mediorum, quorum est electio, ut docet Sanctus Thomas, possimi appeti, aut non appeti, salva lege aeterna.
Q. 1. Ouidsignificat vox illa morale R. Quod ad mores perdinet. Q. a. Quid est mosy
R. Generatim est frequens operandi modus communis vel generi, puta omnibus animalibus, vel speciei, v. g. homini. Mos autem oritur vel ex naturali instinctu αnaturae determinatione , vel ex electione voluntatis libero se determinantis ex rationis judicio. Primum constituit mores animalium irrationalium; secundum mores hominum, qui ut tales, non agunt nisi deliberate & ex aliquo rationis judicio, ut advertit S. Bernardus lib. de grat. & lib. arb. e. a. ubi sic scribit: Habet sanὲ voluntas quocunmque se verterit semper rationem comitem X quodammodo pedisequam, non quod stemper ex ratione, sita quod nusquam ab si quis ratione moveatur; ita ut multa fuciat per ipsam contra ipsam, hoc es, quasi per ejus ministerium, contra nus consilium, Me judicium .... M vero raitio data voluntati, ut instruas illam , non ut destruat: d strueret autem, A necessitatem ei ullam imponeret. Q. 3. Quid ergo morale dicit praeter liberum p. R. Dicit ordinem & relationem ad naturam rationalem & rectam rationem. Liberum quippo dupliciter spectari potest, vel praecise prout cum deliberatione exit a voluntate ad actum ; Vel prout exit consentanee aut dissentanee ad naturassi
278쪽
ram rationalem, & rectam rationem; atque sub hoc respessii actus humanus dicitur moralis, bonus . . Uel malus , laude Uel vituperio dignus. Ergo omne liberum est morale, & vice versa omne morale est liberum; quia omnis actus liber vel est consentaneus naturae rationali, & secundum rectum rationis judicium ; vel dissentaneus. Dices : Operatio artificialis libera est , nec tamen moralis : Ergo omnis actio libera , non est moralis , Nego antee. Neque enim artifex exuit hominem ut vacet suo operi, sed debet illud perfice. re , cum secundum artis suae regulas , tum maxime secundum rectam rationem, actuum hum norum regulam : alioquin actus, licet ad normam artis expressus, erit simpliciter malus , & secundum quid bonus, scilicet in genere artificialium.& artifex ab eo vere denominabitur improbus homo, bonus Verti artifex. Hactenus de actu humano secundum essen tiam spectato. Nunc quod Caput est, dicendum de bonitate ejus morali & malitia , quae sunt ejus ProprietateS.
De bonitate & malitia actuum humanorum.
Q. I. In quo considunt bonitos S malitia animis hu-
. mana pR. I. Bonitas seu honestas actionis humanae consistit in conformitate εἰ convenientia cum natura rationali, adeo ut recto & ex virtute vivere idem sit homini ac rationabiIiter agere. . Res enim . . R a quae
279쪽
' quaelibet est bona, cum facit ea ad quae nata est. Vitem laudamus, inquit Seneca, s fructus palmitem merat . . . . . In bomine laudandum est quod ipsius est, , consummaturque ejus bonum, s implet, cui natus es: Atqui natura hominis est rationalis : Ergo bonus est, ct bene agit; si rationabiliter & recto rationis judicio operatur. Haec responsio comprehendit actiones supernaturales, quamvis enim sint supra naturam, naturae tamen rationali maxime conveniunt, cum ex Sanet. Augustino posse habere fidem , naturae fit humanae, non pecorinae.
. R. 2. Malitia actionis humanae consistit in dis- formitate & repugnantia cum natura rationali. Responsio patet ex praecedenti; nam contrariorum contrariae sunt rationes. Ergo si bonitas aftionis humanae est ejus consormitas cum natura rationali, malitia est ejus difformitas cum n tura rationali. Q. 2. Quomodo definitur actio moraliter bona, sialis moraliter mala p R. Bona definitur, actio humana libera natu- irae rationali consentanea. Mala vero, actio h mana, libera, naturae rationali dissentanea, α repugnans.' Dices: creatura rationalis debet prius atten dere quid placitum sit Deo, & conforme ejus Voluntati, quam quid ipsi conveniat. Ergo b nitas actuum humanorum reponenda est in comformitate ad legem aeternam, & ad divinam vinluntatem.
Confirmatur; actio mala est peccatum , &ος fensa Dei : atqui eatenus peccatum est & offensa, qua'
280쪽
quatenus repugnat legi aeternae, & voluntati divinae : Ergo. Concedo antecedense , Nego eonseq. quia clim natura rationalir sit ad imaginem , & si litudinem Dei, actus , qui ei conveniunt aut repugnant, hoc ipso consormes sunt aut difformes legi aeternae, cujus recta ratio seu lex naturalis est irradiatio & divina impressio. Perinde ergo est definire bonitatem & malitiam actuum humanorum per ordinem, vel ad rectam rationem tanquam ad proximam regulam, Vel ad legem aeternam tanquam ad primariam regulam & omnium legum radicem. Metilis tamen & clarius explicantur bonitas& malitia actuum humanorum per ordinem ad naturam rationalem. Cur enim brutorum m tus , qui ipsis sunt naturales , & secundum i gem aeternam diriguntur, in homine sunt vitia, repugnantque legi aeternae: nisi quia natura bestiarum non est ad similitudinem Dei, a qua homo recedit, cum brutorum more operatur & vivit pErgo satis non explicatur bonitas aut malitia
actuum humanorum per conUenientiam aut Oppositionem ad legem deternam: Optime Uero per 'conformitatem & difformitatem ad naturam rutionalem.
Q. 3 Unde desumitur bonitas vel malitia actuum humanorum, seu, quod idem es, convenientia, S diseconverientia cum natura rationalip . .
R. Ex tribus capitibus , nempe ex objecto, fine, & circunstantiis.