장음표시 사용
391쪽
De definitione & divisione virtuta
TheologiCae. Q. I. Unde virtus dicitur Theologica P R. A nomine Graeco Θεος, Latine Deus; quia omnis virtus Theologica habet Deum
Q. a. Quomodo definitur virtus TheologicapR. Definitur virtus infusa, quae habet Deum pro objecto materiali primario, & aliquod ejus attributum pro formali. Dicitur T. Hirtus infusa, ut distinguatur 1 vi tute naturali, quae potest naturaliter acquiri, cura
392쪽
De Virtutibus Theologicis. . 373
virtus Theologica sit omnino supernaturalis, Scspeciale Dei donum.
Dicitur a. quae habet Deum pro objecto materiali primario; quia omnis virtus Theologica primario Versatur circa Deum, & secundario circa alias res h Deo revelatas. Fide V. g. primario credimus Deum esse unum trinum, secundario septem esse Sacramenta , Spe primario speramus beatitudinem , quae consistit in Dei possessione, secundario necessaria gratiae auxilia ad consequendam
beatitudinem, Charitate primo diligimus Deum,
, ' Dicitur 3. N aliquod ejus attributum pro formati, quia ex saepius dictis objectum formale est motibvum & ratio sub qua habitus vel actus versatur
Circa objectum suum materiale , v. g. objectum formale artis Medicae est sanabilitas; quia res Μ dica versatur circa corpus naturale sub hac ratione, scilicet quatenus est sanabile : Atqui virtus Theologica versatur circa suum objectum mat riale sub ratione & motivo alicujus divini attri-huti ; credimus v. g. quae Deus reUelavit prOPter summam ejus veracitatem : speramus Dei
Possessionem , quia Deus est summum nostrum honum , Deum primo charitate diligimus; pro- , Pter infinitam bonitatem , quae in eo est, deinde proximum propter eandem Dei bonitatem, qua vult ipsum salvum fieri: quemadmodum pro- Pter patremfamilias nobis charissimum diligimus ct charos habemus ejus filios & domesticos. Ergo omnis virtus Theologica habet pro objecto formali aliquod Dei attributum ; atque ea ratione distinguitur , virtutibus moralibus inlusis, quar
393쪽
3γ4 De Virtutabus Theoriicis. . r. pro objecto tum materiali, tum formali habent
Q. 3. Cur virtutes Theologicae non dicuritur mora. les, cum longe perfectiori modo mores dirigant p . R. Sunt quidem morales ; sed proprium nomen sibi vindicant, tanquam nobilissimae virtutum species, quemadmodum homo , licet sit &ipse animal, quia tamen habet aliquid praestantius, speciali nomine Vocatur. Q. 4. Quot sunt virtutes Theologicae P, R. Tres, scilicet Fides, Spes, &Charitas, quia tres illae virtutes, nec aliae habent Deum pro objecto materiali & sormali. Dices : Religio versatur circa Deum; cum stola sit ad illum colendum. Ergo. Nego antecedens ; Religio enim versatur cirica cultum Deo exhibendum, quemadmodum misericordia circa eleemosynam pauperi erogandam ; Ergo sicut pauper non est objectum miseriis
cordiae, sed finis, cui eleemosyna tribuitur; ita Deus non est objectum Religionis, sed finis, cui
honos & cultus exhibentur. Ergo Virtutes Theologicae praesupi omnibus virtutibus. moralibus ; quia pro objecto habent finem omnium virtutum moralium , scilicet Deum, ad quem omnes virtutes morales tem. dunt, tanquam media : quemadmodum enim ars equestris, quae immediate occupatur ad regen- ldum equum, imperat arti scenofactoriae & cet
ris ipsi inserioribus; ita Fides , spes & Charitas,
quae circa Deum versantur, imperant omnibus virtutibus moralibus. Sancti permem vicerunt Re-- gna, operati sunt justitiam, Hebr. II. Omnia vestra in charitate flant. I. Cor. 6. .
394쪽
De Virtutisus Theologicis. 37s
In arduis autem & adversis spem ficut anchoram Balemus mimoe tutam ac firmam, Hebr. 6. seque tota vita Christiana & actio est in Fide, Spe & Charitate , ut supra diximus. Ergo virtutes Theologicae non consistunt in medio ; quia cum habeant objectum infinitum, in iis non potest esse excessus, sed solum defectus. Notum est S. Bernardi effatum , modus diligendi Deum , est diligere sine modo. Contra vero in virtutibus moralibus servanda est me. diocritas, quia habent objectum creatum defini. tum , ac proinde moderate diligendum. Unde potest quis in cultu divino esse nimius & superstitiosus, & ultra modum abstinere k cibo, com- pati miseriis alterius, nempe in praejudicium boni communis, pauperis non misereberis in judicio.
De Fide. Q. I. Ouid es Fides pR. Duplex in Scholis profertur Fidei
definitio. Prima est inspirata & dictata I Spiritu Sancto, Hebr. II. U. I. in hunc modum, est autem mes sperandarumsubsantia rerum, argumentum non apparen tium
Dicitur I. Substantia, quia sicut substantia sustentat accidentia , ita Fides est fundamentum &hasis rerum, quas speramus. Graece pro substantia habetur hypostasis , id est, subsistentia; quia per fidem futura bona quae speramus , in mente nostra subsistunt, tanquam praesentia.
395쪽
s 6 De Virtutibus Theologicis. i
Dicitur 2. Argumentum non apparentium: id est, convictio ; quia facit fides, ut res , quae non apparent, Propemodum cernamus, ac si essente Videnter prassientes. i Ideo autem Apostolus fidem describit per omdinem ad res sperandas ; quia ossicium fidei est dirigere actiones Voluntatis ad Vitam aeternam, non quidem secundum dictamen rectae rationis,
illud enim ad prudentiam pertinet sed juxta verbum Dei, & regulas ab ipso revelatas: Vir. tus enim recte definitur per ordinem ad suum astitam , eharitas v. g. definitur virtus inclinans ad diligendum Deum super omnia, & proximum ' sicut seipsum. Ergo Fides Christiana proprie & stricte sumpta non est firmus assensus quibuslibet rebus hDeo revelatis , U. g. quod canis secutus sit T biam peregrinantem, & domum reVersus blandi- , mento suae caudae laetitiam praetulerit, Tob. II. quamvis enim illud & similia Fide divina credid beant utpote 1 Deo revelata ,9 Fides tamen il- ila ad mentem Apostoli, non est Christiana, quia res sic creditae, nec sunt sperandae, nec diligendae. Ergo Fides est habitus practicus , sicut prudentia ; totus enim est ad dirigendas actiones humanas juxta Verbum Dei. Altera affertur fidei definitio magis exacta se- 'cundum Dialecticae regulas , nempe , Fides est virtus Theologica divinitius insula, qua firmiter assentimur propter divinam veritatem Omnibus, quae Deus revelavit, & nobis per Ecclesiam cre- denda proposuit.
396쪽
, i De Virtutibus Theologicis. 3 7
Q. 2. Quare in definitione additur, nobis Eccle. sia credenda proposuit R. Quia ad fidem concipiendam necesse non est , ut Deus per se cuilibet immediate revelet, quemadmodum contendunt Novatores docentes neminem teneri credere Voci Pastoris, nisi Spiritus Sanctus ipsis intus revelet Vera esse quae dicuntur, quem errorem longe absurdissimum &pernitiosissimum confutavimu3 TOm. I. in Prole- gomenis, cap. 7. g. 4. Dixi, Cuilibet immediate, ut innuerem immediatam revelationem aliquando esse necesssariam;
ut in Moyse qui Legem a Deo immediate acceptam Israelitas docuit, S in Apostolis , qui cum h Christo immediate edocti essent , universum orbem suis praedicationibus ad fidem attraxerunt. Cum igitur Religione jam stabilita, Deus per seipsum credenda singulis immediate non revelet, sequitur nos ad fidem concipiendam aliquo medio debere fieri certiores rem fuisse a Deo revelatam , ac proinde in hoc statu praeter revelatio-tionem requiri fidei propositionem. . Est autem duplex Fidei propositio : alia pri- Vata, quae solet fieri a parentibus in familia , a Ludim agistro in Schola , a Parocho in Paraecia, ab Episcopo in Dioecesi : alia publica, quae fit a communi fidei Magistro , & supremo controversarum Judice, nempe universali Ecclesia. Discrepant ambae illae propositiones, namque privata propositio quantumcumque Videatur credibilis, ablolute tamen potest esse falsa . cum fiat a privata persona, quae lalli potest &fallere: publica vero propositio est infallibilis auctoritatis. .
397쪽
378 De Virtutibus Theologicis.
Q. 3. Quodnam es objectum mei P .
R. Materiale adsequatum sunt res divinitius reVelatae, primarium est Deus : formale vero est Veracitas divina, seu veritas Dei in dicendo: Ε go a tempore Apostolorum articuli seu propositiones Fidei non creverunt quoad substantiam; quia Ecclesiae non fit nova revelatio, cum Christus omnia revelaverit Apostolis & Discipulis suis,
Ioan . IS. V. IS. Omnia quoecumque audivi a Patre ineo, nota feci vobis. Et Cap. I 6. V. Ι3. Cum a tem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos ominem, veritatem. Unde Patres in Conciliis Generalibus non expectant novam revelationem; sed ex Scripturis & Traditionibus definiunt quae sint crede da & agenda. Dixi, quoad substantiam; quia certum est Ez- , esesam ea quae fuerunt ab Apostolis obscurius tradita, in dies magis explanare ob nascentes haereses & controversias, quo fit ut plebs successu j temporis evadat doctior. Ergo fides non est habitus compositus, sicut ιhabitus distiplinarum naturalium, sed est simplicissimus ; quia unicum ac simplicissimum habet formale objectum, sicut Spes, & Charitas. Ergo in eo , qui vel unam fidei propositic
nem contumaciter negat, aut in dubium revocat , ut haeretici, nulla remanet fides Theologica ; quia fides Theologica non potest stare sine objecto suo sormali : Atqui objectum formale fidei , nempe Dei revelatio per Ecclesiam proposita, non assicit, nee movet haereticum: Κρο go H ereticus hoc ipso, quo pertinaciter negat unam fidei propositionem , caeteras non credithde Theologica, sed humana dumtaxat, quemad- modum
398쪽
De Virtutibus Theologicis. 379
modum rusticus per Philosophiae scientiam non cognoicit Lunae eclypsim; quia causam illius ignorat. Sic qui vel unum hominem odit, aut in aliquo desperat, charitatem aut spem Theologicam prorsus amittit, ita ut alios jam homines non nisi humano affectu diligat, aut in caeteris non speret, nisi humana fiducia. Q. 4. Ubi continentur ea,quae Deus revelavit Eccles p R. In Scriptura & Traditione.
Q. S. Quid es Scriptura pR. Est verbum Dei scriptum ipso assante, id
est inspirantu & ad scribendum movente. Vide multo plura Tom. I. in Ρrolegomenis cap. 6. ubi de variis sensibus scripturae, de ejus divisione &de variis ejus editionibUS. Ergo Canones & Symbolum Apostolorum, in materia fidei non sunt Scriptura sacra licet contineant verbum Dei, quia non sunt scripta Spiritu Sancto amante, sed solum assistente, ne i
R. Est brevis fidei summa seu regula collecta ex variis articulis fidei, & fidelibus proposita tanquam signum Christianae & Catholicae professionis. '
Q. 7. Quotuplex es Θmbolum νR. Quatruplex, scilicet Apostolorum, quod ab Apostolis conscriptum est: Nicaenum, quod in Concilio Nicaeno est editum ; Constantinopolitanum, quod a Nicaeno non differt nisi aliqua additione saeta in Concilio Constantinopolitano. I linc dicitur aliquando Constantinopolitanum, aliquando Nicamum : Symbolum Sanet. Athanasi, quod est ab Ecclesia receptum, proponi-ἐurque
399쪽
38o . De Virtutibus Theologicis.
turque in Concilio Florentino tanquam regula fidei.
R. Est propositio fidei primaria immediate revelata , ab initio explicite proposita ad credendum , & consectarias quasdam propositiones in se continens, quemadmodum membrum, quod est pars corporis praecipua, complectitur carnem , ossa, nervos, & quae sunt corporis particulae. Ergo non omnis propositio fidei est articulus; quia non omnes propositiones sunt prim riae. ut ista , Saulfuit Rex Israel; nec fuerunt ab initio expresse ad credendum propositae, ut pro- possitiones, quas nunc primum definit Ecclesia, nec alias in se continent, sicut aliquando articulus , ut videre est in quarto articulo Symboli Apostolorum, Paspus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, F sepultus: quia qui credit Christum misi se passum, absque dissicultate credet caetera, quae in illo articulo continentur. Q. 9- Quid est Iraditis P R. Est verbum Dei sine scripto traditum Ε clesiae. Quotuplex autem sit traditio , & utrum necessario sit admittenda; diximus in Prolegom nis cap. I. g. I. & 2. Q. Io. Qiud est Ecclesia PR. Est coetus fidelium baptiZatorum, tam z0r- Pori reliquo, quam suo capiti visibili in terris legitime adhaerentium. Supremum autem Ecclesiae caput visibile est Romanus Pontifex. Ergo Ecclesia est corpus Monarchicum admixtum Aristocratico; quia Christus non unum con- stituit, qui eam regeret, sed plures, nempe sanctum Petrum Matth. 16. v. 18. & I9. cui succedit
400쪽
summus Pontifex Romanus 3 & alios Apostolos, , Matth. I 8. V. 18. quibus succedunt Episcopi; &septuaginta duos Discipulos, Luc. IO. U. I. quibus succedunt Parochi. Hi omnes a Christo positi sunt ad regendam Ecclesiam , sed cum sub ordinatione.
Ergo Haeretici non sunt in Ecclesia, quia non sunt fideles , nec Cathecumeni, quia non sunt baptigati : voto tamen ad Ecclesiam pertinent, . suntque conceptionibus smiles, inquit Sanct. Augustinus, Non tantum outem concipi, sed F nasci necessse es : Nec Schismati, nec Excommunicati , ' quia, capiti aut reliquo corpori Ecclesiae non adhaesent. Ergo Peccatores sunt in Ecclesia, quia sunt fideles baptizati ; & adhaerent reliquo corpori; etsi aegra, sed sanabilia. Caetera quae pertinent ad Ecclesiam , scilicet ejus notas, infallibilitatem in definiendis controversis fidei & morum , expendimus in Prolego-
Q. I. Omluplex est actus Picti P R. Duplex , scilicet internus & externus ; Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confesto D ad salutem, ROm. IO. U. IO. Q. 2. Ouid est internus mei adius p R. Est firmus inentis assensus rei revelatae &ab Ecclesia propositae propter summam Dei veritatem in dicendo. Q. 3. Quot requiruntur ad illian assensum P