D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

rum omnium finem : contra vero defectus moralis adversatur legi aeternae, nec potest ad Deum referri.

Ergo peccatum seu vitium stricte sumptum, de quo solum hic agimus , est deordinatio voluntaria naturae rationalis in iis , quae spectant

Q. 2. Vitium, S peccaitum fiuntne unum , S

R. Aliquando promiscue accipiuntur : proprie tamen disserunt. Q. 3. In quo disserunt ρ .i R. Disserunt si cud actus & habitus. Peccatum quippe est actus moraliter malus; vitium vero est habitus, seu dispositio per se inclinans ad actum moraliter malum. Ergo peccatum est quid prius Vitio , quia male agere pejus est, quam dispositum esse ad male agendum. Primum punitur, non secundum. Q. 4. Quomodo definitur peccatum p R. Definitur a S. Augustino lib. 22. contra Faustum, cap. 27. Dictum, Vel factum, vel concupitum contra legem aeternam. Haec definitio probatur 1 Sanct. Thoma prima secundae qu. FI. art. 6. & obtinuit in Scholis. Enimvero complectitur omnes peccati species.s Ac primo quidem peccatum originale, quod dici potest factum voluntarium , ut observat S. Augustinus lib. I. retraei. cap. II. ubi sic habet. Illud quod in parvulis dicitin originale peccatum, cum

adhuc non utantur arbitrio voluntasis, non ahsurde etiam 'vocatu voluntarium: Voluntate scilicet primi paremtis , quae non solum erat Voluntas privatae pedisonae , sed etiam communis omnium hominum

322쪽

tanquam membrorum , quorum Adamus constitutus erat caput. Secundo peccata omissionis , quia ex commu- . ,

ni hominum usu in istis vocibus, factum, dictum , concupitum , intelliguntur negationes oppositae ; '

dicimus enim eum male facere , qui .omittit ossicium, qui non respondet interroganti, cum de- lbeat, nec amat quae ipsum decent. Ita Sanctus Thomas quaest. 76. art. 2. ad primum. Tertio peccatum veniale, quia etsi absoluto & simpliciter non sit contra legem, ab ea tamen aliquatenus deficit; Peccatum veniate , inquit S. Thomas q. 7. de malo art. I. ad primum , etsi in 'aliquo recedat ab ordine legis, non tamen ipsum corrumpit; quia non corrumpit dilectionem, ' quoe es plenitudo

Quarto eadem definitio extenditur ad pecca- ita, quae pugnant contra legem humanam; quia' lex aeterna, sicut & recta ratio, jubet, ut filii obe

diant parentibus , servi Dominis, & subditi sibi Praepositis

Quinto peccatum habituale etiam continetur . iin illa definicione; peccatum enim habituale est actus malus praeteritus, nec retractatus, moraliter remanens in macula, qua animam aspersit, juxta illud ad Tit. r. Inquina τε fiunt eorum X mens S consciensis. Jac. I. objicientes omnem immunditiam. Q. S. Quid es peccaui macula P ' R. Est privatio gratiae, non praecise , sed cum relatione & ordine ad aetum malum praeteritum, qui, ut diximus , quamdiu non fuerit retractatus , moraliter remanet, & privatio gratiae ceu-setur voluntaria conversio habitualis ad creaturam, quin & aversio similiter habitualis a Deo ἡ

323쪽

s actus fuerit lethaliter malus. Namque propter

actum praeteritum non retractatum voluntas habitualiter adhaeret objecto illicite amato , privaturque vel gratia sanctificante, si actus fuit lethaliter malus et vel servore charitatis, si venialiter dumtaxat. Unde S. Thomas 3. pari. q. 87. art. a. ad tertium concludit ad abluendam maculam pec , cati mortalis requiri infusionem gratiae sancti fi canistis : ad tollendam vero maculam peccati venialis, suffeere motum charitatis.

Dixi, praecise , tum quia privatio gratiae , ut sic, non habet rationem culpae, sed poenae a Deo justissime inflictae: tum quia una & eadem est pruvatio gratiae in omnibus peccatoribus, diversae vexo peccatorum maculae pro diversitate pecca

torum.

Q. 6. Per quos actus contrahitur peccati macula pRespondet S. Thomas q. 86. art. I. ad secundum, non contrahi praecise per cognitionem , sed per amorem rerum inferiorum. Quia proprium est intellectus per cognitionem assimilare sibi ob jecta, & eorum materialitatem & imperfectionem . quodammodo eliquare & expurgare, adeo ut ex objectis materialibus & obscaenis sola in intelle ctu refulgeat veritas, qua perficitur ; nedum inficitur. Unde Deus absque praejudicio infinitae suae puritatis & sanctitatis cognoscit omnia obscoena & turpissima, de quibus ipsi peccatores erubescunt. Amor vero est motus voluntatis ad res ipsas, ut in se sunt , illisque animam agglutinat, ac proinde, si turpes sint, commaculat. Quem admodum enim vestis tum maculari dicitur, cum suum nitorem deperdit: deperdit autem per con tactum alicujus impuri, puta luti; sic anima

324쪽

Peccatis. . aps

amittit suam pluchritudinem adhaerendo creati rae, quod fit per amorem. Dixi animam non maculari praecise per cognitionem , quia occasionaliter per eam aliquan-.do Dedatur. Nam attentio ad turpia inflammavlibidinem ; ad superflua, causat teporem & negligentiam ; ad injuriam acceptam, Pro Vocat iram & vindictam. Hinc inter peccata numerantur cogitationes, quae dicuntur morosae , v mora , non temporis, cum peccatum etiam morta-

le unu momento consummari possit; sed rationis.

quae circa eas immoratur. . Dicitur autem ratio

in mora, quomodo debitor, qui non solvit debitum , cum potest & debet: ratio enim statim cogitationem debet avocare ab objecto, cum a Vertit ex ejus perceptione concupiscentiam dein lectari cogitatione odii, vindictae, venereorum,cto. Ex hoc is se, inquit S. Thomas prima secundae q. 74. art. I. ad secundum, quod rario superior non dirigit actus humanos secuniam legem divinam, impediens scitum peccati, dicitur ipsa consentire, Iive cogitet de legessiterna, sise non, nota contra peccatum philosophicum cum enim cogitat de Lege Dei actu, . eam m- temnit ; cum vero nori cogitat, eam negligit per modum

m 'fidam omisionis. Et art. 6. Deficit cratio in di

rectisne passionum inferiorum dupliciter. Uno modo . quando imperat illicitaspastiones a sillo modo , quodo non reprimit illicitum psisti is motum. Enimvero ossiciuini est Praepositi coercere seditiosos subditorum movus , quando id praestare potest, censeturque iis consentire,' si dissimulet sine rationabili causa. Quanto magis si iis delectetur Totus homo damnahitur, inquit S. Augustinus lib. I a. de Trinit. cap. Ig. nisi haec quae ne voluntαte operandi, sed tamen cum

325쪽

voluntate animum talibus oblectandi, filius cogitationissentiuntur e se peccata , per mediatoris gratiam remittam tur; quia nemo delectatur re illicita , nisi illam amet: Atqui amare rem lethaliter malam est peccatum lethale : Ergo & ea liberδ delectari. Ergo excusandi non sunt, qui in familiaribus colloquiis laudant vitae superfluitates , ultionem de inimicis, &caetera, quae lege divina prohibentur, ac de iis cogitando animam oblectant, eo praetextu , quod a lege sta vetante abstrahant: Haec, inquiunt, dicta sint secundum hominem. Imo contra naturam hominis est, ac proinde peccatum , amare quae per se mala sunt. Dixi, fine rationabili caussa; nullum enim est pe catum non amovere justam causam, qualis esse potest auditio confessionum , equitatio necessaria, &c. ex quibus delectatio venerea sequitur in appetitu sensitivo; modo absit periculum consensus ; si enim adesset, ab iis omnino esset abstinendum, ut uno ore docent Theologi , inquit AZOr. pari. I. lib. 4. c. 6. q. s. Plura & scitu necessaria, quae spectant ad cogitationes morosas, vide tomo 3. Tract. de Peccatis, cap. 9.Q. 7. Quotu ex est peccati macula PR. Triplex. Cum enim macula sit privatio nitoris animae, totuplex distingui debet peccati macula, quotuplex est animae nitor : Atqui nitor ille triplex est. Primus refulget ex lumine naturali rationem dirigente. Secundus ex lumine supernaturali, fidei & gratiae. Tertius ex actibbus charitatis & virtutum insularum , quibus i terior gratiae nitor exterius splendescit, juxta illud. Matth. s. Luceat tuta vestra coram hominibus , ut

videans opera votra bona, Eglori cerat Pacrem vestrum, qui

326쪽

qui in caelis est. Ergo ex peccato generatim sumpto nascitur triplex animae macula. Prima consistit in privatione rectitudinis conformitatis ad rectam rationem ; rectitudo quippe illa pulchritudo est& naturalis animae decor. Secunda, in privatione gratiae sanctificantis , quam inducit peccatum mortale, ratione cujus maculae, homo denominatur & vere est malus , peccator , habitualiterh Deo aversus, & ideo ejus inimicus. Tertia, quae oritur ex peccato Veniali, consistit in pri. vatione fervoris , qui est decor & pulchritudo relucens in homine ex actibus charitatis & alia. rum virtutum. Sicut enim venustas corporis h u-mani non solum exurgit ex apta omnium mem-hrorum compositione, sed etiam ex vegeto &sorido colore , adeo ut corpus pallidi & lividi coloris sit deforme , etiamsi ex integris & ordinate compositis constet membris et ita animae pulchritudo consistit non solum in recta habitudine partis inferioris ad superiorem, & partis superio. ris ad Deum , quod habet per gratiam sanctificantem, virtutes infusas, & dona Spiritus Sancti; sed exterius maxime splendescit ex bonis operi. s. Ergo macula aspergitur anima, quando ejus agendi ratio est remissior, multa facit aut Praetermittit, quae licet levia, displicent tamen.& oculos intuentium offendunt et ut leves rixae, vaniloquia, &e.

Ergo macula unius peccati mortalis tolli non potest sine alia : quia horno non potest esse simul separatus a Deo, & conjunctus. Secus de macula peccati venialis, quia absolute potest.quis fervere circa unum objectum, & remissius agere circa aliud.

327쪽

3o8 De Vitiis

R. Est obligatio ad poenam ex macula voluntarie contracta; vel aeternam , si peccatum sit mortale, nec ejus macula deleta, vel tempor lem, si peccatum leve, aut macula peccati modi talis jam sit deleta. N

CAPUT IL

De divisione Peccati.

Q. I. O tuplex es peccatum p R. DupleX, originale, quod in Adamo contrahitur; &personale, quod propria voluntate committitur.

R. Multiplex. 1. Aliud est actuale, & est ipsemet actus in-oridinatus & inhonestus: aliud habituale , quod est macula ex actu tuordinato consequens. Ergo peccatum habituale aliter sumitur a Philosophis , aliter k Theologis. Apud Philosophos quippe peccatum habituale est habitus Vitiosus , qui non contrahitur, nisi ex actibus malis saepius repetitis; unus enim actus non producit habitum. Apud Theologos vero peccatum habituale est macula in anima remanens; vel eX uno actu malo non retractato. 2. Ρeccatum aliud dicitur commissionis, aliud omissionis. Commissionis est actus positivus comtra praeceptum negativum , quo prohibetur m tum V. g. mendacium. Peccatum omissionis est omissio actus boni contra praeceptum affrmat, Vum, quo praecipitur ille actus, v. gr. non audire Sacrum die festo, non jejunare tempore Quadragesimae. Ductui modis constat se peccaitum, in-

328쪽

ρο Peccatis. 3O9 quit sanct. Augustinus lib. de persectione justitiae

aut fant illa, quae prohibentur ,' aut illanon fani, - quae iubentur. Porro peccatum commissionis, caeteris paribus, est gravius peccato omissionis; quia in eo major est recessus ab ordine rationis : pejus est v. g. odisse Deum , quam non amare, illum blasphemare, quam illum non laudare. s. Aliud est peccatum simpliciter dictum, aliud peccatum in Spiritum Sanetium, . quod, tene ipsa veritate, Matth. 12. Non remittetur in hoc secula, neque in futuro. Peccatum autem in Spiritum Sanctum est peccatum ex malitia procedens , quo repelluntur, impugnanturve spiritalia gratiae dona, quae, cum sint effectus amoris Dei erga homines , appropriantur. Spiritui Sancto, utpote qui sit ratione Processionis suae amor Patris & Filii. Sex Uero numerantur peccata in Spiritum Sanctum nempe desperatio, praesumptio, impae nitentia, obstinatio, impugnatio Ueritatis cognitae , & invidentia fraternae gratiae. Illo autem modo dicuntur irremissibilia , quo morbus corporalis per se sanabilis , tum curari non potest, Cum freneticus non admittit salubria remedia. Nam ex S. Augustino lib. I. de Serm. Domini in Monte, qui sic peccat, humilitatem deprecandi

non subit, nec spe Veniae, nec timore poenae movetur ad paenitentiam , sed vel de se praesumit, vel desperatione dejicitur : non acquiescit sanis. Consiliis, sed obstinato animo veritati resistit, quin & de ea detrahit: non accenditur aliorum EXemplis, sed illorum gratiae invidet. Porrci sine minima quidem peccata absque paenitentia remitti queunt, quanto minus graviora U 3 4. Alia

329쪽

De Vitiis

g. Alia sunt peccata capitalia caeterorum ori gines; alia, quae ex illis nascuntur. Septem capitalia numerantur 1 S. Gregorio lib. 3I. Moralium cap. 3 I. scilicet inanis gloria, invidia, avaritia, ira, luxuria, gula, sic acedia, de quibus plura hic dicenda essent scitu maxime necessaria ad curando animi morbos tum proprios / tum alienos, nisi fuse de illis egissemus: in praxi Sacramenti Paenitentiae gallice edita Parisiis apud SPIRITUM BILLIOT. s. Peccata alia dicuntur spiritalia, quae perficiuntur in delectatione spiritali, ut superbia , odium, invidia; alia carnalia, quae carne consummantur, ut luxuria, gula. In latiori tamen significatione omnia fere peccata nonnumquam dicuntur opera carnis, ut Gal. S. quia eX carne sal em occasionaliter oriuntur. 6. Alia sunt peccata ignorantiae, alia infirmitatis, alia malitiae, de quibus Tractatu superiori, ubi de voluntario. 7. Alia sunt contra naturam rationalem, quae in pecoribus non sunt vitia , ut solutus concubitus : alia contra naturam genericam omnium

animalium, ut Sodomia , & ita simpliciter & absolute dicuntur peccata contra naturam.

8. Peccatum dividitur in peccata cordis, oris ει operis , quae divisio non est peccati in diversas species, sed in diversos gradus ejusdem speciei; peccatum eiiim incipit in corde, deinde per Uocem foras prodit, denique ipso opere consum.

9. Celebris est pedeati divisio in mortale &Veniale , de quibus sicut de peccato originali s

paratim tractandum est.

330쪽

CAPUT III.

De Peccato mortali & venieti.

Q. I. Estne legitima peccati divisis in mortale F M-

niale 2 Ρhilosophi Stoici olim asseruerunt contra Omnem sensum generis humani, ut loquitur Sanctus Hugustinus Epistola 167. alias 29. Omnia peccata esse aequalia. Jovinianus IV. seculo Stoicis adstipulatus est. Pseudoreformati ad hunc errorem accesserunt contendentes minima etiam peccata esse mort lia in reprobis, in praedestinatis vero gravissima etiam dici venialia, quia ipsis non imputantur propter firmam eorum fiduciam in Deum. Joannes Gerson celeberrimus Academiae Purisiensis Cancellarius Iso seculo : contra commu nem Theologorum sententiam docuit, lib. devita spiritali lect. I. peccata venialia ex natura sua mereri damnationem aeternam , tribuendumque misericordiae Dei, quod non ita severe punian

tur.

Haec fuit quoque vigesima B i propositio damnata a Pio V. & Gregorio XIII. Nullum es

Ieccatum natura sua veniale, sed omne peccatum meretur

Foenam oeternam.

Itaque eirea propositam quaestionem de solo peccato veniali controversia est, utrum scilicet detur, nam Haeretici cum Catholicis conveniunt dari peccatum natura sua mortale. R. De fide est dari peccata natura sua venialia, nam Matth. 7. v. s. quaedam peccata comparantur sestueae; utpote levi, alia trabi, quia gra-U 4 viora.

SEARCH

MENU NAVIGATION