D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

viora.. similis comparario habetur I. Cor. 3. V. Iet. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc quod est Christus , seu fides in Christum ligna, foenum, stipulum . . . . detrimentum patietur , ipse au- ltem salvus erit. Concilium Asricanum in sua epistola docet pluresjustos vivere sine crimine, non tamen sine quotidianis & levibus offensionibus; 'idem quoque Concilium Tridentinum sess. 6. cap. . II. & sanctus Augustinus toto libro de perfectione justitiae& Serm. 3SI. alias hom. SO. Quamvis , inquit, Angula non lethali vulnere ferire censieantur; tamen omnia simul congregata velut ficabies nos mdecus ita exterminant, ut ab illius Jonis speciose formapra Diis hominum castissmis amplexibus separent , nise medicamento quotidianoe paenitentis reficentur.

Dices I. Matth. s. Christus sic pronunciat: Si quis solverit unum de mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno caelorum, hoc est, in Dei judicio vilissimus habebitur , ac propterea in tenebras eXteriores ejicietur, quemadmodum interpretantur Sanctus Chrisostomus, Theophylaetus, Sanctus Thomas & alii : Ergo minima peocata merentur poenam aeternam. Distinguo anteced. De mandatis minimis in mente Pharisaeorum , apud quos leve peccatum erat concupiscentia uxoris alienae, odium inimi- corum ἶ &e. quamvis re vera sint peccata lethalia , Concedo : de mandatis minimis in se levibus, Nego antecedens. a Instas': Grave est peccatum non diligere Deum. ex toto Corde : Atqui omnis peccans etiam mem dacio ossicioso non diligit Deum ex toto corde. Quae enim vitiosa cogitatio obrepet in hominis animo,

in .

332쪽

. ' F Peccatis. 373 inquit Calvinus, si totus amore Dei occupetur P Ergo nullus leviter peccare potest. . . Distinguo majorem cum S. Augustino, graUeest peccatum non diligere Deum ex toto corde , praeponendo , aut aequando ipsi aliud quippiam, Concedo : non diligere actu continuo & intensissimo, Nego majorem. . Primus modus diligendi Deum ex toto Corde est proprius justorum in terris peregrinantium I secundus beatorum , excluditque Omnem peccatum etiam veniale , sed est

impossibile in hoc vitae statu; proponitur tamen tamquam finis & scopus, ad quem peregrinantes tendere debent quotidie perficiendo , & quotidianos desectus minuendo. Charitas enim nascitur ut crescat, crescit donec perficiatur. '

ς Instas iterum : Peccatum veniale non remittitur nisi ex Dei misericordia : Ergo in aeternum puniri meretur. Nego conseq. Neque enim Aulico alias Regi acceptissimo perpetuo debetur poena propter leviorem offensam, ex eo quod veniam sperare non pussit, nisi ex indulgentia Principis. Misericordiae itaque divinae tribuendum quod gratiam justo concedat ad satisfaciendum pro venialibus, non vero quod justum in aeternum non puniat. Dices g. Minima opera bona justi merentur vitam aeternam : Ergo & minima peccata supplicium aeternum.

Nego conseq. I. Quia Deus ultra condignum remunerare potest, quia misericors est : punire Vero non potest, quia justus est. . a. Quia sicut minimum opus bonum vitam aeternam non mere tur, nisi ex charitate procedat, sic peccatum ex

333쪽

objecto leve, non est dignum poena aeterna, nisi ex formali Dei contemptu proficiscatur. Instas : Malum culpae etiam levissimae majus est malo poenae gravissimo, alioquin licitum foret peccare leviter ad vitandum gra e malum temporale. Ergo peccatum veniale juste puniri potest poena gravissima, scilicet damnatione aeterna. Nego conseq. Quamvis enim malum culpaest superioris ordinis respectu mali cujuscumque poenae etiam infinitae, inde tamen recte non concluditur nullam esse vindictam justam peccati etiam levissimi, quemadmodum non sequitur argentum, vel aurum , in qualibet quantitate appendatur, non posscte essis justum pretium animalis, puta oviculae, eX eo quod minutissimum animal perfectius si quovis corpore inanimato. In his itaque servanda est aliqua proportio secundum justitiae leges , ita ut pro culpa leviori decernatur poena imVior , sicut pro animali viliori statuitur minus

Pretium.

CAPUT IV.

De peccati mortalis differentia a veniali.

Q. I. In quo conveniunt S disserunt peccetium mortiis S oeniale P R. Conveniunt in conversione ad creaturam; ambo enim sunt inordinatus amor creaturae. Disserunt autem esshntialiter in eo, quod peccatum mortale sit aversio a Deo , non item Veniale. Homo quippe per peccatum mortale simpliciter recedit a Deo, abjiciens ejus imperium, S consequenter suum finem ultimum in creatura

334쪽

F Peccatis. 3IS

constituit saltem implicite ; per peccatum autem veniale non desinit adhaerere Deo'; nec ita ad Creaturam animo con Vertitur , ut in ea consi,

tuat suum ultimum finem; paratus quippe est potius dimittere ea , quae inordinate diligit& in quibus peccat, quam a Creatore suo separari. Atque ut facilior sit utriusque peccati distinctio, finge duos cives , - quorum alter ita suis privatis commodis & affectibus indulget, ut Regi suo nihilominus sit ad dietissimus , paratus pro ejus salute cubi necesse fuerito extrema adire pericula, alter vero, qui aversissimo a suo legitimo Principe est animo , & adversus illum petulanter se erigit. Primus nomen & ossicium probi civis retinet, secundus habetur ut perduellis laesae Maje- inatis reus, & infensissimus Patriae hostis. Sic distingue inter eos, qui peccant venialiter, & eos qui mortaliter. De prioribus sic docent Patres Tridentini sess. 6. cae. II. Licet in hac mortali vita quantumvis sancti F justi inivia saltem ce quotidiana, quae etiam υenialia dicuntur, peccato quandoque cadant, non propterea desinunt esse jussi. De posterioribus vero Sanct. Thomas quaest. 28. de Ueritate art. 2. Quicumque, inquit, in re temporali finem sibi constituit,

CANS, ex hoc ipso quantum ad effectum suum postponit Creatorem creaturae , diligens plus creaturam, quum Creatorem; mis emim es qui maxime diligitur. Cum ergo Deus in in sinitum creaturam excedat, erit peccatum contra Deum infinita osse a ex parte dignitatis ejus, cui per peccatum injuria si dum ipse contemnitur. Et test.

3. in cap. 3. Ep. ad Phili p. Proprium Dei es, ut sit primum principium S mis ultimus. Unde qui pro me habet aliud, illud est Deus suus. Similia habet in c.S.

335쪽

Ergo peccatum mortale in duobus essentililiter consistit,' nempe in aversione a Deo, &conversione ad creaturam tamquam ad ultimum finem : peccatum Uero Ueniale in sola conversione ad creaturam, salvo ordine ad Deum ut ad ultimum finem.

Ergo peccatum mortale ex aversione a Deo I. Inducit animae mortem , h qua dicitur mortate; sicut enim expirat corpus, cum animam emittit; ita expirat anima, cum Deum amittit. Deus amissus, mors animae; anima emissa, mors eorporis. 2. Habet quod sit infinita Dei offensa , ac proinde mereatur poenam aeternam ; quia per ejusmodi aversionem peccator aufert i Deo , ut supra docebat S. Thomas , rationem ultimi finis, ut eam vilissimae creaturae asserat. Porro Rex non potest majori assici injuria, quam cum regia ejus Majestas infra vilis mancipii conditionem deprimitur. 3. Est malum irreparabile; quia, ut

ratiocinatur Sanet. Thomas I. 2. q. 72. art. S. Deordinatio mortis, quae es per remotionem principii vitae , es irreparabilis secundum naturam: inordinatio autem aegritudinis reparari potes propter id quod famatur principium vitae. . Similiter es in his, quae pertinent ad animam . . . . qui enim peccando avertitur ab ultimo jne , quantum es ex natura peccaiti, habet lapsum irreparabilem , θ' ideo dicitur peccare mortaliteΥ, aternaliter puniendus et qui vero peccat circa aversonem a Deo, exi a ratione peccati reparabiliter deordinatur; quia fama turprincipium, S ideo dicitur pecare venialiter, quiasci licet non ita peccat, is mereatur interminabilem poenam.

Dices I. unus & idem numero actus potest esse peccatum veniale & mortale ; Ergo peccatum

336쪽

mortale & veniale non disserunt essentialiter, sed .

secundum majus & minus duntaxat, quemadmodum calor remissior & intensior. Probatur antecedens duobus exemplis. Motus indeliberatus odii in Deum est peccatum Uentale, deliberatus vero mortale. Item , si quis die Jovis produceret Caenam carnibus instructam ultra mediam noctem , peecaret Venialiter ante mediam noctem, in hypothesi quod ederet cum aliqua intemperantia, mortaliter vero post mediam noctem, & tamen idem esset actus intemperantiae.

Nego antecedens, & ejus confirmationem, . in allatis enim exemplis, lichi idem numero mo- tus perseveret in sensualitate; novus tamen & fessentialiter diversus exurgit in voluntate , quae post advertentiam rationis vult quod antea nolebat , nempe separari a Deo. Dices et. Ex S. Augustino Tract. 12. in Joan. Prura mia uia peccata, s negligantur, occidunt, quemadmodum minuta grana arenae , si mutita sint, premunt atque opprimunt, os aqua paulatim per flentinam intrando, A non exhauriatur, mergit navem : ErgQ. Distinguo antec. occidunt dispositive, quemadmodum levis febris, si non euretur , tandem extinguit calorem naturalem, & mortem infert, Concedo, occidunt per se formaliter, Nego amtecedens.

Q. z. Quisus Agnis discerni potest peccatum mortalea veniali P

R. Haec duo sunt signa peccati mortalis. Pr mum , si sit in materia gravi. Secundum, si adsuerit sussiciens advertentia & deliberatio , alioquin si alterutrum desit, judicandum est pecca-

337쪽

tum esse veniale. Quare mendacium ossiciosum' & furtum unius assis , licet ex deliberata voluntate procedant, Venialia sunt peccata propter levitatem materiae, delectatio turpis, quamvis sit in materia gravi, si tamen desit suffciens advertentia aut libertas , venialis censetur.

CAPUT V.

De peccato originali. . . Q. I. Uxistitne peccatum origingis p Negarunt Pelagiani, docueruntque Adamum peccando sibi soli nocuisse : morbos , mortem & concupiscentiam non esse effectus peccati illius , sed meros naturae humanae defectus. Postea tamen argumentis Catholicorum coacti sunt confiteri mortem corporis ex Adamo trahi, non Vero peccatum. . Priorem Pelagianorum errorem I S. saeculo amplexi sunt Anabaptistae & Socinia. ni: posteriorem Z ingliani. Contra lids omnes extat definitio Concilii Tridentini sess. S. can. 2. his verbis : Si quis Adae praevaricationem Abi fili, Nnon ejus propagini siserit nocui . . aut inquinatumiliam per inobedientis peccatum, mortem N p μ γρο . poris tantum in omne genus humanum infudise, non a tem Ff peccatum, quod est mors animoe , austiatus sit. Quare ad propositam quaestionem R. De fide est per Adae praevaricationem Omnes homines nasci peccato, morti & aliis miseriis obnoxios , In iniquitatibus conceptus sitim , inquit Propheta Psalm.So. Job I4. Quis potest facere mum inpur de immundo conceptum semine , nonne tu qui solus ery Quem locum sic vertunt septuaginta Interprete s

338쪽

tes, & ex iis Origenes hom. 12. in Levit. & alii ex antiquioribus Patribus. Nemo mundus issorde, cujus es unius diei vita super terram. Certe Textus ille non potest intelligi ad mentem Socinianorum de sordibus corporeis, cum homines illas emundare possint & soleant. Rom. S. Per unum bominem peccatum in humo mundum intro it, S per peccatum mors; ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: Ergo ne ipsi parvuli immunes sunth peccato, cum obnoxii sint morti , quae per peccatum in omnes homines pertransilii: Ergo ubi dicit Apostolus , nempe V. I9. Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ex S. Augustino lib. 6. contra Julianum cap. 24. . I sunt multi, qui X ommv. Dices I. EZech. I 8. habetur, Anima, quapeccaverit, ipsa morietiar : Dius non portabit iniquumtem

patris fui: Ergo.

Nego conseq. namque peccatum originale non est peccatum Adami, sed ex Concilio Tridentino tess s. Can. 3. inest cuique proprium. Et ex sancto Augustino lib. 3. de pecc. mer. cap. 8. Imputat Deus) non jam aliena, sed propria , carnali generatione jam eorum fiunt, quibus nondum spirituali regeneratione dissa sunt.

Dices et . Citato cap. s. Rom. Regnavit mors ab Adam usque ad Movem, etiam in eos, qui non peccaUerunt in similitudinem praevaricationis Adae: Ergo mortem duntaxat, non peccatum ex Adamo trahi

Distinguo antecedens cum S. Augustino lib. 6. contra Julianum cap. 4. Qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, hoc est, Propria voluntate sicut Adamus ex deliberata sua

339쪽

voluntate peceavit, Concedo : qui non peccaverunt simpliciter , & voluntate Adami, quae erat voluntas totius generis humani, Nego ante-' cedens. Mors enim, quae regnavir usque ad Moy- sen , est poena justa : Atqui non esset justa, nisi supponeret peccatum. Unde Apostolus expresse dicit, eodem cap. S. Linque ad legem peccatum erat in mundo : peccoetum autem non imputabatur , id est non' agnoscebatur; per legem enim cognitio peccati. Diees 8. S. Clemens Alexandrinus lib. 3. stromatum. S. Gregorius Nysienus oratione de infantibus , &c. S. Chrysostomus Hom. ad Neophytos, Theodoretus lib. S. haereticarum fabularum, docent infantes nullo inquinatos esse peccato et

R. Dissiciles quidem esse textus praesertim sancti Clementis, nec aperte solvi posse sine longiori dissertatione consulenda tom. 3. de Pecc. cap. 7. Parag. I. Hic autem breviter distinguo: nullo peccato inquinatos propria voluntate commisso, concedo ; Voluntate Adami, Nego antecedens. Manifestum , inquit sanctus Chrysostomus Hom. Io. in Epist. ad Rom. quoniam non ipsumpeccatum , quod ex lagis transgressione, Nota sanctum Doctorem in objectione loqui de peccato personali,) Aed illud peccatum, quod ex Adae inobedientia, hoc erat quod omnia contaminaUit. lQ. 2. Quomodo traducitur peccatum originale FSanctus Augustinus lib. S. contra Iulianum c. 3. haeret circa propositam quaestionem. Hic lubentius disco, quam doceo, iΠquit, nec audeo docere quod nescio; additque Epistola I 67. alias 29. ideo Scripturam in hac parte obscurius loqui, quam cum agitur de existentia peccati Originalia : quia prius

Diuitiasti. Gede

340쪽

ρο Peccatis. . 32 Inon est ita ad salutem necessarium ae posterius. Sed scholae tandem cirea obscuram hanc quaestionem conVenerunt, quibuscum R. Traducitur peccatum originale per generationem , & seminalem propagationem. Ita LThomas I. 2. q. 8 . art. 4. Peccoetum striginale, iu- quit, is primo parente traducitur in posteros , in quantum moventur ab ipso per generationem , ficut membra moDentur ah anima af peccatum actuale .... nam ratis feminalis nihil aliud est, quam vis activa in generatione, Si autem aliquis formaretur virtute divina ex carne hu-mma , sicut Adamus ex luto, i manifesum est quodvis activa nori derivaretur ab Adam . unde non contraheret peccatum originais ς Jut nec actu manus pertineret ad peccatum humanum, A manus non moUeretur a Volun .eate bominis, sed ab aliquo extrinseco movente. Hin Christus nec actu contraxit, nec debuit contrahere peccatum originale ἔ quia non est conceptus Virtute activa , & seminali Λdami , sed de Spiritu Sancto et nee Eva, si ex costa Adami post ejus peccatum formata fuismet, peccato originali fuisIet inquinata; quia non extitisset in Adam secundum rationem seminalem.

Neque propterea fingas cum Gregorio Arimitinensi qualitatem quandam morbidam, propter quam Adamus peccator generet peceatorem , sicut in semine leprosi est quaedam realis corruptio, Propser quam generat leprosum; quia Omne pe catum , utpote voluntarium , sedem habet in voluntate : semen vero est solummodo instrumentum, quo traducitur peccatum in Adami posteros, quemadmodum si Adamus stetisset in justitia originali, eam transmisisset semine tanquam

instrumento.

SEARCH

MENU NAVIGATION