장음표시 사용
351쪽
Q. I. V uid est confitentia p- R. Est judicium actuale. practicum dictans quid in particulari sit faciendum aut Omitatendum.
Dicitur 1. Dricium, quo significatur conscientiam esse actum elicitum ab intellectu : sed plerumque imperatur a voluntate , quae prout esthene vel male affecta, essicit bonam vel malam conscientiam. Unde in peccatoribus mala est consescientia; quia prava eorum voluntas pervertit ju- dicium practicum: nulla est apud eos vera prudendentia, nec in agendis consilium ab eis quaerendum. . Dicitur 2. Atituale; quia conscientia neque est potentia, neque habitus, sicut prudentia, sed actus uicitur 3. Distans; quia conscientiae est dirigere actus humanos. Diei
352쪽
Dicitur a. Quid in particulari fit faciendum aut
omittendum, ut distinguatur, tum asynderesi , tum h prudentia universali. Synderesis enim est limhitus mentis nobis naturaliter inditus, qui versatur circa prima principia praetica, v. g. quod tibi feri non vis, alteri ne feceris. Prudentia Uero uni- versalis est habitus sive aequisitus, sive infusus, qui ex illo primo principio, quod a nemine igno. rari potest, deducit conclusiones uni Versales, V. g. non debemus alteri facere , quod nobis fieri nolumus: Atqui nolumus rem nostram subripi: Ergo non debemus rem proximi subripere. Ex hac autem universali conclusione conscientia subsumit: atqui haec pecunia usuraria, est res aliena : Ergo non licet mihi eam accipere. Ergo conscientia est ultimus prudentiae parti- cularis actus , & veluti ejus conclusio. Conscientia , inquit S. Antoninus, es concludens scientia. Ergo conscientia, ut sit recta, negesiario prae, 'supponit praemissas Veras .& notas ἰ namque Uera& certa non potest esse conclusio, nisi eliciatur ex propositionibus Ueris & notis; as proinde ex temeraria conscientia concludunt hoc aut illud
hic & nunc esse faciendum , qui nullam habent
firmam rationem, aut certam auctoritatem, ex qua ejusmodi conclusionem eliciant. .
Q. 2. Quare conficierula plerumque vocatur Mes, ut Rom. I 4. U. 23. damnatus es , quia non ex fis , hoc est, ex conscientia; omne autem quod non es ex fis,
R. Quia conscientia non habet scientiae stricte sumptae certitudinem & evidentiam , Ted ut plurimum nititur fide, sive divina, sive humana, i ac proinde non immerito quis dicitux agere bona
353쪽
aut mala fide, quando agit ex bona aut mala con scientia. .
Q. I. Ommodo dividitur confitentia P N. R. L. Generatim & adaequate dividitur in bonam & malam. Gravis autem est dissi- Cultas, ac prae ceteris accuratius examinanda, quae conscientia dici mereatur bona ; nusquam enim in moralibus periculosius erratur, quam indefinienda bona conscientia, testante Clero Gallicano anno IZoo. Hoc initium malorum esse, sitque omnium corruptelarum caput,indoctrinae consecuinis N series temporum ostendit. Atque ut in re tam lubrica secure procedamus, operae pretium est referre sigillatim singulas conscientiae divisiones, & Uarias ejus species, tumque licebit de unaquaque judicium ferre. Itaque R. 2. Conscientia specialius dividitur T. in Ueram seu rectam, & falsam seu erroneam : & haec vel invincibiliter est erronea, vel vincibiliter. 2. In certam, & incertam. Conscientia est certa , quando mens judicat Practice nullum esse errandi periculum : incerta Vero quando oppositum judicat. Potest autem quis vel prudenter vel imprudenter esse certus PrudeΠter quidem , quando nulla est vera ratio erroris suspicandi : imprudenter Verb, quando ejus certitudo oritur vel ex cupiditate excaecante juxta illud Sapientiae 2. Excaecavit ests malitis eorum, vel ex fallaciis daemoniis, qui ex Apostolo
354쪽
a. Cor. s. Excaecavit mentes infidelium. Et haec conscientia dicitur caeca & erronea, estque in pluribus causa impaenitentiae finalis & damnationis aeternae: Error confitentiae non habet vim excusandi, inquit sanctus Thomas quodlib. 8. qu 6. art. S. quando ipse error peccatum es, ut cum procedit ex igno
rantia ejus, quod quis scire tenetur X potes. Ergo frustra quis objicit bonam fidem in facto , quod
discit postea esse U. g. simoniacum, nisi ejus igno-'rantia sit eorum, quae nec scire potuit, nec debuit, alioquin ejus fides mala censenda est. Q. E. Ouot lex eertitudo competerepotes conscientiae pNota triplicem esse certitudinem, scilicet Me. taphysicam, Physicam, & Moralem. Metaphysica habetur certitudo, quando res, quae concipitur, non potest aliter se habere, nequidem divinitus, ut mons sine valle, homo sine rationalitate, Deus sine bonitate; haec enim sunt
Physica: cum cognitio est rei, quae naturaliter & secundum ordinem 1 Deo institutum alio modo se habere nequit, quamvis supernaturaliter possit. Sic certi sumus stupam in ignum conjectam brevi consumendam, licet per miraculum possit conserUari. Moralis adest certitudo, quando spectatis circunstantiis ratio dictat non esse timendum, ne res aliter se habeat, quamvis naturaliter & absque miraculo aliter possit contingere, imo sic aliquando contigerit: sic cum Morali certitudine quis ambulat per plateas tranquillo aere, vel cum fratre, quem benevolum expertus est ; solus egreditur in campum, licet e tectis tegulae in caput ejus decidere naturaliter possint ,. ut aliquan-
355쪽
do contigit, aut frater in ipsum insurgere, quemadmodum Cain in Abelem. Nam imprudens &ridiculus videretur, si timore incurrendae mortis in hujusmodi circunstantiis domi non se doni in ret. Cum eadem certitudine judex credit duobus testibus consentientibus, plebs docenti Parocho; nec nisi imprudenter fidem denegarent eo praetextu, quod duo testes, & Parochus fallere possint,& aliquando deceperint, etenim rariora & remotiora sunt, quam ut timeri debeant. His prae
R. Certitudo conscientiae non est Metaphysi. ca, nec Physica, sed moralis tantum. Hoc agnovit Aristoteles lib. 21. Metaph. Certitudinem ut sicam, inquit, non oportet in cunctis quaerere . sed
in his , quae non habent materiam. Et Sanctus Thomas 2. 2. qu. 7O. ar. 2. In actibus humanis non potest baberi certitudo demonstrativa, eo quod'ut circa contiu-
gentia θ' variabilia. Et ideo si cit probabilis certitudo, quae ut in pluribus veritatem attingat, etsi in paucioribus a veritate deficiat. Eadem docet Sanctus Antoninus
2. pari. tit. 3. cap. IO. parag. 34. Cum autem ce
titudo moralis possit esse major vel minor, conscientia certa sub dividitur in tutam & tutiorem. Q. 3. Quotuplex est conficientia incerta PR. Quadruplex, scilicet dubia , perplexa, scrupulosa, & probabilis. Dubia est conscientia, quando mens inter rationes aequalis ponderis manet suspensa& quasi in aequilibrio , ut si ex duobus testibus aequali fide dignis alter assirmet, alter neget, haeret mens judicis , nec in unam partem magis quam in aliam inclinare potest.
356쪽
. Perplexa conscientia est intellectus practici judicium dictans subesse peccatum, quamcumque agens amplectatur partem , V. g. sive mentiatur ad impediendum homicidium injustum, sive aperiat veritatem, ex qua sequatur ejusinodi homicidium. Sed prudentia dictat in hac hypothesi minus malum esse eligendum, S ita nunquam potest quis esse in vera peccandi necessitate. Scrupulosa conscientia est intellectus practici judicium, quo aliquid frivolis rationibus esse bonum aut malum aestimatur, adeoque trepidaturnmore in agendo, ubi non est timor. Probabilis conscientia seu opinio est mentix assensus cum formidine oppositi. Opinio, inquid S. Bernardus lib.S. de Consideratione c. 3. certinibit λabens; verum per ilia quaeris potius , quam apprehendi Q. q. Quot tex es conficientia sim opinio probabilis R. Duplex. Alia fulcitur ratione, aliaaucto Titate sapientiorum. Prima dicitur probabilis probabilitate intrinseca et secunda probabilis probabilitate extrinseca. .
Q s. Quot uplici modo spectari potes opinio probati Iis probabilitate sive intrinstrea, me extrinseca ν
R. Duplici 1. Absolute, quomodo rusticus probabiliter judieat hunc contractum , puta societatis , esse licitum, quia ejus Parochus , vel Confessarius illum approbavit. 2. Comparat: cum alia opposita, uisi idem rusticus postea audiret 1 concionatore fide digno ejinnodi contractum esse illicitum & usurarium.
Q. 6. Quid observaniam in concursu probabi iam inpinionum oppositarum νR. Observandum utrum illae prepositiones sint aeque probabiles aut altera ex illis sit minus vel iambert TMοἰου. Em. VIII. Y in
357쪽
magis probabilis. Si sint aeque probabiles, conscientia essicitur , aut saltem essici debet dubia; quia mens propter aequalia rationis vel auctorit, iis pondera non magis in unam inclinat partem, quam in aliam. Si opposita opinio sit minus pro- habilis, conscientia in illo concursu non solum est dubia; sed, nisi impediatur pravo Volunt iis affectu, judicabit opinionem minus probabilem probabilius esse falsam. Dixi, nisi conscientia impediatur pravo volunitatis Ufectu; quia hujusmodi affectus judicium praecipitat , nec sinit mentem attendere, nisi leviter& superficie tenus, ad ea, quae dubium ingerere,& voluntatis impetum cohibere deberent, quod quam timendum sit monet Clerus Gallicanus anno I7oo. hisce gravissimis verbis : Neque quiliquam in
dubio falatis ad actum prosiliat, nisi ipso dubio NON AD
NUTUM VOLUNTATIS . AUT EX cUPIDITATIS IN-3TIN U , sed ex rectaratione disposito, dicente Scriptura , rationabile obsequium vestrum, Rom. 12. Omnia probate, quod bonum est, tenete, T. Thess. S. Q. 7. Conscientia quae fulcitur opinione probabiliori, eme certa pR. Distinguendum est. Vel enim vis argu menti , quo nititur opinio minus probabilis, stat cum altera probabiliore, vel prorsus exploditur. Si primum conscientia non est certa, quia opposita opinio, quamvis minus probabilis verisimilitudine non caret, quae prudenti injicere debet errandi sormidinem. Iudex v. g. non potest cem to judicare testem fide digniorem vera dicere, quandiu alterum contradicentem non potest falsi
arguere. Si secundum, boc est, si opinio pro-
358쪽
babilior explodit momenta oppositae minus pro . babilis, esticaciterque ostendit non esse verisimilia, essicit conscientiam certam saltem moraliter. Expositis variis conscientiae speciebus , superest ut definiamus quae conscientia sit bona, statuique possit pro Regula Morum.
Certum est l. ex dictis capite praecedenti malam esse conscientiam vincibiliter erroneam id est, quae procedit ex ignorantia eorum , quae quis scire potest & debet. Certum est et . ad bonam conscientiam non requiri omnimodam certitudinem , nempe Met,pbysicam, aut Physicam. Absit vero, inquit Clerus Gallicanus anno 17oo. ut probemus eorum erro rem, qui negant licere sequi opinionem vel inter probabbus probabili imam. Quem errorem Alexander Octa, vus proscripsit anno I 69o. sed gravis est eon. troversia, an certitudo moralis necessaria sit ad bonam conscientiam. Itaquee Q. I. Quid sentiendum es de conficientia dubia p 'R. Mala est, nec ea innitendum, sed suspen. dendus consensus, donec essicax ratio, aut indu-hitata auctoritas dubium dispulerit; quia qui amat periculum, in illo peribit. Eccli. 3. v. EI. Graciter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus, inquit S. Augustinus lib. I. de Bapt. c. 3. vel exeoselo, quod certis incenta Pi soneret. Cap. Juvenis, tit. de Donm-falibus. In his , quae disia sunt, quod certius existima- tenere debemus . Generale quoque Concilium Viennense cap. ' Exivi. de Verb. ligniL A bis , Y a qua
359쪽
qvie salutem animoe respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientis, pars Aecurior est tenenda. Addit Clerus Gallicanus anno IZOO. neque id consilii, sedpraecepti laco babemus. Ergo ex mala conscientia agit & peccat, qui in concursu oppositarum opinionum aeque probabilium quamlibet eligit, & ex ea operatur; quia agit ex conscientia dubia. Beatus Thomas S alii, inquit sanctus Antoninus 3. parte, tit. 3. cap. IO. paragr. 16. dicunt quod ille qui agit id, de quo est dubium , utrum sit mortale , vel non, peccat mortaliter ς quia pericula se exponit se mortali. Cum ergo in aliqua materia morosi sunt variae N contraγis opiniones , ille qui adhaeret latiori vis, videtur se exponere periculo mom
tis, quia est in dubio , cum possit issa opinio spe falsa,
S contrario vera. . Notent qui plures consulunt, donec acceperint consilium, quod cupiditati eo. rum faveat.
Ergo 1 sortiori peccat, & agit ex mala conscientia , qui in praxi sequitur opinionem minus probabilem; quia opinio minus probabilis, cum probabiliore collata , est verisimilius falsa : quis autem imprudentissimum ac stultissimum non dixerit, qui poculum haurit, quod probabilius creditur veneno insectum O. 2. Quoe igitur conficientia censenda est bona Uresta PR. Ea sola & omnis quae est moraliter certa; namque ex dictis conscientia dubia & incerta est mala. Ergo non potest esse bona & recta , nisi
sit certa saltem moraliter. Dico moraliter; quia ut observavimus, in praxi non potest haberi cer.
titudo Metaphysica nec Physica. Dicta
360쪽
De conficientia. 34I Dices 1. Est regula juris, indubiis melior est
i . conditio possidentis , & benignior sententia est eligenda: Atqui privatus quisque est in possessione suae libertatis : Ergo in concursu Oppositarum opinionum benigniorem licite eligit. R. T. Distinguendo majorem, est regula juris in materia justitiae, Concedo : in qualibet materia, Nego majorem; obstant enim supra laudatae regulae. In iis quae dubia sunt, quod certius existim mus ,r tenere debmus. Icem. In iis quae saltatem anima. respiciunt, pars siecurior es tenenda. Ideo autem in materia justitiae melior est conditio possidentis; quia quando est dabium, num res aliqua pertuneat ad Petrum vel ad Paulum ; Paulus in illa controversia non potest illam auferre a Petro, qui illam possidet; nec Petrus tenetur ea se spoliare : cui enim eam restitueret 8 Potest ergo eam sibi retinere , maxime cum praesumatur eam justo titulo possidere, quandiu contrarium evinci
R. 2. Negando minorem. Imo stat possessio I. pro lege naturali & divina ; Deo quippe se per obligata fuit nostra libertas; cum ab illo eL sentialiter dependeat: Ergo in dubio juris natu- ralis & divini nefas est contra Deum litigare &libertati humanae favere. 2. stat quoque possesi so pro lege humana; homo enim natur/liter est animal sociabile : societas autem consistere nequit sine aliquo Duce & Praeside ; nascimur ergo Cives & Subditi Reipublicae. Fatendum tamen est ita hypothesi quod lex humana sit obscura, nec de ejus sensu constet apud peritiores, liberum & tutum esse in conscientia amplecti alterutram ex oppositis opinim. i' Y 3 nibus;