장음표시 사용
411쪽
s et De Virtutibus Triologicis.
desiderium censetur essicax, quando eliguntur media necessaria.
Dicitur 3. Arduum , hoc est obtentu dissicile, ut distinguatur spes h desiderio , quod est etiam honi absentis, sed obtentu facilis. Hinc dives esuriens V. g. non sperat; sed desiderat alimenta; pauper vero desiderat simul & sperat: ille, quia alimenta ipsi apponentur statim ut jusserit; iste, quia ipsi cum dissicultate comparanda sunt. Dicitur 4. Apprehensium ut possibile, quia ex S. Thoma prima secundae qua λ ψO. art. I. ad tertium. Nullus movetur ad id, quod aestimat impossibilandipi ci. Ergo objectum spei generice spectatae, mate-xiale quidem est res bona, formale vero est ejus honitas absens, ardua & possibilis; illud enim est objectum materiale actus vel habitus, Clyca quod actus vel habitus Uersatur : formale vero quod est ratio sub qua actus vel habitus versatur circa objectum materiale : Atqui spes versatur circa rem bonam quatenus bona est , ardua , &possibilis: Ergo. . His praemissis de spe generatim spectata , quae necessario convenire debent spei Theologicae, ii pote nobilissimae generis speciei,
Q. z. Quid es Jes I beologica PR. Est virtus infusa Titeologica, perquam certa cum fiducia futuram beatitudinem , & media illius assequendae expectamus per Dei auxilium. Dicitur I. Hirtus, quia facit bonum habentem se, beatus vir qui sperat in eo, Psalm. 33. &opus ejus bonum. Dices: Spes est in peccatoribus: Ergo non facit bonum habentem se. Db
412쪽
De Virtutibus Theologicis. 393
Distinguo consequens, non facit bonum fimpliciter & absolute, Concedo ; quia a sperante non excludit Omne peccatum lethale : non facithonum secundum quid , Nego consequentiam: Peccator enim quatenus sperat in Deo, ut decet, bonus est, & laudabilier operatur, licet aliunde
Dicitur 2. Infusa, quia est supernaturale Dei donum, juxta illud Rom. IS. Deus autem spei r pleat vos omni gaudio F pace in credendo , ut abundetis in spe s virtute Spiritus Sancti. Dicitur 3. Per quam certa cum fiducia futuram heatitudinem expectamus ; quia spes veluti anchora animam tentationibus & procellis hujus vitae agitatam firmat in promissis Dei, Hebr. 6. U. Ι9. &um. Confugimus ad tenendam propositam spem, quam c- ut anchoram habemus in anima tutam ac firmam. Dicitur 3. Expectamus per Dei auxilium ; quia heatitudo naturae viribus non est possibilis, in j nitue virtutis est, inquit S. Thomas secunda secundae quaest. II. art. a. ad infinitum bonum perducere. Ergo primarium spei objectum materiale est Deus possidendus; non enim minus aliquid ab eo spe- randum est, quom fit ipse, inquit Sanet. Thomas cit. qu. I7.art. 2. Secundarium vero media, per quae Deus decrevit nos ad seipsum perducere ; qui . enim Deum Veraciter sperat, aliud non intendit, quam ad Dei possessionem pervenire , homini qui anhelat ad aliquid magnum, parvum videtur omne aliud, quod es eo mimus, ait idem Angelicus Doctor cita
Ergo objectum formale Spei est beatitudo no- stra per divinam misericordiam & omnipotentiam possibilis, seu Deus, quatenus possidendus ut sum
413쪽
394 De Virtutibus Theologicis. .
mum nostrum bonum obtentu possibile per ejus misericordiam & omnipotentiam; objectum enim formale ex saepe dictis est motivum , seu ratio, sub qua voluntas per Spem tendit ad Deum quatenus est nobis bonus, & caetera tanquam media ad hunc finem ordinat: Ergo. Dices: Appetere Deum ut bonum nostrum, est referre Deum ad nos tanquam ad finem , dc amare illum amore concupiscentiae: Atqui ino dinatus est ille amor, rectus enim ordo postulat, ut omnia ad Deum tanquam ad ultimum finem re
Distinguo maj. est referre Deum ad nos, tanquam ad finem cui, Concedo : tanquam ad finem cujus gratia, Nego majorem. Finis cui, est persona cui bonum Optamus et finis cujus gratia, est ille , cujus amore caetera as sumuntur tanquam media propter illum dumtaxat experibilia, ut remedia propter sanitatem. Turpe quidem ac flagitiosum est Deum ad se referre isto posteriori modo; hoc est, Deum minoris facere , quam seipsum, & perverso ordine, uti fine ultimo, veluti medio propter aliud solummodo expetibili; boni utuntur mundo, inquit Sanctis
Augustinus lib. I S. de civ. cap. 7. us fruantur Dest zmali ἡ contra, ut fruantur mundo , uti Volunt Deo.
Sed honeste & pie Deum ad nos referimus tanquam ad finem cui: in eo quippe testamur summam ejus bonitatem & omnimodam persectionem ;sc refertur causa ad effectum , fons ad rivulum, plenitudo ad vacuum, misericordia admiserum, . persectivum ad perfectibile. Q. 3. Spes estne certa p
. R. Est certa respectu sui, Spes non confundit,
414쪽
De Virtutibus Theologicis. . 39s
Rom. 8. non est certa respectu nostri, cum metuta tremore salutem Deseram operamini. Philip . 2.- Ergo ex Spe nascitur timor, illud enim timet homo amittere quod amat, inquit S. Thomas secunda secundae qu. I9. art. 2. & quo ardentius desideratur possessio boni obtentu dissicilis, eo ma-. jor est timor illius amittendi. Q. 3. Quotuplex est timor pR. Duplex, scilicet timor Dei, & timor mundanus. Hic malus est, & opponitur spei; in Spe enim Theologica tria intelliguntur, 1. desiderium
beatitudinis & conatus ad illam. a. timor illius amittendae, qui dicitur timor Dei. 3. fiducia in Dei bonitate & omnipotentia : Atqui timor mundanus tria illa impugnat; qui enim ejusmodi timore percellitur, primo inordinate concupiscithona temporalia, quae Spes Theologica contem- . nit, non contemplantibus nobis qua videntur , sed quae non videntur, inquit Apostolus 2. Cor. 4. Deinde ex ejusmodi cupiditate , tanquam ex mala radi- Ce , nascitur timor amittendi temporalia , quae aliquando conser vari nequeunt sine peccato; pu
ta perjurio , injustitia : Sc. Et ita expellit is D ,
timorem Dei hujusmodi hominis timor, Eccli. 23. Verc. 27. Tertio timor mundanus sola nititur prudentia carnis & sapientia saeculi, ac proinde adversatur fiduciae , qua Spes Theologica Christianos firmos & defixos tenet in omnipotentia Dei, cimisericordia. Q. S. Q tuplex est Dei timor P R. Triplex, nempe servilis, quo timet quis puniri a Deo; filialis, quo timetur offensa Dei: ct initialis, quo timetur simul poena & culpa, sed plus saltem appretiative, culpa quam Poena.
415쪽
3 6 De Virtutibus Theologicis.
Q. 6. Timor servilis estne bonus p . . R. I. Certum est ipsam servilitatem , quae est extranea & accidentalis timori Dei, esse malam; quia est formale odium justitiae & legis eam praecipientis , proceditque ex mala Uoluntate , quomodo jussus es, justitiae talis inimicus, inquit sanctus Augustinus epist. I*S. alias Ι44. R. 2. De Fide est timorem servilem secundum essentiam spectatum, esse bonum ; ita eniφdefiniit Concilium Tridentinum contra Pseudore formatos, sess. 6. can. 8. Timete Dominum , ait Christus Luc. 12. qui postquam occiderit , habet potestatem mittere in gehennam; ita dico bis, hunc timete.' Q. 7. Quoenam peccata sunt Spei opposieta P R. Desperatio & praesumptio : prior contra Spem pugnat per desectum; est enim dissidentia assequendi beatitudinem, & obtinendi a Deo gratias ad id necessarias : posterior vero per exces sum , scilicet ex parte subjecti sperantis , quod Deus non promisit; nam ex parte objecti exceGsus esse nequit, sed solummodo defectus, ut supra diximus: 'Q. 8 . Desperatio S prae*mptis suntne cum in Melitate conjunctoe r . .
R. L. Sunt aliquando , cum scilicet oriuntur ex judicio speculative falso, ut si quis desperaret credens cum Pseudoreformatis Deum aliquos antecedenter praedeterminasse ad malum culpae &ad supplicia aeterna. Cum autem illa circumstam tia addat desperationi novam peccati speciem, stilicet haeresim , in Confessione Sacramentali est explicanda. Idem dicendum de praesumptione ς potest enim oriri ex falsa & Haeretica opiniones , vel Pelagianorum, quod solis liberi arbitrii viri, bus
416쪽
bus vitam aeternam promereri possimus, vel Novatorum quod fide lola sine bonis operibus justificemur & salvemur. Quare inquirendum est a poenitentibus quam ob causam desperaVgrint, Vel praesumpserint, an ex judicio falso & haeretico, an ex ignaVia, aut ex superbia 2 R. 2. Desperatio, & praesumptio plerumque in Catholicis sunt sine infidelitate, attamen sem-. per denotant fidem modicam & imperfectam. Vide plura & in praxi necessaria Tom. 3. pari. 2. de Spe, cap. S. Q. 9. Actus Spei sunt ne ad salutem necessarii pR. Assirmative Ps. 67. Sperate in eo omnis congregatio populi. Osee Iet. Spera in Deo tuo semper. In Oratione Dominica ab omnibus Fidelibus recitan- ada secundo loco petendum est, Adveniat Regnum tuum. Quin Alexander VII. & Clerus Gallicanus
anno IZOO. damnarunt hanc propositionem. Homo nullo unquam vita fucle tempore tenetur elicere actum i a
Fidei, Spei, s Garitatis , ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.
Iogica, qua Deum propter se super omnia diligi.mus, & caetera propter Deum. . Dicitur I. Virtus, quia habentem se tacit simpliciter bonum , cum Fides, Spes & aliae virtutes bonum faciant secundum quid tantum, ut supra diximus; Charitas enim excludit Omne pec- De Charitate.
417쪽
catum saltem grave, hominem Deo conjungit
S ad illum omnes virtutes movet: agitque tanquam earum forma dc Vita, sine qua dicuntur deformes, imperfectaeae mortuae, habere charitatem,
S malus e De non potest, inquit S. Augustinus Tract.
Dicitur 2. Divinitus infusa, juxta illud Rom. s. Charitas Dei dissufa es in cordibus nostris per Spiritum Sanctum , qui datus es nobis; & ita virtus charitatis distinguitur 1 Spiritu Sancto , rejiciendaque est opposita sententia Magistri sententiarum lib. I. distinet. I7. Dicitur 3. Theologica, Nulla enim virtus aequo ac charitas occupatur circa Deum , totus desiderabilis est dilectus meus, Can. 3. quia sicut in amico impense dilecto omnia placent , ejus ingenium, forma corporis , sermo, modus agendi, amantem mirifice recreant; sic diligenti Deum ex charitate placent ejus sapientia, justitia, verba mandata, judicia , decreta, providentia, si ve in prosperis, sive in adversis , totus est desiderabilis. i Dicitur 4. Oua Deum propter sie super omnia ditiagimus, ut significetur charitatem esse amorem benevolentiae , & distinguatur a Spe; quae est amor concupiscentiae; benevolentia enim definitur amor ; quo quis alteri bene Vult, & facit, quantum in ipso est, non sui, sed illius gratia: Atqui homo per Charitatem benς vult Deo & facit, quantum in ipso est, ut ab omnibus colatur, nori sui, sed illius gratia, charitatem vom, inquit Sanet. Augustinus lib. 3. de Doctr. Christ. cap. IO. motum animi adfruendaen Deo propter sum, S β otque proximo p ropter Deum. Unde solus amor Charit
eis est absolute & simpliciter super omnia. Spes
418쪽
. . . De Virtutibus Theologicis. 399
quidem Deum concupiscit ut suum bonum , &tantum bonum , ut spergns illud praeserat omnibus suis commodis, v. g. sanitati, quam nollet 'recipere per magicas artes, & divitias, quas viis illicitis non compararet, sicque dici potest Deum amare super omnia secundum quid , & in aliquo genere , scilicet comparate ad bona temporalia, sed per spem Deum sibi ipsi non praefert, nee proinde Deum super omnia simpliciter & absol te diligit, cum illum non plus quam seipsum diligat, haereatque in amore sui , non quidem positive , quasi seipsum constituat ultimum finem ,& Deum habeat veluti medium suae felicitatis , quod est immane crimen , sed negative tantum, quatenus qui propter se Deum diligit, praepara- tur ad sublimiorem gradum, ut diligat Deum non jam propter se, sed propter ipsum, ut docet Sanct. Bernardus lib. de diligendo Deo cap. IS. Porro in illo gradu constitutus seipsum totum , heatitudinemque suam , & caetera refert ad Dei gloriam ; sicque amor ejus est simpliciter & abso-
Iute super Omnia. x Dicitur S. Et coetera propter Deum ς' res enim amici sunt in ejus usum & commodum conVerintendae. . Atqui Omnia, siv arentes, sive domestici, sive prospera, sive adversa , quin &nos ipsi, sumus res Dei summe dilecti: Ergo per Charitatem ea omnia propter Deum diliguntur ι ει in ejus bonum, hoc est , in ejus gloriam &honorem convertuntur:
Ergo objectum charitatis materiale primarium . est Deus , secundarium proximus ; eadem enim virtute charitatis diliguntur Deus & proximus: formale vero est divina bonitas in se spectata.
419쪽
, Q. 2. Quomodo feri potest, ut bonitas diuina in Aespectata sit motivum propter quod nos ipsos , N proximum diligimus, cum sit quid nobis , it proximo ex
trinsectan P . - R. Res elucidatur experientia eorum quae in civilibus contingunt, atque in exemplum pro se ro patremfamilias ab altero impense dilectum ob mores ejus candidos, affabilitatem, sapientiam,& caeteras animi dotes praeclarissimas. Quaero autem quodnam sit motivum arctissimae illius amici.
. tiae , quaeve diligendi ratio , nisi singularis illa, perfectio, & bonitas patrisfamilias secundum suspectata; . An non propter eam charum est quidquid ad patremfamilias pertinet, ejus liberi & do- mestici In hoc exemplo cogita eliaritatem, quia primario diligimus Deum , secundario nos ipsos, proximum , & res omnes ad Deum pertinentes, utpote creatas in ejus gloriam : &intelligens quomodo infinita Dei persectio & bonitas sit tota ratio illum & nos & proximum amandi amore benevolentiae : illum quidem, quia est ipsemet Originalis bonitas ; nos vero & proximum quia divina illa bonitas per communionem aut praeparationem bonorum spiritualium in nobis & proxi- mo relucet tanquam in ejus filiis & domesticis.' Vnde si quis sit a Deo totaliter & absque ulla spe rejectus, ut damnati, nullam habemus ad eum ambcitiam , quemadmodum si patermitias, de quo supra, aliquem si domesticis suis decetit, nostra
At, inquies , quomodo diligi potest homo
iniquissimus, crudelis inimicus , qui nos quovis modo perdere nititur cum voluntas amore serri
nod possit, nisi in bonum R. D,
420쪽
De Virtutibus Deo icis. ' 4o I
. R. Diligi potest, quomodo diligimus membrum vitiatum, quod acutissimis doloribus nos diu noctuque cruciat; nempe distinguimus substantiam inter, & vitium doloris causam: substantia est nobis chara . & pretiosa, utpote pars nostri, quam sanam peroptamus , ideoque contra vitium eam infestans pugnamus, illudque qua arte, qua industria propellere nitimur. Sic Christus caput omnium hominum, cum adhuc peccatores essemus, propter nimiam suam charitatem dilexit nos tanquam propria sua membra , sedi aegra & pessime affecta : pretiosissimo Sanguinis sui ballanio morbum, hoc est, peccatum exti xit, sanitati ac justitiae nos restituit, & ex inimicis amicos recepit, quod longe gloriosius est; nam ex S. Augustino multo est optabilius inimicum non habere, quam ulciscendo Vincere. Ita& nos, si charitas & Spiritus Christi habitat in nobis diligimus statres , bonos quidem, quia
boni sunt, malos autem, ut a vitiis sanentur &boni evadant.. Q. 3. uoluptici modo Deus super omnia diligitur PR. Duplici, scilicet intensive & appretiative. Deus diligitur intensive super omnia, cum
voluntas in eum fertur ardentissimo amoris actu, qualis est amor beatificus : appretiative vero supra omnia diligitur, cum voluntas tam forti amoris vinculo adstricta est Deo, ut nulla res eam inde avellere queat. Hoc amore appreti live summo dicebat Apostolus Rom. 8. Certus 'menim, quia neque mors , neque creatura alia potorii nos separare a charitate Dei.
R. Amor summus appretiative est praeceptus D.Haberi Theolog. Rom. VIII. C c . hoc