D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

suscipiendum , , a carnibus abstinendum diebus

Veneris. 2. praecepta legis naturalis necessaria' sunt, nec peudent a libero Dei, aut cujusvis Legislatoris voluntate : praecepta vero legis positu vae sunt mere arbitraria. Deus V. g. nec prohibere potest justitiam , religionem, Pietatem erga parentes, nec imperare mendacium, adulterium, odium proXjmiό haec quippe repugnant naturae tum divinae, tum humanae, quae est adim

ginem Dei condita : sed liberum illi fuit primo praecipere circumcisionem , esum Agni Paschalis; quae sunt legis positivae, & eadem postmodum in lege nova prohibere. Hinc 3. & maxime quae prohibentur lege naturali sunt per se mala, &r ideo prohibita, ut mendacium , injustitia &c. &quae praecipiuntur, adeo sunt necessaria, Ut turpe esset ea praetermittere, V. g. amare Deum, colere parentes. Quae vero Vesantur lege posit-tiva , per se sunt licita, plerumque etiam indifferentia, nec mala eVadunt, nisi quia prohibita, ut apud Judaeos esus carnis suillae ac suf&eatae, & apud Christianos Opera servilia , car- nisque esus certis quibusdam diebus. Similiter quae eadem lege praecipiuntur, etsi aliquando sint utilia, tamen necessaria non sunt, nec eorum omissio repugnaret rationi, si non praeciperentur,

ut jejunium Quadragesimale, eselibatus Clerico

Ergo ex crassa ignorantia Clerici obmurmurant, aut Obmurmurarent contra Dioeceseos suae statuta, quibus prohibentur venatio, ludus aleae & chartarum , popinarum frequentatio & alia similia, eo praetextu quod per se mala non sint,

sed indifferentia ; nulli enim clericorum ignorare licet

372쪽

i De Lege. 353

licet allatum discrimen legem naturalem inter &positivam, Praelatisque a Deo concessam potestatem statuendi & sanciendi, quae ad bonum publicum promovendum expedire judicaverint. Ergo lex naturalis est immutabilis, nullam abrogationem , derogationem , dispensationem admittit, nec adversus illam usu contrario praescribi potest; quia nunquam licet facere quae per se mala sunt, quaeve repugnant naturae divinae &rationali. Lex vero positiva iis modis mutari potest; quia praecepta ejus sunt arbitraria , pen- dentque ex libera Legislatoris voluntate. Dices 4. Deus saepius dispensavit in lege n turali; namque permisit 1. In prima generis limmani generatione fratres in matrisonium ducere sorores. 2. Judaeos auferre AEgyptiorum vasa pretiosa, & usuras ab alienis accipere. 3. Pl res simul habere uxores, & matrimonia disso, Vere, dato libello repudii. 4. Abrahamum immolare filium suum. s. Prophetam Oseetu filios

fornicationis suscipere ex meretrice.' 6. Pot

statem concessit Ecclesiae dispensandi in votis &juramentis, quae omnia sunt juris naturalis. Ergo lex naturalis Dei dispensatione mutari potest.

Distinguo antee. dispensavit improprie, mutando materiam legis, & efiiciendo ut non pertineret ad legem naturalem , v. g. transferendo in aliquem dominium rei alienae, Concedo : di- spensavit proprie, permittendo V. g. ut quis rem alienam invaderet, Nego anteced. Itaque cum

Deus sit rerum omnium Dominus; dedit Judaeis AEgyptiorum divitias , & aliarum Gentium , a quibus usuras exigebant, nisi tamen hoc poste

373쪽

De Lege

rius toleraverit potius quam concesserit.J Dedit Abrahamo potestatem sibi immolandi filium unigenitum : dedit Oseae dominium in corpus meretricis, fecitque ut esset ejus uxor, ac etiamnunc ministerio Praelatorum condonat facta sibi pro- , missa etiam juramento firmata: Olee, inquitiam lctus Thomas quaest. II O. art. 8. accedens ad uxo- lrem fornicariam, vel mulierem adulteram non est mo, lebatus vel fornicatus; quia occessit od eam, q- fuaerat secundum mandatum divinum, qui es author infli- tutionis matrimonii. Item Deus , utpote supremus societatis humanae auctor & moderator, PO- ituit quod non possunt homines ordini ab ipso im istituto subditi, nempe justis de causis uni & ei- dem viro tribuere jus in corpora plurimum so iminarum, & libello repudii revocare quod prius concesserat; nec in extraordinaria illa dispositione violavit jura societatis humanae, quemad- j. modum, cum Operatur miracula, vim naturae non inseri, sed agit supra naturalem rerum o

dinem , ut docent Theologi. At ubi materia legis est immutabilis, Deus nec proprie, nec ι improprie 'dispensare potest , V. g. permittere, mendacium , penurium , blasphemiam , issol latriam , quia illa semper per se sunt mala. Dices et. Praeceptum observandi Sabbati ad legem naturalem Pertinet, eum in prima Dec Iogi tabula tertium. locum obtineat : Atqui praeceptum illud , adveniente lege Evangelica, mutatum est : Ergo lex naturalis non est immutabilis. Distinguo majorem: ad legem naturalem pertrunet sub alio respectu, Concedo: sub omni res e-ctu,Nego majorem. In praecepto itaque observandis N

374쪽

De Lege. 3ss

Sabbati duo sunt distinguenda, nempe res ipse . quae praecipitur, & tempus, quo executioni est demandanda. Praecipitur primo ut homo aliquamdiu vacet rebus divinis , & propriae saluti prospiciat: deinde determinatur tempus , quo id praestare debeat, scilicet, dies Sabbati. Primum pertinet ad Legem naturalem; ratio quippe naturalis dictat propriae saluti consulendum, vacandum orationi & meditationi rerum coelestium, ne usu rerum temporalium noster in Deum amor tepescat, aut etiam extinguatur. Quod autem his spiritualibus exercitiis homo incumbat diebus Sabbatorum potius, quam aliis, pertinet ad Legem positivam; neque enim ratio dictat ejusmodi dies prae caeteris necessario esse eligendos. Ergo qui in Republica terrenis Occupationbhus die Dominica toti detinentur, nisi spiritaIedamnum, quod inde incurrunt, aliis hebdomadae

diebus resarciant, contra Legem naturalem pec-

cant & propriae salutis periculum subeunt; opus enim salutis perficitur, non corporis, sed animi viribus , quae sicut uberiori Dei cognitione &amore frescunt; ita ejusdem oblivione sensim ev

Iaescunt. .

CAPUT III.

De Lege humana. Q. I. praeser Legem naturalem S divinam sne neces

ria Lex humana P. R.. Affrmative; tum quia in humana societate plura ordinanda occurrunt, tum circa cultum divinum, tum circa contractus, quae lex divina L a prae

375쪽

De Lege.

praetermittit, nee ex lege naturali necessario deducuntur : tum quia plures inveniuntur protervi& ad vitia proclives, qui, ut scribit Sanet. Thomas quaest. 96. art. T. Verbis de facili moveri non possunt. . Necessarium ergo fuit quod per vim S metum c . hiberentur is malo. Q. 2. Lex haemana debetne prohibere omnia vitia pNegat Sanct. Thomas cit. quaest. art. 2. Quia lex essentialiter est ordinatio ad bonum commune Atqui lex humana omnia mala prohibens esset bono communi noxia , utpote observatu dissicilia; in societate enim humana plures reperiuntur imfirmi, quam sani: quae autem possibilia sunt sanis, infirmis sunt moraliter impossibilia. Unde multiplicarentur transgressiones , & cives evaderent priores, cum tamen sit legis ossicium illos emce re bonos. Ita S. Thomas.

Q. 3. Quot modis lex humana potest demere P

R. Quatuor. I. Per revocationem, aut aliam legem contrariam. 2. Per privilegium. 3. Perdispensationem. 4. Per consuetudinem.

' Q. 4. Quid est di*ensetis p

R. Est relaxatio juris communis cum cognia. tione causae, facta in quibusdam casibus 1 Supe riore ob rationabilem causam. Dicitur I. Relaxmtio juris commuinis , ut disti guatur I. ab interpretatione Legis, quae est mera. Legis explicatio, in qua Superior simpliciter αjuridice declarat Legem ad casum sibi propolitum non extendi, V. g. votum non obligare in iis ci cumstantiis. Uulgo tamen haec interpretatio vocatur dispensatio, sed improprie; Praelatus quippe Legem naturalem aut divinam non IR-

Xat : a. A privilegio , quod plerumque non est

376쪽

ε ' De Lege. 357 contra , sed praeter legem, ut privilegium Clericale.

Dicitur a. Cum cognitione causa: quia lex non est relaxanda, nisi adhibita diligenti consideratio. ne, ut habetur cap. Necessaria. Causa I. q. 7. per dispensationem enim plaga infligitur disciplinae, quod non debet fieri absque magna cautione. Dicitur 3. In quibusidam casibus, in quo differtiterum a privilegio , quod conceditur in perpetuum , & per modum legis. Dicitur 4.. Facta a Superiore; quia ex s. Thoma q. 97. art. 4. Periculosum esset, ut hoc judicio cujuslibet commiliteretur ; S ideo ille, qui habet regere mub titudinem, babet potestatem dissensiandi in lege humana,

quaesua auctoritate nititur.

. Ergo inferior non potest dispensare in Lege superioris, nisi id ipsi sit concessum vel jure, vel consuetudine, vel delegatione, Lex superioris per inferiorem tolli non potes, cap. Romani. Clementina, tit. de Elect. Et ratio est, tum quia Lex Superioris nititur ejus auctoritate; tum quia inferior ipse Lege Superioris constringitur, eique

parere debet sicut caeteri.

Dixi. Nisi id i fit concespum, &c.' Ex usu enim, rupiscopi dispensant in Canonibus & praeceptis universalibus Ecclesiae, nisi dispensatio sit specia-

Iiter reservata Summo Pontifici. Dicitur s. Obrationabilem causam, quia ex Concilio Tridentino sess. 2s. cap. 18. de Reform. Frequentius legem solvere, nihil aliud est, quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire. Et sanctus

Bernardus lib. 3. de Consid. cap. 4. Ubi necessitas urget, inquit, excusiabills dispensiatio es : ubi utilitas provocat, dipensatio laudabilis est, utilitas, dico, tam

377쪽

munis, non propria - nam cum nihil borum es, non pi

ne fialis dispenseatio, fled crudelis digmatio.

Ergo peccant, qui sane causa dispensationes petunt, aut ut petantur consulunt, quia dispensatorem ad peccandum inducunt; peccatum autem illud ex natura sua est mortale, ut docent communiter Thologi; quia est in materia gravi,& contrarium bono publico. Dico , ex natura sua; quin potest esse veniale, vel ex ignorantia,

vel ex levitate materisse.

Q. s. Dispensatis sine causa estne valida PR. Si facta sit ab ipso Legislatore , vel ab ipsus successore, valida est, quamvis illicita; quia ex dictis lex positiva non habet vim obligandi, nisi ex voluntate Legislatoris. Si autem facta sit ab inferiore, irrita est, &prorsus nulla; quia inferior non potest dispensare secum in lege superioris : Ergo nec cum aliis. Nec praesumitur superior dedisse inferiori potestatem dispensandi si.

ne causa in sua lege , cum non potuerit absque peccato ejusmodi potestatem concedere.

Ergo nulla est dispensatio sine causa a summo Pontifice obtenta in voto, & juramento , censeturque subreptilia ; quia lex voti & juramenti est Iuris divini, cui subest Summus Pontifex. Ergo sne causa valide non dispensaret Episcopus in impedimentis matrimonii; quia hujusmodi impedimenta sunt Leges universalis Ecclesiae, quae est supra Episcopum. Quam plurimae in praxi occurrunt dissicultates

circa dispensationes, praesertim quae emanant a Sede Apostolica, quas attigimus tom. 3. de Le- 'gibus, cap. II. 12. I 3. & tOm. 7. de Matrimonio,

378쪽

De Lege.

Q. 6. Lex definit ne per quamlibet consuetudinem contrariam p . Certum est adversus Legem naturalem , aut divinam positivam praescribi non posse per ullam

consuetudinem, etiamsi supponatur universalis&omnium hominum memoria antiquior : tum quia utraque illa lex non pendet a voluntate hominum , ut pro eorum nutu & contrariis moribus mutari possit: tum quia Lex naturalis est ipsemet, veritas & recta ratio, adversus quam agere est per se malum ; Lex vero Evangelica ex Christi institutione permanebit usque ad consummationem seculi, Matth. 24. V. I 4. Unde cap. Qui contempta, distinct. 8. haec referuntur ex Sanct. Augustino: In Evangelio Dominus ait, Ego sum veritas: non dixit; Ego sium consuetudo. Bapuae cedat consuetudo Neritati. Et cap. Frustra, ex eodem S. Doctore, Fruisero quidem , qui ratione vincuntur , confluetudinem nobis objiciunt; quasi consuetudo major fit veritate. Ergo consuetudo, quae in aliquibus Provinetis obtinuit lucrum percipiendi ex mutuata pecunia , etiam pupillorum, & mera corruptela est squia adversatur Legi naturali & divinae, cui n mo praescribere potes, non spuitia temporum, non puir cinia personarum, nonprivilegia nationum, inquit Ter- tullianus lib. de Velandis Uirginibus cap. I. Frustra ergo opponuntur spatia temporum, Cum tan- to graviora fini peccata luantθ diutius infelicem animam detinent alligatam, ut habetur cap. Cum tanto, tit.

de Consuetudine. Frustra patrocinia personarum illustrium & magni nominis; quia non ex perso nis legem, sed ex lege personas judicamus. Frustra privilegia Provinciae, aut Nationis : quia, ut dicitur citat. cap. Cum ignio, quod est Grego

379쪽

xii ΙX. Nemo sanae mentis intelligit naturali mri γυ-jus transigrestis periculum salutis inducit quacumque com, suetudine coquae dicenda es verius in bac parte corruptel psise aliquatenus derogori. Itaque de lege humana, dumtaxat potest esse quantio, ad quam R. Consuetudo praescribit adversus Legem humanam, modo tria Concurrant. I. Legislator, non contradicat. 2. Sit universalis etiam apud Sapientiores : si enim Legislator, vel sanior pars communitatis resistit, consuetudo non praescribitur censeturque praevaricatio in legem. Hinc g. quando non constat de voluntate Legislatoris, forte ignorat consuetudinem , vel ad illam non. attendit. Ut consuetudo deroget Legi Civili, requiritur decennium ; Legi vero Ecclesiasticae spatium 4O. annorum.

Q. 7. Consuetudo potestne habere vim Legis, Nesse regula morum PR. Potest , modo sit utilis bono publico, imductaque sit animo se obligandi : Mos populi Dei, inquit Sanct. Augustinus Epist. 36. alias 86. Sinstituta majorem pro ruge sunt tenenda: FAcut praevaricatores Legaem divinarum, ita os contemptores comsuetudinum Ecclesiasticarum coercendi sunt.

CAPUT IV.

De veteri Lege divina.

Q. I. ' Tex vetus fuitne bona PNegarunt Marcionitae, deinde Manichaei & Priscillianistae statuentes duo rerum prim, Cipia; alterum malum , quod fingebant esse auctorem Legis veteris, & ideo malae in eorum sen- entia;

380쪽

tentia; alterum bonum , a quo exiit Lex Evangelica , & secundum eos bona. Adversus quos R. De fide est, Legem veterem fuissse honam, & a Deo conditam, Rom. 4. V. Iet. Itaque lex qui- dem sancta, S mandatum sanctum, S justum N bο- num. Hebr. I. Multifariam mestisique modis Deus lo- iquens olim in Prophetis Dices I. Deus ΕZech. Io. de Lege veteri sie. Ioquitur, Dedi eis proecepta non bona: Ergo Lex

vetus est mala. .

Nego conseq. Nam pater ad frangendam ce vicem filii protervi laboriosa & duriora opera ipsi injungit, quae secundum se spectata bona sunt &utilia ; comparate vero ad ea, in quibus exercet fratres ejus egregiae indolis, bona non sunt. Dices 2. Gal. 3. Lex vetus est ordinata per M. gelas in manu mediatoris, id est, Moysis : Ergo non

est a Deo. ..

Distinguo anteced. Per Angelos tamquam Dei ministros & ejus nomine agentes & loquentes : per Moysen vero tamquam Legis promulga- torem, Concedo : per Angelos & Moysen tamquam Legis auctores, Nego antecedens ; nam Moyses Exod. 24. Narrauit Plebi omnia verba Domini , sitque Didicia ; ressponditque populus una Uoce, omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus. Q. a. Quot licis generis erant praecepta in Lege

R. Triplicis. I: Moralia , quae pertinent ad morum Disciplinam, digito Dei descripta in dumbus Tabulis , Exod. 2o. solentque dici Decalogus, eo quod sint numero decem. 2. Caeremonialia, quae cultum Dei spectant, ut Sacrificio. rum & Purificationum Leges. 3. Iudicialia, qua Z s sus

SEARCH

MENU NAVIGATION