D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

CAPUT III.

De objecto actuum humanorum.

. . . o

Q. I. Quare bonitas malitia actuum humanorum δε- sumuntur ex objecto p R. Quia actus formam & speciem ab eo recibpiunt, visio v. g. differt essentialiter ab auditu, estque eo melior & nobilior , quia habet objectum nobilius: ergo si objectum actus humani sit bonum aut malum, actus similiter erit bonus aut

Q. 2. Qtiotuplex es objectum p R. Duplex scilicet materiale, & formale, quod dicitur motiUum.' Materiale est id circa quod versatur actio; v. g. miseria pauperis est objectum materiale actus misericordiae, quia circa illam Uersatur. - Formale est ratio, sub qua actio tendit in objectum materiale; sic sublevatio pauperis est objectum sormale actus misericordiae , quia miser, cordia respicit pauperem , ut sublevandum . . Q. 3. Ex quonam objecto actus desumit suam bon, ratem, aut malitiam p R. Ex utroque, sed praecipuo ex objecto sor- mali. li Ex materiali quidem; quia quo objectum m teriale est praestantius , eo persectior actus existit, caeteris paribus : quo vero naturae rationalis magis repugnat, eo actus est pejor. Hinc amor Dei melior est amore proximi, licit uterque habeat idem objectum formale seu motivum, nem

pe Dei bonitatem ; & odium Dei pejus est odio proximi. Deinde objectum per se malum, puta

282쪽

Ambus humanis. ,

mendacium, reddit actum malum, etiamsi voluntas feratur in mendacium motiUO honesto , U. g. 'charitatis.

Ex objecto etiam sormali, & quidem praeci- - .pub, actus humanus desumit suam bonitatem aut malitiam, quia objectum formale praesertim reddit actum voluntarium ; est enim ratio propter quam voltintas fertur in objectum materiale. Unde S. Aug. Trael. II. in I. sancti Joan. Non quid facit homo , inquit, considerandum est sed quo animo luntate faciat ; in eodem facto invenimus Deum Pa- . trem, in quo indenimus Pudam : benedicimus charit tem, in quo Pater Filium, S Hilius stipsum tradiderunt: detestamur iniquitatem qua Ddas Dominum. Q. 4. Qtuodlibet objectum bonum redditne actum liter bonum p R. Si objectum sit bonum relativi ad operam tem, reddit actum ejus bonum; sectis, si sit dumtaxat absolute bonum. Ergo duplex est bonum , aliud absolutum, '

Bonum absolutum est res quaelibet in se per. facta , quo sensu omnis creatura est bona juxta illud Gen. I. vidit Deus cuncta quae fecerat, Serant .valde bona. iBonum relativum est res alterius perfecti- /va & consequenter ipsi conUeniens , ae propterea appetibilis. Malum Vero relative sumptum est res alteri nociva 3 & ideo distentanea & fru

Ergo bonitas relativa essentialiter consistit in perfect i vitate seu virtute perficiendi, ex qua fluunt con enientia & aDpetibilitas tamquam ejus . proprietates , ideo quippe res est appetibilis R 4 C'

283쪽

Do Actibus humanis.

quia conveniens, & ideo convenien , quia perfectiva Contra verti essentia mali relativi consistit in Virtute nociva, ex qua sequuntur disconveniem

xia & fuga, Ergo plura absoluto spectata sunt bona, quae

relative sunt mala , calor v. g. absolute & simpliciter est bonus ; sed relative ad aquam est malus, quia eam corrumpit: naturale pecoris bonum , est vitium hominis. iErgo sola amo humana censenda est bona; quae est hominis persectiva : studere autem rebus Mechanicis, Mathematicis, Medicis, &c. non perficit Sacerdotem, nec reddit meliorem, sed deteriorem, cum hinc avertatur ab iis, quae decent Sacerdotem, ae ejusmodi occupationes quamvis absolute sint honae, relativo tamen ad sacerdotem bonae non sunt. Ergo nec divitiae nec voluptas, nec fama, seu honores sunt bonum hominis; quia illum non perficiunt, nec , reddunt meliorem ; imo, si hujusmodi adhaereat, illum deprimunt, deterictremque essiciunt : femi non potes, inquit Sanct. Augustinus in Ps. 32. ut res deterior te faciat meliorem. Bomo es, detersus te es, quidquid cupis. Aurum, a gentum , quaelibet corporalia, quisbur inbiai ocquirendis, inferiora te furat. Ergo Deus est summum bonum cujuslibet rei,/ quia rerum omnium est summo perfectivus; per- fectio enim effectus est assimilari suae causae. Ergo actus humanus eo est melior , quo magis Deo conjungit, ut oratio & contemplatio; quia naturam rationalem magis perficit, pejor

vero, quo in Si. a Deo avocat quia naturae

284쪽

De Actibus humanis. ' 263

rationalis magis repugnat, eamque magis inficit,

ac corrumpis.

Ergo Actus mali miserum hominem reddunt retim enim sint contrarii & noxii naturae rationali, non minus illam eX cruciant, quam pulvis & aliae sordes oculum corporis. Hinc conscientiae stimuli. Ergo observatio mandatorum Dei est verum hominis bonum; quia illum perficit, & meliorem

reddit. - . '

Ergo latum est discrimen inter legem naturalem & leges humanas, praesertim civiles : istae nimirum plerumque sunt onera , quibus subjici servitus est , & subdi singularis gratia Principis. Contra Vero legem naturalem implere usque ad minimos apices est Vera hominis libertas , vera felicitas, & maximum Dei beneficium. Haec est gratia, quam Filius Dei nobis promeruit, quamque continuo postulamus, ut mandata Dei adimpleamus , quia in illis custodiendis salus & per.' fectio nostra. Ergo falluntur & fallunt, qui virtutis exercitium sibi & aliis proponunt, ut insuave & molestum , quia illud per se est delectabilius , quod naturae convenientius & illam magis perficit; de-- lectatio quippe est fructus Operationis non impeditae & naturae convenientis , ut docent Ρhiloso. phi, & experientia demonstrat; perceptio lucis Verb. gro delectat oculos sanos, & cibi delicatio. res palatum bene affectum: Atqui actys virtutum naturae rationali magis conVeuiunt, illumque mu

285쪽

α66 . De Actibus humanis.

Q. S. Sicut exsunt Objecta nec bona nec mala, Aedper se indisserentia, ut deambulatio, confabulationes, dantu me actus in individuo, seu in exercitio indisserentes , qui nec boni, nec mali sint moraliter pR I. In hoc statu naturae corruptae, ubi c. ro concupiscit adversus spiritum, ejusmodi actus vix indifferenter exercerentur , nisi enim ratio invigilet, attendatque ad honestatem , semper aut fere semper Uel procedunt ex concupiscentia, hoc est, ex motiVO Voluptatis, cupiditatis, V nitatis, superbila; vel saltem carent debitis circumstantiis : Ergo nisi ad finem honestum dirigantur, semper aut fere semper mali sunt. Unde isthaec quaestio, quae magna contentione agi- tatur in Scholis, magis ad theoriam, quam ad praxim pertinere videtur. Nihilominus R. 2. Etiamsi detur qu6d actus illi de quibus est quaestio, non procedant ex carniS aut oculorum concupiscentia , aut superbia vitae, nec in illis ulla interveniat circumstantia mala, in eXer citio tamen non possunt esse indifferentes , quia homo non est purum animal, sed animal rationale : Ergo tenetur humano modo, id est, rationabiliter naturae infirmitatem juvare, & neceς

statibus ejus sub Venire. Quod si hujusmodi more pecudum sensibus deserviat, imaginem Dei in

se deturpat, & naturam rationalem deformat. Honor enim hominis Uerus est, imago Dei, quoe non cinfoditur, nisi ad ipsum, a quo imprimitur , inquit S. Augustinus: dedecus vero ejus similitudo pecoris , dum sensibus ad ima deprimitur , id est, ad ea, quibus pecora delectantur.

286쪽

. De actibus humanis. . 267

CAPUT IV.

De sine actuum humanorum. Q- 7. Ouot lex es is acceptio ρ ' '

R. Finis dupliciter accipitur I. impro 'prio pro termino cujusque rei, etiamsi ille non intendatur, quo sensu mors dicitur finis vitae; &vespera finis diei. 2. proprie pro bono, in quod tendit agens, & quo obtento, cessat motus ejus. Ita sanctus Thomas Ι. 2. q. I. art. 3. HOC Posteriori sensu finem hic accipimus. Q. 2. Quomodo definitur misy R. Definitur, id cujus gratia aliquid fit. 'Dicitur 2. Id, hoc est , res bona saltem apparenter ; quia voluntas non potest allici, aut moveri, nisi ab aliquo bono. Dicitur I. Cujus gratia, id est , cujus amore& fruendi desiderio agens operatur. His autem

vocibus finis proprii dictis distinguitur tum 1 medio, tum 1 fine improprio dicto, seu & termino. A medio quidem; quia licet multa fiant pro

pter medium , puta propter Pharmacum Praeparandum , aut pecuniam lucrandam, Pharmacum tamen aut pecunia dici nequeunt finis, cum illa non fiant amore pharmaci, aut pecuniae, sed amore dumtaxat sanitatis , aut c0mmodae sustentationis, in quibus agens requiescere intendit. Quod enim amatur propter allud, non illud ammtur, fled aliud propter quod amatur, inquit S. Augustidus.. . Iisdem quoque vocibus finis distinguitur a pinro termino, ad quem agens ita opera sua dirigit, ut illum non appetat, nec illius amore operetur, ut videre est in illo, qui, cum multa praeparet pro

287쪽

i 268. De Actibus humanis.

pro tempore aegritudinis, ad quam scit cerib terminandam sanitatem , non habet tamen aegritu- dinem pro fine, quia illam nee amat, nec appetit, sed quantum potest a se propellit. Sic car. nales quaedam bona opera ordinant ad futurami vitam, ad quam se transmittendos non ignorant, timentque ne in illa sint miseri. Sed finis illorum proprie non est, quia ad illam transire non appe- tunt, nec ejus amore Operantur, quod est notatu dignissimum.

Dicitur 3. Aliquid fit, quo significatur finem

esse primam omnium operationum, sive naturalium , sive artificialium , sive moralium causam , ut docet Sanct. Thom. I. 2. q. I. art. 2. Ergo causalitas finis, seu ratio, per quam finis movet, constituiturque actu causans, est Volitio seu complacentia & desiderium efficax boni consequendi, puta commodae habitationis, propter quam domus construitur; quia posito illo amore & desiderio, finis movet agentem, &causat effectum; illo vero sublato , finis nec movet, nec ad agendum determinat. Ergo bonum & finis non reciprocantur. Omnis quidem finis est bonus saltem apparenter, alias non expeteretur: sed non omne bonum est finis,

quia finis est id , cujus gratia aliquid fit. A

qui multa sunt bona; propter quae consequenda nihil fit: Ergo non sunt finis. Sic bonum victoriae, aut scientiae non est finis respectu ignavi& desidiosi, quia ad illud consequendem non con- '

' Ergo bonitas & malitia actuum humanorum potissimum ex fine repetuntur, quia ex dictis actio eatenus est bona aut mala , quatenus est delibe-

288쪽

De Actibus humanis. 269

rate voluntaria; voluntas quippe per amorem adhaeret rei amatae, ejusque conditiones induit, facti sunt abominabiles, scut ea quae dilexerunt, Osee 9. . Atqui actio ex fine maxime est voluntaria , cum illum non ob aliud, sed propter se appetat. Ergo ex fine praesertim , denominatur quis bonus vel malus. Non valia attendas, inquit Sanct. Au- , gustinus in. Psal. 3I. quid faciat homo, sed quid cum facit, aspiciat. Qui enim furatur propter adulterium , magis adulter est, quam fur, ex Philosopho, quia non tam suctum , quam adulterium

Ergo satis non est, ut observat sanctus Bonaventura in P. dist. I. art. I. quaest. 3. quod quis mane ad Deum reserat quidquid per diem acturus est , ut cuncta ejus opera censeantur in Deo &propter Deum facta ; quantumcunque enim ferveat pia ejus intentio , vix tamen influet in sim gula ejus opera, praesertim si varia sint ac disparata, nisi identidem iteretur; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam , & caro continuo concupiscit adversus spiritum. Unde sicut aqua ad ignem semel calefacta, paulatim tepescit, ac tandem nativum frigus recipit; sic & intentio nostra sensim remittitur , nisi per certa temporis intervalla nos ipsos admoneamus & mentem ad Deum erigamus. Ideo, inquit sanctus Augustinus Epistola Igo. alias I 2I. ab aliis curis atqui negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepeficit,

certis horis ad negoti tam orandi mentem reUocamus ... ne

quod tepescere coeperat omnino frigefiat et penitus extin- euatur, nisi crebrius inflammetur.

Dixi, si opera varia mi ir nam si quis per totum

diem vacaret unico operi, U. gr. peregrinaretur

289쪽

lz o . De Actibus humanis. - motiUo religionis , vel literis operam daret ex affectu charitatis, facilius intelligeretur virtualiter perseUerare pia intentio matutina : maximδ si' initio remissa non fuerit, nec contrario affectu, puta vanitatis aut cupiditatis , oppugnetur.

CAPUT V.

. . De divisione finis. O. I. Duomodo dividitur mis P R. Dividitur 1. in internum & ex- ternum. 2. in intermedium & ultimum. .

R. Est nis , ad quem opus natura sua pro-Xime tendit, proptereaque dicitur finis operis et sic sublevatio pauperis est finis internus eleemo- , synae, quia eleemosyna ex natura sua tendit ad sublevandum pauperem. Unde finis internus est ipsum objectum formale, a quo actus desumit suam essentiam, ut supra diximus. Q. 3. Quid est mis externus PR. Est ille, ad quem opus ordinatur, non ex natura sua, sed ex sola intentione agentis .&ideo' vocari solet finis operantis. Sic remissio peccatorum est finis externus eleemosynae a poenitentia imperatae, & eo sensu finis est circum stantia actus humani imperati , cui tribuit honitatem dumtaxat accidentalem.

Q. 4. Quid est mis intermedius P, R. Est bonum , quod ita propter se expeti

tur, ut nihilominus ad aliud ulterius consequen- dum ordinetur. -

Ergo finis intermedius est finis simul & me- dium : finis quidem , quia propter se expetitur:

a ili

290쪽

De Actibus humanis. 27 I

medium autem , quia agens non vult in eo ultimate quiescere , sed per illud aliquid ulterius assequi intendit. . Unde finis intermedius dicitur me. dium non purum; purum enim medium, ut medicina, nullatenus amatur propter se, sed ex necessitate assumitur, ut id sine quo obtineri non posset quod amatur, eXpetitur, V. gr. sanitas.

Q. S. Quid requiritur ut res aliqua bonese constitui possit tamquam finis intermedius p . R. Debet esse bonum perfectivum & utile ad aliud majus assequendum : quia finis est propter se appetibilis. Atqui ex dictis solum bonum perfectivum est propter se appetibile: Ergo. Confirmatur responsio. Triplex est boni genus, Dempe honestum & naturae rationalis perfectivum, jucundum seu delectabile, & utile. Atqui nec bonum jucundum, seu delectabile, nec bonum utile rationabiliter possunt esse finis : Ergo. . Non bonum jucundum; quia ex dictis delecta- tio est fructus operationis non impeditae: Ergo si operatio sit inhonesta & naturae rationali nociva, delectatio quoque erit turpis: si vero opera. tio fit honesta & naturae rationali conveniens, delectatio consequitur etiam honesta; ac proinde

non ipsa delectat O , sed operatio honesta, seu

naturam rationalem perficiens intendi debet. Neque etiam bonum utile potest habere ra. tionem finis ; cum etiam naturaliter ordinetur, ut medium necessarium & per se minime perfecti vum ad bonum nostrum obtinendum, peceatum est illum tamquam in fine velle requiescere , non es alia vita hominis vitiosa atque culpa bilis, quam mαὶ

uteris S malefruens, inquit sanctus Augustinus lib. I. de Doctrina Christiana cap mi autem es amore

SEARCH

MENU NAVIGATION