D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

sunt Leges Civiles & Politicae, quibus Iudaeorum

societas regebatur.

Q 3. Quare Deus Legem naturalem in tabulis Acribi voluit, cum . ex dictis in cordibus hominum ita si era' preissa , ut omnino deleri non post PRespondet S. Augustinus Enarri in Psalm. 57. Scriptum es in tabulis, quod in corde non legebant: non enim scriptum non habebant, sed legere nolebant. Oppostum es oculis eorum, quod in conscientia legere cogetrem tur : Adde quod concupiscentia & affectus inordinati , etsi Legem naturalem omnino delere non possint, illam tamen valde obscurant rationem- que ita perturbant, ut facile homo malum tamquam bonum apprehendat. Unde Apostolus Rom. 7. ait, Oncupisentiam nesciebam, nis lex diceret, non concupisces. Q. 4. Lex vetus obligabatne omnes Gentes pR. Praecepta Decalogi, cum sint Legis natiralis , omnes obligant; sed praecepta caeremoni

lia & judicialia solis data sunt Iudaeis , Deut. 4. Quae es alia gens tam incisa, quae habeat cae momias S justa judicia y Gen tilibus tamen licebat amplecti Legem quamvis sine ea absolute salvari potuissent, Exod. I 2. U. 48. Q. S. Lex vetus debuitne in aeternum durare pR. Minime ; sed data est ad tempus , donec veniret semen , cui promiserat; Galat. 3. V. I9. tum quia finis Legis est Christus, Rom. IO. V. q. Αγqui obtento fine, cessare debent ea, quae sunt ad finem tum quia Lex erat umbra futurorum, Hebri IO. U. I. Atqui fulgente luce & veritate, evanesicunt umbrae & figurae.

Q. 6. Quando Lex mutata syR. I. Abrogata est in morte christi ; quia Lex

382쪽

nova tune sancita est, & novum Testamentum conditum, Hebr. 9. U. I 6. &I7. Ubi testamentum egi, mors necese est intercedat tesatoris , testamentum enim in mo rivis confirmatum est. 2. Desit obligare Judaeos die Pentecostes, quo LeX Evangelica promulgata est, ut patet ex c. 2. Act. tunc enim Lex nova obligare coepit, & consequenter Iudaei ex illo tempore veteri Lege non fuerunt Constricti.

Superest gravis dissicultas utrum statim post promulgatum Evangelium Lex vetus fuerit mortifera , adeo ut cultus ejus fuerit superstitiosus , nec observari potuerit absque peccator Assirmavit S. Hieronymus Epistola, quae est Vs. inter Epistolas S. Augustini, ubi conteudit S. Petrum & alios Apostolos ea usos simulatorie, hoc est non in honorem ejusdem Legis, nec ad Dei cultum, quemadmodum si quis nunc I suffocato abstineret , non Religionis, sed solius sanitatis causa, Vultque S. Doctor, S. Petrum 1 S. Paulo reprehensum , Galat. 2. in speciem tantum & ex composito, ut per ejusinodi reprehensioqem Judaei legalibus nimis addicti, intelligerent ea non amplius esse servanda. Sed patet ex cap. 8. lib. I. quem scripsit idem sanctus Hieronymus adversus Pelagianos, ipsum tandem descendisse in sententia Sanct. Augustini, quae est communis Catholicorum , nempe observationem Legis veteris aliquamdiu post Pentecosten fuisse per se licitam,

cum ipsi Apostoli eam observaverint. . SanctuSPaulus Timotheum circumcidit Act. I 8. Vers. 232Ritus purificationis Legalis observavit suadenti hus Sanct. Iacobo, & Senioribus, Act. 2I. U. 26.

Quin Apostoli in Concilio Hierosolymitanb Act.1 S. v. 29. praeceperunt eis, qui ex Gentibus Relib

383쪽

gionem Christianam amplexi fuerant, ut abstinerent ab immolatis simulacrorum, & sanguine suffocato, & fornicatione, quam Gentiles crimen non existimabant, quamvis ejus prohibitio pertineat ad Legem naturalem. Quod autem haec Apostolica Constitutio , quoad priora capita sit, lata dumtaxat ad vitandum Iudaeorum scandalum,

patet, tum ex cap. I 4. ad Rom. tum ex cap. IO.

I. ad Cor. ubi Apostolus cibis hujusmodi uti permittit , quando id fieri potest absque aliorum

scandalo.

Dici autem non potest ista per simulationem . facta & dicta ab Apostolis, cum ejusmodi simulatio fuisset mendacium & quidem grave. Assumere enim signum falsae Religionis, U.gr. coram idolo thus incendere, etiam sine animo colendi idolum, est grave peccatum contra Religionem: Atqui in hypothesi S. Hieronymi , quod Lex suisset superstitiosa & mortifera, Apostoli Legalia cum Judaeis observantes, tanti criminis reos se constituissent. . ψCerto certius est ergo Apostolos ex animo observasse Legalia, non ex necessitatesalutis, sed ex consuetudine solemnitatis , inquit S. Augustinus, hoci est, ut Synagoga honorifice sepeliretur, persuasum redderent Legem veterem per se non esso malam , & Iudaeos suis ritibus valde addictos facilius ad fidem adducerent. Dices: Apostolus ait Gal. s. v. 2. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. V. 4. E cuati estis a Grisso, qui in Lege justificamini, a gratia exci- btis, v.9. Modicum fermentum totam magsam corrumpit , hoc est , minima legis observatio Evang

lium Christi pervertit : Ergo observatio Legis

384쪽

De Lege. - . 36s tempore Apostolorum vere fuit illicita & mortifera.

Distinguo consequens: Fuit illicita & mortifera in iis, qui illam credebant ad salutem necessariam, quemadmodum docebant Εbionitae, Cerentiani, & Nazaraei, adversus quos strenue mi- ditavit Apostolus, ac propterea multas persecutiones sustinuit, Concedo : fuit per se illicita & mortifera : Nego consequentiam. Namque ut jam observavimus, Apostolus Rom. I 4. &1. Cor. . Io. permittit fidelibus vesci carnibus immolatis, ubi id fieri potest absque infirmorum offensione, prohibet vero juxta Constitutionem Apostolicam , Act. I S. si inde alii scandalum patiuntur. Si quis autem' dixerit, inquit Ι. COr. IO. v. 28. hoc 'immolatum es Idolis , nolite manducare , propter illum qui indicavit, propter conscientiam : conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Atque ea ratione ipse Apostolus, qui circumciderat Timotheum, numquam adduci potuit, ut Titus circumcideretur Gal. 2. V. 3. & s. quia in uno erat scandali periculum, non in altero. Quod periculumlcum Sanct. Petrus non satis cavisset ex in advertentia, palam in faciem ei restitit. Quia reprehensibilis erat, Gal. 2. U. II. Sed in illa reprehensionerarius S sanctius exemplum Petrus poseris praebuit, in- quit Sancti Augustinus Epist. 82. quo non dedignarentin .... etiam a posterioribus corrigi ; quam Paulus , quae c*nfidenter auderent etiam minores majoribus' pro defendenda Evangelica veritate, salva fraterna charitate, resistere. Porro certum est peccatum illud non fuiste lethale, cum S. Petrus S caeteri Apostoli essent in gratia confirmati.

385쪽

366 . De Lege.

Q. 7. Quando ergo observatis Legaliam evasit moris

R. Communior est sententia evasisse mortiferam a destructione Templi Hierosolymitant: tum quia Synagoga tunc temporis fuit omnino extincta; & ex tunc cessarunt Sacrificia Aronica , &alia Judaeorum solemnia : tum quia Evangelium jam erat praedicatum in universa creatura, quae sub caelo est , COl. eaPri. v. 23.

CAPUT V.

De Lege Evangeliea.

Q. 1. Oumtuplici modo accipi potes Lex Evangelica P

Respondet Sanct. Thomas prima secundae quaest. Io6. art. T. dupliciter accipi. T. Pro ipsamet gratiae & charitatis largitione. 2.Pro doctrina sive verbo, sive scriptis tradita tamquam signo quo nobis innotescit gratia; quae per Christum facta est, Ioan. I. v. II. Sic in civili-hus testamentum duobus modis sumitur. Pro ipsemet donatione facta, causa mortis. 2. Pro instrumento seu scriptura, qua testator significat hanc suisse ultimam suam voluntatem. Verba

sunt Angelici Doctoris . Qiuod est potissimum in Lege novi Ne menti, F in quo tota ejus virtus consistit, es gratia Spiritus Sancti, quae datur per Mem tarsi res ideo principes ter Lex nova es ipsa gratia Spiritus Sancti . . . . Habet tamen Lex nova quaedam ficus diθ . Dioa ad gratiam Spiritus Saxas, ad usum hujus gratiae pertinentis, quα furat quasi secundaria in Lare nova, de quibus oportuit instrui fideles tarsi es vim bis S scriptis, tam circa credenda, qum circa agenda.

386쪽

Q. 2. Quomodo definitur lex Evangelica pR. Describi potest, gratia per Spiritum Sanctum cordibus indita, qua creduntur & amantur, - quae Christus nos docuit. Dicitur I. Gratia, qua voce Lex nova distinguitur a veteri, quia Lex per Mosen data es; gra

tia F veritas per Jesum risum facta es , Joan. r.

Dicitur 2. Cordibus indita is sic enim de ea habetur Jerem. 3I. & Hebr. 8. V. IO. Ecce dies veniunt,

dicit Dominus; X feriam domui Israelis domui Juda

foedus novum Dabo Legem meam in visceribus eorum , in corde eorum sicribsm em.

Dicitur 3. Per Spiritum Sanctum, ut Lex Euan. gelica distinguatur etiam a Lege naturali, , quae ita est indita, ut sit innata, & refulgens instar cujusdam radii h principiis naturae rationalis , quae cum sit per peccatum originale vitiata & debilitata , Lex ab ipsa emanans, infirma quoque sit necessum est. At Lex Evangelica, I. est nat rhe rationali superaddita, &in cordibus scripta non atrametato, Ied Spiritu Dei vici, 2. Cor. 3. U. 3. a. Obscuratam legem naturalem illustrat, & debilia tatas naturae Vires reparat, auget ae perficit, vir tus enim Dei es in salutem omni credenti, Rom. I.

Dicitur 4. Qua creduntiar S mantur, quibus vocibus significatur Legem novam non solum Ostendere , sicut veterem , quae sint credenda , amanda, & fugienda; sed etiam dare, ut illa credantur, amentur, & ista rejiciantur. Hinc di- Citur Rom. 8. vers. 2. Lex sp ritus vitae in Christo Pesu: Lex vero vetus : mini alio mortis litteris d Iremata in lapidisus, 2. Cor. 3. v. 7.

387쪽

Dicitur s. Qua Christus nos docuit, ut ostendatur ' materiam circa quam Versatur Lex Evangelica, seu Fides per dilectionem operans, esse ea, Omnia, quae Christus verbo docuit, &Apostoli pommodum magna ex parte scripto tradiderunt. Dices : Gratiae non convenit definitio Legis, non enim est ordinatio rationis ad bonum commune, facta a superiore, habens vim obligandi: Ergo gratia proprie non est Lex. Nego antecedens, gratia quippe est ordinatio, vel efficax vel suffciens, facta a Deo sum-- ma ratione ad finem ultimum supernaturalem, quo nihil est melius , & quisquis ab illo. ordine descit, peccat, & reus poenae essicitur.

Instabis: Lex Evangelica data est omnibus et Atqui haec gratia paucorum est : Ergo non est Iex Evangeliea. Distinguo majorem; Lex Evangelica data est in omnibus, id est, lata est pro omnibus, Concedo : Recepta est ab omnibus, Nego majorem ἔscriptum quippe est de Spiritu Sancto, per .quem charitas diffunditur in cordibus, Quem mundinnom potes accipere. Joan. I 4. v. 17. nomine autem

mundi, interprete Sanct. Augustino, Tract. 7 in Joan. significat mundi dilectores & concupis

centiis carnis servientes.

Ergo sicut erant in Lege veteri, qui pertine- rent ad Evangelium , ut SS. Patriarchae & Prophetae Deo servientes in novitate Spiritus & non in vetustate litterae: ita in Lege Evangelica plures non re, sed nomine dumtaxat Christiani, pertinent ad legem veterem , utpote qui non

receperint, nisi litteram Legis Evangelicae, jugum

ipsis

388쪽

ipsis gravissimum , quia ex Apostolo Rom. 8. Si quis Spiritum Chrissi non babet, stic non es ejus. Q. 3. Lex Evangelica estne praeceptiva pNegant Pseudoreformati, conzenduntque ni- hil praecipi in Evangelio praeter fidem, seu fiduciam in promissionibus Christi, quam impietatem i. proscripsit Concilium Tridentinum sess. S. Can. 19.& 2I. Quare ' .R. De fide est legem Evangelieam multa praecipere praeter fidem, idque patet Vel ex cap. S. Matth. ubi Christus plura tradit praecepta, subditque. Qui ergo somerit unum de maniatis ipse m nimis, S docuerit sic homines, ministas vocalitur in Regno Caelorum.

Ergo per fidem in Christum salvamur, quem- admodum AEger desperatus ab omnibus Medicis, Uno excepto , cui credidit & sanatus est : annon recte diceretur sanatus per fidem in Medicum Per quam autem fidem y An per fidem. inertem& otiosam 8 Imo si Medici praecepta contempsisset visus esset non habuisse in eum fidem : Ergo fides operans illum morbo liberasset.

Similiter humanum genus peccato primi Ρa- , rentis vulneratum : nec Moyses per plura Legis Praeepta, nec caeteri Dei Prophetae curδre potue- . runt. Praedicatus est Salvator mundi, & quotquot in illum credidere, per fidem in ipsum sabui facti sunt: per fidem, inquam , qum Per cha ritatem operaturis Dices : ubi Spiritus Domini, ibi Elertas. 2.Cong. Ergo. Distinguo antecedens: Libertas h timore ser

389쪽

ab omni praecepto, Nego antecedens. Nolite eris rare, inquit Apostolus I. Cor. 6. V. 9. neque fornicarii, Sc. Regnum Dei possidebunt. Q. 4. Quotuplicis generis funipraecepta Legis Eoam, gelicae pi R. Triplicis : alia sunt fidei, ut praeceptum credendi Mysterium Trinitatis, Incarnationis,&c. alia moralia, quae continentur in Decalogo , , quaeque Christus sua auctoritate confirmavit &explicuit, Matth. s. Unde si quae in iis occurrat ldissicultas, eorum interpretatio quaerenda est ab l Ecclesia , S a Patribus, meritoque damnata est la Clero Gallicano anno 17oo. isthaec quorundam modernorum propositio, Doctrina morum magis a ljumioribus petenda. Alia denique sunt praecepta caeremonialia, quae spectant usum Sacrificii & S,

Q. S. Lex nova esne alia a veteri pRespondet S. Thomas prima secundae quaest. Io7. arti I. non esse aliam secundum substantiam& essentialia , sed differre solum in accidentalibus , sicut imperfectum differt a persecto, puer

V. g. a Viro, quia utraque lex habet eundem Legislatorem, nempe Deum, eundem finem, e

i dem praecepta scilicet fidei in Christum & chari- . tatis, in dilectione enim Dei & proximi tota Lex

pendet & Prophetae, Matth. 22. U. 4. Lex ergo vetus differt a nova in accidentalibus , quatenus erat disciplina rudior, puerorum imbecillitati accommddata, qui, cum non alliciantur virtutis honestate, neque intelligant nobiles sem. ctus, quae ex illa percipiuntur, urgenti sunt pc . narum timore , & incitandi infantibus quibuGdam promissis; Lex quippe eadem Mysteria s

390쪽

quae nune explicite credimus, obscure & sub figurarum Velamine commendabat, carnalesque Judaeos tum poenarum temporalium metu , tum terrenae felicitatis pollicitatione impellebat ad ea, quae virtutis sunt. At ubi venit plenitudo temporis, & splendidior effulsit lux Evangelicae praedicationis , jam non sumus flub Poedagogo , ait Apostolus Gal. 3. dispelluntur veteres umbrae, spe nuntur mundi terricula & promissa, unus animarum ardor, rapere Regnum Ccelorum : unus timor, a tanta spe excidere. Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quoe non videntur, a. Cor. 4. V. I 8. Unde tota Christianorum vita & actio est

in Fide, Spe, & Charitate, de quibus

nunc dicendum.

Aa st

SEARCH

MENU NAVIGATION