D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

382 De Virtutibus Theologicis.

R. Requiritur T. perceptio eorum quae praedicantur ; ex Apostolo quippe cit. cap. Rom. IO. Fides ex auditu , muritus autem per Verbum Grisi. g.

mentis inquisitio & examen, utrum qui verba facit, fidem mereatur : Nam qui credit cito , levis' corde es, Ecel. 19. Assensus autem fidei, utpote actus virtutis, debet esse prudens. 3. Judicium, quo mens, ponderatis modi vis credibilitatis, U. g. Prophetiis , miraculis , certo judicat omnino credibilia esse quae dicuntur. 4. Pia affectio in voluntate , qua imperat intellectui; ut firmum rei revelatae, & sussicienter propositae assensum. Praebeat; nam ex sancto Augustino lib. de Praedest. Sanctorum cap. s. Credere, vel non credere es in aristrio voluntatis humanae. Et ratio est quod veritas proposita, quantumcunque credibilis appareat, maneax semper obscura & in evidens, nec proinde mentem necessario determinet ad creden- . dum, quemadmodum conclusio, quae evidenter

deducitur ex principio per se noto, per sui e Ubdentiam, intellectum cogit ad assensum.

Q. 4. Omnes illi actus ad assensum mei proerequi L

R. I. Tres primi actus possunt naturaliter elici; quivis enim infidelis v. g. naturaliter audit &percipit quae ab Evangelii praecone dicuntur, potest naturaliter perpendere prophetias ac mir cula, quae in confirmationem proferuntur. Negandum tamen non est, quin Deus gratia sua aliquando inclinet corda hominum ad audiendum concionatorem, & ad ponderanda, quae in doctrinae suae confirmationem proseri; habetur enim Aet. I 6. U. 14. de Lydia, cujus Dominus operurit cor intendere bis quae dicebantur a Paulo.

402쪽

De Virtutibus Theologicis. 383

R. 2. Ρia voluntatis affectio seu credulitatis assectus , est supernaturale. Dei Donum. Responsio est de fide, nemo potes venire ad me, inquit Christus Joan. 6. nis pater . . . . traXerit eum. Et sanctus Fulgentius lib. de Incarnatione & Gratia cap. 18. ait , Ut velimus credere, misericordia praevenientis illuminamur dono. Denique ean 7. Concilii Arausicani II. damnantur Semipelagiani asserentes initium fidei esse a nobis. Ex his sequitur, actum fidei ultimo resolvi in motiva credibilitatis. Quaerenti enim , Cur credam respondeo, quia Deus dixit. Deum a tem dixisse habeo ex Scriptura & traditione : Scripturam vero & traditionem esse verbum Dei habeo ex Ecclesia, Euangelio non crederem, nisi me Ecclesia Catholicae commoUeret auctoritas, inquit Sanct. Augustinus lib. contra Epistolam fundamenti cap. a. Unde autem mihi constat Ecclesiam esse auctoritatis infallibilis Τ ex motivis. credibilitatis, nimirum innumeris prodigiis , quibus perspicuum fit eam esse a Deo institutam, nec nisi Vera docere. En ultima resolutio, nihilque superest quaerendum, quia mens plane convincitur eam societatem vera docere , cujus doctrinam Deus confirmat fgnis indubitatis. Q. S. Quot lex est internus actus mei PR. Duplex , nimirum implicitus , quo confuse creditur quidquid docet Ecclesia , quamvis Prorsus ignoretur quid illa doceat; & explj citus, quo distincte & speciatim haec & illa creduntur. Q. 6. Actus fidei implicitus s cunei ad salutem p R. Minime, quia fides implicita est lucerna sub modio absconsa, quae mentem nullatenus il

lustrata

403쪽

38 TU Virtutibus Theologicis.

lustrat, nec proinde potest dirigere mores ad fi- dem supernaturalem. Q. 7. Qugnam credenda sunt rapsi ite P R. Alia sunt explicite credenda necessitate medii, alia necessitate praecepti. Q. 8. Quid necessitate medii credendum est explicite R. I. In omni statu etiam naturae , neces sarium est necessitate medii explicite credere Deum esse', remunerare servientes sibi, & animam esse immortalem, Credeme enim oportet accedentem ad Deum 9 quis es, S inquirentibus se remunerator sit , Hebr. II. Unde merito' contraria quorumdam modernorum opinio damnata est ab Innocentio XI. tanquam scandalosa, anno 1679. & a Clero Gallicano tanquam haeretica, anΠΟ Ι7OO. R. 2. Eadem necessitate medii necesse est praeterea in lege Evangelica explicite credere Mysteria Trinitatis & Redemptionis , ut suo loco pro baVimus, nec proinde absolutionis capaces sunt, qui ea ignorant. Q- 9. Quae in lege nova sunt explicite credenda necessiitate praecepti PR. Symbolum Apostolorum. C. vos de conster. dist. 4. haec referuntur ex Sanct. August. --

te omnia Symbolum S Orationem Dominicam S vos ipse tenete, S illis, quos susicepsis de facro fonte, Vendite. Ista duo Eccletia ab initandis semper eXegit. Q. IO. ruplex es actus mei explicitus rR. Duplex , informis , & formatus. Fides dieitur informis , quae est sine charitate, ut in

Peccatoribus : formata vero quae est cum charitate conjuncta, ut in justis. Ex hanc autem du

plici fidei acceptione Theologi post. S. August. S S. Thomam, distinguunt inter hos lictus, Cre

dere

404쪽

De Virtuitibus Theologicis. ' 38s

dere um, credere Deo , credere in Deum. Credere Deum est credere Deum esse seu existere. Credere Deo est credere vera esse, quae Deus diXit. Credere in Deum est affectus charitatis, credendo tendere in Deum tanquam in ultimum finem. Credere primo & secundo modo est commune

omnibus fidelibus, justis & peccatoribus; crede re autem tertio modo , est proprium justorum. Credere primo & secundo modo dumtaxat, est actus fidei informis & imperfectae : credere ter tio modo , est actus fidei formatae, perfectae&: Vivae. Hanc fidem exigunt Scriptura: Ioan 6. Hoc est opus Dei , ut credatis in eum , quem misit ille ,

quae verba expendens sanctus August. Tract. 29. in Joan. ait, ut credatis in eum, non, ut credatis ei Seὸs creditis in eum, creditis ei e non autem contin m qui credit ei, credit in eum. Nam S Damones crede hant et , S non credebant in Deum . . . . . . Quid es ergo credere in eum p Credendo amare, credendo in erum

ire , ejus m diris incorporari. Ipsa es ergo Nes . quom de nobis exigit Deus , non invenit quod exigat ,- nisi donaverit quod inveniat. . Quin ipsa est Fides ,' quam profitemur in Symbolo, Credo in Deum Pa trem Omnipotentem in ye tarsum fritium, eus Unicum . . . . Credo in Spiritum Sanatum. Hare: professio non est sincera in peccatoribus , utpote qui amore in Deum non tendant , tanquam in

suum ultimum finem. - .

i . . . - .

. Dices, Pro Lutheranis & Calvinianis , qui contendunt amitti fidem per quolibet peccatum lethale, fides informis est fides mortua : Atquis des mortua non est vera fides , sicut homo mor tuus, non est verus homo r Ergo Fides Christia na non debet dividi in fidem insormem & fidem: D. Habιrι Tbeolog. Rom. VIII. B b sor.

405쪽

Virtutilbus Theologicis.

formatam. Unde juxta Sanct. Augustinum fides sine operibus & mortua, est fides daemonum, fides vero, quae per charitatem operatur, est fides Christianorum. Distinguo maj. Fides informis est mortua, s ut corpus sine anima est mortuum , Concedo et est mortua. sicut homo, recedente anima, est mortuus, Nego majorem ; hanc solutionem ipso Apostolus Jacobus cap. a. v. 26. Catholicis suppeditat adversus Novatorum Sophismata ; Si tit enim corpus me spiritu mortuum es, inquit, ita G Musne veribus mortua es. Porro corpus sino Diritu, verum est corpus , sed exsuccum, Redum , mortuum , & sine motu; Ergo & fides s ne charitate, est vera fides , sed elanguis, & deformis instar cadaveris, quia sicut anima non est de essentia corporis ; sed ei advenit debite prae- Parato & organizato, ut spiraculum vitae; simialiter charitar non est essentialis forma fidei, sed 'accidentalis dumtaxat, fides informis & fides formata non differunt nisi accidentaliter; accidens autem potest abesse ab aliqua re absque illius interitu. Contra vero anima rationalis est forma essentialis hominis; nec potest recedere quin pereat homo, licet remaneat ejus corpus. Q. II. Une necesitas medii' acepti aliquando eliciendi inferiores actus mei pR. Affrmative, Rom. Io. Corde creduin ad justi- , tiam, Hebr. II. Credere oportet accedentem ad Deum , quia es, de inquirentibus se remunerator sit. Favet ratio , quia opera supernaturaliter bona sunt adubiis necessaria necessitate medii & praecepti ad remissionem peccatorum & vitam aeternam obtinem

m. Atqui sidea actuali. est principium & radix

406쪽

De Virturitas neologicis. 387

operum supernaturalium, nihil fine ea sanctum, nihil vivum, inquit S. Leo Ser. q. de nat. Q. 12. Quoties tenetur adultus elicere actus mei pFuit quorundam Modernorum haec propositio damnata ab Innocentio XI. anno 1679. &a Clero Gallicano anno I7oo. Satis es actum fiat δε- mes in vita elicere. Quare R. Fidei actus quam saepissime sunt eliciendi. Accipite armaturam Dei. . . in omnibus fumentes smium ficti, Eph. 6. v. 13. & 16. jusus ex me vivit,. Gal. 3. &Heb. Io. & Sanet. Augustinus Serm. 58. alias Hom. 42. de Symbolo, ait, Ne dicatis, dixi heri, dixi hodie .... sint divitis tug , sint quotidiana ista quodammodo indumenta mentis tuae. Nunquid non 'quando Argis , vesis ter Ac S commemorando Θmbolum tuum, Desi animam tuam, ne forte eam nudet oblue Sis , S remaneas nudus ipsa fides S tunica es& loricar tunica contra confusionem : lorica contra ad- vestatem. Haec obligatio eliciendi actus fidei m Nime urget, I. In articulo mortis, ut constat ex praxi Ecclesiae, et. Initio usus rationis; cum quisque t*netur se convertere ad Deum , quod sino

fide non potest fieri. . Notent parentes & Pastores. , Q. 3. Extatne proeceptum exterius prostendi filem pR. Extat Rom. I . ore autem Confesso si ad fari tem. Unde S. Augustinus lib. de Fide & Symbolo c. I. Hides, inquit, a nobis duplex inclum exigit cordis, linguoe. Q. 14. Quotvlax est praeceptum confessionis mei PR. Duplex: Assirmativum, quo fidei confe-i .so imperatur; & negativum, quo prohibetur fidei negatio sive verbis, sive factis, quae signa sint falsae religionis, ut Comam manducare cum hae.. Bb a reticis,

407쪽

a 88 De Virtutibus Theologicis.

reticis, thus incendere coram idolo, quamvis absque animo illud colendi, vestes deserre , quae sint signa determinata falsae religionis , secus fidistinguant solum nationem 1 natione, v. g. Tum cam ab Hispano , aut conditionem a conditione, Laicum 1 Sacerdote. Unde fidem non negaret, qui falso negaret se esse Sacerdotem, aut audivisse Sacrum. Q. IS. Quandonam obligat praeceptum profitendi Mems R. Negativum obligat semper & pro semper: quia nunquam licet male agere : atqui negare fidem est malum : Ergo assirmativum obligat , ex Sanct. Thoma q. 3. art. 2. Quando per omissionem bu- ius confessonis, subtroberetur bonor debitus Deo, S etiam utilitas proximis impendenda , puta si aliquis iraterrogaeus de me, taceret, X ex hoc crederetur, vel quod non haberet Hem, vel quod Mes non esset vera, vel alii per ejus taciturnitaem averterentur a fide. In hujusemodi

enim comus confesso Mei est de necesitate salutis.

CAPUT IV.

De Peccatis fidei oppositis.

Q. I. 9uot fumi peccata fidei opposita p R. Tria; scilicet infidelitatis , haeresis, S apostasia. Q. 2. Quid es in eluas PR. Est privatio fidei in eo qui nec baptizatus,

nec catechumenus fuit. 7,

408쪽

De Virtutibus Theologicis.

Negativa est in eo qui non credit; quia non audivit, nec audire potuit. Possitiva , qua quis repugnat Mysteriis fidelad credendum propositis. 'Q. 4. Utraque infidelitas estne peccatum p ' R. Negativa non est peccatum, quia non est Voluntaria ; sed poena peccati saltem originalis: positiva vero est peccatum , quia est transgressio Praecepti, qui non crediderit, condemnabitur , Marci 16. Ergo fideles negativi non damnabuntur praecise quia non crediderunt, sed quia peccaverVnt saltem in Adamo. Ita S. Thomas secunda secundae

quaestione IO. art. I. .

Q. S. Quot sex est in Metitas positiva P

R. Quadruplex, nempe Atheismus, PaganiΩmus, Mahumeti simus & Judaismus. Atheus nullum agnoscit Deum , Paganus agnoscit, sed falsum. Mahumetanus Verum Deum agnoscit, sed illum colit caeremoniis, quae nunquam fuerunt. licitae. Iudaeus verum Deum colit caeremoniis olim licitis, nunc autem superstitiosis. Q. 6. Ottid es haeresis PR. Est error cum pertinacia contra aliquam fidei veritatem in eo qui fidem suscepit. Ergo qui ex ignorantia vincibili seu crassa contrarium fidei credit , haereticus non est; quia non est

Q. 7. Qt Otuplex es haeresis pR. Duplex, nempe interior seu mentalis , .&EXterior. Utraque est peccatum lethale, sed so- Ia posterior habet annexam excommunicationem

reser Uatam.

409쪽

De Virtutibus Theologicis.

apostasia I fide , ab obedientia, a Religione, re

& ab ordine. Sed prima dumtaxat pertinet ad materiam , de qua hic agitur. Apostasia I fide est infidelitas , qua Christus& fides Christiana jam suscepta penitus deseruntur. Unde apostasia in eo differt ab haeresi, quod sit totalis desertio fidei & auctoris ejus ; haeresis vero sit desertio dumtaxat quorundam dogmatum. Quare Calviniani non sunt Apostatae , si stricto loquamur; sed haeretici, utpote qui ut Christo adhaereant, & plura fidei dogmata retineant. Apostasia ab obedientia est ea, qua quis Praelati mandata non solum negligit, quod est inobedientiae; sed insuper iis formaliter se opponit,

eaque contumaciter rejicit.

Apostasia a Religione est criminosa recessio hquolibet ordinis Religiosi instituto cum proporuto non revertendi sive retineatur habitus , sive rejiciatur. Dicitur I. Criminosa recesio; quia qui licite recedit , ut electus ad dignitatem Episcopalem, non est apostata. Dicitur 2. A quolibet ordinis Religis instituto ;quia si quis sine dispensatione recedit ad laxiorem , quamvis graviter peccet, imo excommunicationem incurrat, si sit ex ordine Mendicantium , ut habetur Extravag. I. de Regularibus , non est tamen apostata.

Dicitur 3. Cum proposito non revertendi; qui enim habet animum redeundi, aut permanendi in statu Religioso , vagus est , non apostata, etiamsi habitum dimiserit ad tempus. Sed Religiosus Professus habitum temere dimittens incurrit excommunicationem cap. in periculosa; tit. no

410쪽

De Virtutibus Theologicis ses

Clerici vel Monachi, in sexto. Censetur autem habitum dimittere, qui eum omnino abscondit, ita ut nullum signum praeseserat, quo Religiosus deprehendi possit. Αpostasia ab ordine est ea, qua quis, dimisso habitu, a sacris ordinibus transit ad statum Lai Cae conversationis , puta conjugii.

. a. . . .

CAPUT V. q

Ouamvis de sola spe Theologica sermo sit im

stitutus, operae pretium tamen est exponere naturam spei generatim spectatae, ut ex ea colligamus , quid sit spes Theologica; effatum enim est in Scholis etiam Philosophicis receptum, scilicet ea quae conveniunt generi necessario comvenire ea & speciei. Itaque

Q. X. Quid es sipes generice spectata P

Iogorum suifragio , motus appetitus eisicaciter tendentis in bonum absens, arduum, apprehem sum ut possibile. Dicitur I. Motus appetitus , sive sensitivi, si spes sit passo & actus necessarius, sive rationalis, si spes sit actus liber, tendens in bonum mente apprehensum. Dicitur g. mcaciter tendentis in bonum obstens, ut distinguatur li simplici complacentia & desiderio inefficaci, quale potest esse desiderium ines-ficax victoriae in imbolli, beatitudinis supernat ratis in peccatore; spes enim est desiderium efficax obtinendi bonum concupitum et tuae autem.

SEARCH

MENU NAVIGATION