장음표시 사용
361쪽
nibus ; quia prvscribitur adversus legem bummnam, praesumiturque Legislator consentire in oppositas legis; tuae interpretationes. Dices et. Ex laudatis regulis, indubiis certior& securior pars est eligenda: Ergo ad bonam &rectam conscientiam satis non est , ut sit moraliter certa, sed debet esse certior S securior. Distinguo anteced. Eligenda est pars certior& securior, securior, inquam , secundum communem usum loquendi, Concedo securior secundum Grammaticae leges , Nego antee. itaque juxta communem loquendi morem dicimus albquid esse certius & tutius comparato ad incertum S periculosum v. g. tutius est terra proficisci, quam periculosae navigationi se committere, ubi tutius non Opponitur tuto, quemadmodum apud Grammaticos , apud quos tutius sumitur comparate ad tutum; sed opponitur incerto & periculoso. Porro perspicuum est legenti in laudatis regulis certius & securius accipi, prout opponum
tur incerto & dubio. Dices 3. cum Guimento: potest quis opinionem amplecti, licet a principiis intrinsecis falsam ct improbabilem existimet, quam Doctorum turba docet in praxi esse tutam & certam : Atqui viginti & supra Doctores idipsum testantur:
Ergo. Nego majorem, Hoc enim novum , hoc inaudi-- tum, hoc pueremo demum saecula Aroditum, Spro regin. la morum postum repugnat huic emto a Patribus celebra-.to, quod ubique, quod semper , quod ab omnibus ; nec babere potes Christiana regula securitatem, inquit clerus Galliemus de opinionum probab, hum usu anno 17oo. qui ibidem hanc nobis tradit
362쪽
regulam, ut in rebus I beologicis ad fidei F morum dogmata spectantibus Theologos quidem etiam modernos a diamus, si tamen consonas sanctis Patribus tradant semientias. Si autem ab eis recedant, harium opinionum in hibeatur cursus, nedum earum aliqua ratio babeat , aut ulla eis tribuettur auctoritas.
Q. 3. Confitentia potestne esse speculative dubia, N
R. Distinguendum est. Si ex quibusdam cit cunstantiis concurrat ratio practica& quidem cedita , poterit ex ea deduci conclusio seu consciemtia in praxi certa ac tuta manente dubio spectulativo : secus, si non interveniat ejusmodi indubitata ratio. Responsio elucidatur exemplo. Tomsor qui speculative dubitat, an radere barbas sit opus servile die Festo prohibitum , non potest certo concludere sibi licerς eodem die radere, nisi ipsi praesto sit alia ratio certa in praxi, nempe , legem Ecclesiasticam non obligare cum magno familiae dispendio, quod evidenter pateretur, si clausa ejus ossicina, omnes confluerent ad alios tonsores, qui palam & publice radunt Festis diebus, nemine prohibente, ex qua ratione certa, conscientiam format moraliter certam in praxisbi licitum esse radere die Festo, quamvis specu- , lative dubitet , num opus illud sit servito & ab Ecclesia prohibitum : sic mulier speculative est dubia de veritate matrimonii bona fide initi, nec dubium illud potest displicere , quacumque diligentia adhibita ; potest tamen practice esse eert teneri se marito exigenti debitum reddere ; qui occurrit ipsi alia certa ratio, scilicet neminem in dubio privandum esse jure suo.
363쪽
. De Consicientis. Ergo in praxi periculosum est statuere simpliciter & absolute conscientiam posse esse practice certam simul & speculative dubiam ; quia facile quis in quolibet dubio ad nutum voluntatis sibi
formaret conscientiam , omnes dubitandi rati nes abjiceret, certumque se in operatione Crederet eo ipso, quo vellet esse certus.
Q. I. si uides Lex P , . . ' . Sc R. Definitur, rationis ordinatio stabilis ad bonum publicum promulgata ab eo, qui curam habet communitatis cum intentione obligandi subditos. . Dicitur I. Rationis ordinatio, quia lex est actus prudentiae , quo legislator membra Reipublicae inter se componit & mediis aptis dirigit ad suum ultimum finem. Unde T. Ethie. cap. 9. lex dici, tur : Sermo ab aliqua prudentis S mrige prosetitus. Dicitur 2. Stabilis, hoc est, non ad tempus, sed in perpetuum duratura, nisi abrogetur : quo differt lex L mandato Vel praecepto, quod non est ita firmum & stabile; quia non solet dirigi nisi Ad privatas personas aut familiam , quae successu
364쪽
temporis extinguitur : Lex vero imponitur toti communitati, quae numquam interit. Ergo lex ligat non solum praesentes, sed &eorum successores, non vero praeceptum aut
Εrgo defuncto Episcopo , , statuta ejus obligant , quandiu non revocantur a successore. Se.cus sentiendum de ejus mandatis, quae non sunt lata per modum legis aut statuti. Dicitur 3.i Ad bonum pullicum ς quia potestas legislativa est li Deo, Rom. 13. V. I. & Principibus , sive Ecclesiasticis , sive Politicis concessa non in eorum privatam utilitatem, sicut potestas dominativa Domini in servum & rem domesticam, sed in totius Reipublicae aedificationem. 2. Cor. IO. V. 8. turpe enim est totum ad partem referri, cum pars naturaliter ordinetur ad totum. Unde 4. Ethic. c. I. Leges ad Rempuolicam sunt. accommodandae, non Respublica ad Leges. Ergo vera lex non est, nec ligat subditos, quae contraria est juri Vel naturali , Vel divino.
Dices ; haec definitionis particula subditorum inobedientiam fovet, & ad 1editionem inducit; familiare quippe est subditis conqueri se gravari legibus iniquis & superfluis : Ergo.
Nego antec. namque T. Non ex Uulgi Opi-
nione , sed ex Sapientum judicio aequitas legum Pensanda est. 2. in dubio sitne lex justa an injusta, utilis an superflua y praesumptio debet esse pro Legislatore; quia, ut jam dictum est, in dubiis melior est conditio possidentis: Atqui legislator est in possessione regendi subditos : Ergo in hoc dubio non est ei deneganda obedientia, maxime cum subditi motiva & rationes ignorent,
365쪽
propter quas leges feruntur. 3. Quamvis leges nonnumquam habeant aliud iniqui respectu unius aut alterius privati , justae nihilominus censendae sunt, cum toti communitati expediant. Si enim medicus laudatur, dum secundum artis regulas membrum alioquin sanum, cauterio inurit ut totius corporis saluti consulat, quidni & Legisl, tor, qui lege sua nonnullos gravat ea necessitate
procurandi boni publiei Instas , cessante fine legis, ipsa quoque lex
cessare dicitur : Ergo privatus non tenetur pare- re legi, quando est jpsi inutilis. lDistinguo antec. cessante fine legis universaliter & respectu totius communitatis , Concedo rcessante dumtaxat respectu quorumdam , Nego antecedens. Undet clericus , qui contra statutum Disecestos manducat in taberna sub eo praetextu , quod dabernarius sit amicus, servetque temperantiae & honestatis leges, nec proinde finis statuti in ipsum cadat, nihilominus peccat; quia sinis ejusdem statuti in tota Dioecesi subsistit, re- etusque ordo postulat, ut pars toti cohaereat. Dicitur 4. Promulgetis, id est , enunciata &intimata, regula enim morum innotescere debet: ' innotescit autem per promulgationem. Ergo etiamsi ante promulgationem didicerint subditi quid Princeps decreverit, illud tamen decretum non habet rationem legis & regulae obser- lvandae, ad promulgationem autem necesse non est , ut lex singulis personis intimetur ex C. Ad haec. De Ρraelatorum postulatione. Ergo post promulgationem subditi tenentur diligentiam adhibere, ut discant quid lex serat, pec- cantque si ex ignorantia vincibili illam transgrediantur. Dia
366쪽
, Dicitur s. Ab eo, qui curam habet communitatis. Quibus verbis duo designantur in Legislatore necessaria.. Primum ut sit superior; quia omnis lex est praeceptum , quamVis non omne praeceptum habeat rationem legis, ut jam observavimus: A . qui solus superior praecipere potest : Ergo. Sucundum , ut jurisdictionem exteriorem habeat hoc est ut praesit communitati persectae, V. h. Regno, Dioecesi.' Quinam autem censeantur subditi, an & quomodo advenae & peregrini, consule Tom. 3. de Legibus, pari. 2. cap. 6. Dicitur 6. Cum intensione obligandi, ut distinguatur lex a consilio, quod dari potest aequalibus ac superioribus ; nec per se inducit obligatjonem. I ex Vero cum praeceptum contineat, non imponitur, nisi inferioribus & subditis. Q. 2. Omnis lex obligasne in conscientia S sub peccato ρ. R. Obligat etiam aliquando sub peccato moi
tali, de lege naturali & divina nulla potest esse disticultas, cum transgressio illius sit vera Dei on
sensa, pugnaretque contra ejus voluntatem. Nam ex Tertulliano lib. I. contra Marcionem cap. 26.
Deus necessario stenditur facto , quod non vult feri, cum omense sit comes frustrata volumitatis. De lege autem humana sive Ecclesiastica, sive ciVili, con- sat ex Apostolo Rom. 13. Qui remit potesati, Dei ordinationi resipit , qui intem resisumi, ipse i dam nationem acquirunt. Ideo necessitate subditi sole, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Q. 3. Unde colligitior legem obligare sub mortali eccoto ν , R. Ex materiae gravitate; nam vis & essicacialesia pendet a voluntate Legislatoris, quae ut sup ponitur
367쪽
ponitur recta, longe magis expetit servari ea, quae sunt graviora, ac proinde magis Offenditur, si ea negligi contingat. Ergo transgredi legem in relevi, levis est etiam culpa, nisi adiit formalis contemptus ; nam ex Sancto Ber nardo lib. de praecepi. & disp. cap. 8.ubique culpabctis neglectus , F contemptus damnabilis ;quia qui contemnit, adversus superiorem se erigit, auctoritatemque ejus deprimit. Porro ejusmodi elatio , inquit Sanctus Bernardus citato loco , in minimis mandatis culpam facit non minim , Sconoertit in crimen gravis rebellionis novum fatis leve. smplicis transgressionis. Non es enim id ipsium nolle ob dire, X non obedire. Hoc quippe interdum erroris es, nonnumquam N infirmitatis: illud vero aut odiosae pertinapis , aut contumacis non ferendae. Dices : dantur leges poenales, quae non obligant sub culpa, sed solum sub poena: Ergo. Nego antecedens; quia omnis poena, si justa sit, supponit necessario culpam; nisi constet voluntatem Legislatoris non esse obligare sub peccato. Unde autem constare possit consule Tom. 3. de Legibus, pari. 2. cap. IS. ubi plura de lege Paenali. Q. 4. Acceptatio legis sne necessaria , ut vim habeat obligandi P . R. Minime , quia si leges vim & essicaciam acciperent a subditorum consensu, potestas legislativa minus esset penes superiorem, quam penes subditos. Unde merito Alexander VII. & Clerus Gallicanus anno 17OO. damnarunt hanc propositionem, ut scandalosam, seditiosam, &Apolicae doctrinae contrariam, Populus non peccat, etiamsi
368쪽
absque ulla causa non recipiat legem a Principe promul
Ergo peccant, qui sine justa causa legi pro. mulgata: primi contradicunt, resistunt enim potestati obedientiam exigenti. Dixi, quiprimi contradicunt, T. Quia licet cum debita reverentia Principi exponere, si quae pree- videantur ex lege incommoda secutura, & interim executionem differre. 2. Quia Cum superior legi 1 se latae non insistit propter subditorum resistentiam, prassumitur acquiescere , ut lex es.fectu careat; cum enim lex seratur in bonum publicum optimi Principis est obligationem relaxare , quando videt legem a se latam turbare pacem, & vergere in boni publici detrimentum.
Q. I. Oumtuplax es Lex P R. Generatim dividitur in aeternam, naturalem & positivam. Q. a. Quid es Lex aeter PR. Est lumma ratio, secundum quam Deus cuncta regit & gubernat, diciturque 1 sancto Ber- nardo Lex Dei, quam tanquam regulam divina ejus providentia sequitur in actuali rerum gube
Ergo , cum nemini liceat ignorare Dei exl- stentiam & providentiam, nodum quoque omni-hus esse debet legem aeternam existere ; evidens quippe est Deum, utpote sapientissimum & optimum , ea regere, quae ipse condidit ae conservat.
369쪽
Ergo lex aeterna una est immutabilis , & in. defectibilis , quia realiter est Deus ipse, unus &' immutabilis.
Ergo a lege aeterna omnes leges derivantur; quia in regimine Monarchico omnes Ministri ad mentem & voluntatem Principis attendere debent , a quibus si,devient, iniqua illorum judicia censentur. Lex Dei, inquit sanctus Augustinus quaesi. 58. in Exod. sempiterna es, quam confu-lunt omnes pior mentes , ut quod in ea invenerint vel faciant, vel juleant, vel vetent, securidum quod illa in. commutabili veritate perceperint. jO. 3. Quid .es Lex naturalis pR. Est legis aeternae fulgor & radius, creatu- .rae rationali si Deo impressus , dictans & praecipiens quid agere aut sugere debeat. Unde patet, inquit sanctus Thomas prima secundae qu. 9 I. art. 2. quod lex naturalis nihil aliud est, quam participatio legis reternoe in rationali creatura, quemadmodum illuminatio oculorum est ipsemet lux Solis in oc los sese diffundens. Hoc lumen, inquit Sanctus i, Augustinus in Psalm. 4. es totum hominis, θ' verum
honum. Signatum autem dicit in nobis, tanquam denarius Agnatur Regis imagine, bomo enim factus es ad im einem θ' similitudinem Dei. ' Q. 4. Potesne deleri lex naturalis P R. Obumbrari quidem potest in conelusioni hus, praesertim remotioribus , ut dictum est ubi de ignorantia Tract. de Act. Hum. sed deleri omnino non potest; alioquin homo desineret emorationalis, & imago Dei. Potes Obumbirari , inquit Tertullianus lib. de Anima cap. 41. quia non es Deus; extingui non potes, quia es a Deo. Ergo eum natura rationalis una sit ubique &
370쪽
in omnibus, lex quoque naturalis ubique & in omnibus est una, quamvis in applicatione propter varias circumstantias sit diveria, ut docet Sandi.
R. Est ea, quae legi naturali superaddita est ex libera Legislatoris voluntate. Q. 6. Quomodo divissitur lex positi pR. Dividitur in divinam & humanam. . Divina habet Deum auctorem, humana ho-
Q. 7. Quot lex est lex divina PR. Duplex , scilicet scripta, diciturque lex Vetus , Mosaica , quia per Moysen promulgata est , vetus Testamentum : & lex gratiae, non scripta atramento, sed spiritu Dei vivi in eorum
cordibus, qui eam receperunt, vocaturque lex nova, novum Testamentum.
Q. 8. Quotvlex est lex humana R. Duplex, alia est communis omnibus Ν, tionibus, diciturque jus Gentium: alia, in qua non omnes conveniunt, & haec , si a potestate Ecclesiastica procedat dicitur lex Canonica, seu Ecclesiastica: si a potestate politica, dicitur lex
civilis. tQ. 9. Quotvlici modo lex naturalis disinguitur auge positiva, sive divina, sive dium a PR. Triplici; I. Lex naturalis simul cum natura indita est, nihiIque praescribit, quod quisque in corde suo si attendere velit cernere n9n v leat, v. gr. Deum colendum , parentes honorando , nemini nocendum : lex vero positiva extrinsecus supervenit; & ordinat quae ratio na- ruralis non ditiaret observanda, U.gr. Baptismum. susci-