장음표시 사용
421쪽
hoc enim ad minus significat illud praeceptum,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, Sc. intensive autem summus, quamvis semper ad iulum sit enitendum, tanquam ad nostrum ultimum finem & beatitudinem formalem non tamen praecipitur , utpote qui non sit in nostra potestate. Q. s. Potesne dari amor Dei siummus appretiative, qui non sit etiam summus intensive PR. Non solum potest dari, sed actu & de facto datur, ut patet exemplo justi, qui intensiori& vehementiori dolore assicitur mortem p tris impense dilecti, quam Ob praeterita peccata , quamvis appretiative plus doleat se in Deum peccasse , quam patrem amisisse, paratusque sit ejusmodi orbitatem sustineri potius, quam Deum o
abierunt in absurdas&scandalo fas sententias. Prima eorum propositio fuit. Praeceptum affrm
tivum amoris Dei & proximi non est speciale,' sed generale , cui per aliorum praeceptorum' adimpletionem satisfit. Secunda; Praeceptum V, amoris Dei per se tantum obligat in articulo '' mortis. Tertia ; An peccet mortaliter , qui' actum dilectionis Dei semel tantum in vita eli' ceret , condemnare non audemus. Sed ejusmodi propositiones jam proscriptas partim ab Ac demia Parisiensi anno I 665. partim ab Innocentio XI. anno 1679. Clerus Gallicanus declaraVit anno 17Oo. ut scandalosas, pernitiosas , piarum aurium offensivas, S impias , primum & summum mandatum irritum facientes, atque Evan-sendere, d
Nonnulli Theologi moderni in hac materia
422쪽
. De Virtutibus Theologicis. 4O3
gelicae Legis Spiritum extinguentes. Quare ad Propositam quaestionem R. 3. Praeceptum amoris Dei quam saepissime obligat, atque semper enitendum est ad ejus observationem, sic enim habetur Deut. 6. Diliges - i Dominum Deum tuum, &c. eorumque Uerba haec, quae , i, ego praecipio tibi hodie , in corde tuo 'narrabis ea j liis tuis notent parentes in F meditaberis in eis sedens in domo tua, S ambulans in itinere dormiens atque consurgens. Et ratio est, quia praeceptum illud habet rationem finis , mis praecepti, inquit Apostolus I. Tim. I. Ut charitas de corde puro, de conscientia bona, ου me non Ma. Atqui finis non debet esse
primo in intentione & movere ad ea, quae sunt, . observanda tanquam media ad finem. R. 2. Praecepto divino tenemur diligere proximum data occasione , interno amore amicitiae.
Matth. 22. Diliges proximum Acut teipsum Quaero autem ab adversariis quomodo seipsos diligant an externo dumtaxat amore Τ Joan. IS. Hoc espraeceptum meum ut diligatis invicem , sicut dilexi vos. Quis autem nesciat Christum nos dilexisse interno amore amicitiae: pro nobis Depius orasse, &ex illo intimo affectu pro nobis in sacrificium se Deo Patri obtulisse I Et cap. II. U. 2I. Vult ut omnes sive dominus, sive famulus & mancipium, sive bello victor; sive captivus, unum sint tum ad invicem, tum cum ipso & Patre. Votent qui ita subveniunt necessitatibus famulorum suorum& aliorum infimae plebis, ut indignum judicentiis intimo charitatis affectu conjungi & esse cum illis cor unum & animam unam, ut legitur i
423쪽
w4 ' De Virtuitibus Theologicis. . '
R. Assirmative , ordinavit in me charitatem, inquit Sponsa, 2. Cant. V. 4. Et ratio est, quia ibi est ordo, ubi unum est causa & principium caete- rorum : Atqui in charitate amor Dei est causa& principium amoris proximi: Εrgo. '' Q. 8. Quomodo Ut ordinanda cbaritas PR. Amore affectivo praeferendi sunt meliores effectivo qui nobis magis sunt conjuncti, caeteris paribus : omnis enim causa prius agit in viciniora , quam in remotiora , fons prius satiatur suis aquis, quam derivetur in rivulum. Dixi, Caeteris paribus ς quia si externus aut peregrinus in majori versetur necessitate, prius ei subveniendum est.
Ergo Deus est super omnia diligendus amore lium affectivo , tum effectivo ; quia est infinite bonus , & nobis conjunctissimus , intimiorque
Ergo Pater in extrema necessitate amore effectivo caeteris hominibus est praeserendus, quia conjunctior est Filio , respectu cujus habet rationem principit. Sed si necessitas non sit extrema, uxor cum filiis est praeferenda, juxta illud Gen. 2. & Matth. I9. Dimittet homo patrem S matrem Sadhaerebit uxori suae : est enim unum in societate cum uxore sua; cum patre vero in natura. Nec debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis 2. Cor. 12. quia si filius conjugatus exhauriret familiam ad sustentandam domum paternam, Mgna sequeretur perturbatio in familiis & in tota Republica, re enim familiari dilapidata, filii convenienter non instituerentur, nec decenter. collocarentur; qui in Republica aliorum aurum g
runt , ut Magittatus, Pastores, ossicio suo, ut
424쪽
De Virtutibus Deo lagicis. 6OS
par est defungi non possent, utpote minus liberales & munifici, sed contra undique corradentes Propter consanguineos, quae subditorum animos . h Praeposito prorsus avertunt, & multorum malorum seminaria existunt, inquiunt Patres Tridentini sess. 2 S. cap. I. de Reform. Q. 9. Quinam sunt essectus Charitatis PR. Alii sunt interni, alii externi. Interni sunt, amor, gaudium. Pax, quae eX ser Uato Ordine efflorescit, & tristitia propter Dei offensam. Externi sunt beneficia, qua alteri ex affectu charitatis confertur beneficium , eleemosyna , &correctio statqrna; illa temporalem proximi miseriam ex ' commiseratione expellere nititur ista spiritualem.
Q. I9. Quando facienda est eleemosinapR. Quando proximus est in necessitate o. II. Quot lex est necessitas P
R. Triplex : Communis, qualis est mendicantium : gravis, quando proximus 1 suo statu caderet, nisi ei subveniretur: extrema, quando proximus est in periculo mortis. Ex superfluo juvandi sunt mendicantes & alii, qui necessit,tem communem patiuntur; eX aliqua parte necesssarii ad statum iis subveniendum est, qui in , gravi sunt necessitate constituti: ex proprio statu decidendum , si necesse sit, ut sub Veniatur extrema necessitate laborantibus. Hinc peccant qui superfluum sui status consumunt in ludo, comessationibus, & aliis superfluitatibus, quibus in Baptismo abrenunciavimus. 'O. I 2. praecepti P
Correctio fraterna estne necessaria necessitate
425쪽
6 De Virtutisus Theologicis. . '
R. Est necessaria necessitate praecepti tum nuturalis , tum divini positivi, tum Ecclesiastici. Naturalis quidem; quia praeceptum est diligere Deum ex toto corde, & proximum sicut se ip. sum : Atqui diligere ex dictis est bene velle & bene facere dilecto amovendo malum ab ipso, si fieri potest. Porro peccatum lethale est grave malum tum Dei, utpote gravis ejus offensa, tum proximi, cum spiritualiter occidat animam, &reatum aeternae damnationis inducat. Ergo si lege naturali tenemur per eleemosynam subvenire proximo corporaliter indigenti, a fortiori , per correctionem spiritualiter periclitanti; nam ex Philosopho lib. 9. Ethie. cap. 3. magis in moribus, quam in facultatibus ferendum est a
Correctio fraterna est etiam necessaria necessitate praecepti divini possitivi, Lev. I9. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum , ne habeas super illo peccatum. Matth. I 8. Si autem pec- caverit in re frater tuus, vade X corripe eum inter te ae, ipsum solum. Si te audierit ; lucratus eris fratrem tuum. Quae posteriora verba lethale peccatum arguunt in eo i qui non corripit occasione opportuna. Ita S.Augustinus Sem. 82. alias I 6. de Uerbis Domini. . In vulnus fratris tui contemnis P Tu videreum perire veἰ periisse, θ' negligis y Pejor es tacendo , quam ille conviciando. Denique correctio fraterna est praecepti C. clesiastici, C. Qui alios, Tit. de Haereticis. Qui alios, cum potes, ob errore non revocas, seipsum et rare demonstrat. ' .Q. 13. Correctis sne omnibus praecepta P
426쪽
R. Quae fit cum auctoritate, pertinet ad solos Superiores; quae vero fit ex fraterna charitate, est omnibus omnino hominibus praecepta , tum Superioribus, tum subditis, si sit spes emendationis, quia pra ceptum charitatis ad omnes se extendit, unicuique mandavit Deus P de proximo suo, Eccli. II. Q. I 4. Quam nam obligat praeceptum correctionis fraternae pR. Quando occurrunt quatuor circumstantiae. Prima, quando constat de peccato proximi praesertim mortali, scriptum quippe est Eccli. go. Priusiquam interroges, non vituperes quemquam. Unde scrupulosi , qui solent deprehendere malum, ubi non est, non debent facile lilios corrigere.. Secunda, quando spes aliqua affulget correctionis profuturae; sicut enim remedia , quae praevidentur fore inutilia , non sunt corporibus adhibenda; maxime si subsit periculum ne noceant; ita nec correctio fraterna fraternam dico, non
judicialem ubi nulla est emendationis spes nequidem dubia; tum enim fere semper periculum subest, ne proximus deterior fiat. Tertia, quando nullus adest magis idoneus, V. g. Superior , qui
possit & velit corrigere. Dico X velit; si enim
noluerit aut contempserit, perinde est ac si nullus adesset. Quarta, quando non speratur tempus correctionis opportunius; si enim commodius S utilius proximo foret eam differre , dis- ferenda esset; cum ejusmodi dilatio non sit occasio cupiditatis , sed consilium charitatis , ut loquitur sanctus Augustinus lib. I. de Civ. Dei
Q. IS. Quanam peccata sunt charitati oppositast .
427쪽
R. I. Omnia pecata dici possunt charitati op- posita saltem indirecte. Mortalia quidem ; quia destruunt charitatis habitum, & actum ejus excludunt : venialia etiam, quia licet charitatis habitum non destruant nisi dispositive, ejus tamen actum excludunt & fervorem minuunt , nam ex Sanct. Augustino ubi major cupiditas, minor
R. 2. Sanct. Thossias a q. 3 . ad q. 43. numerat decem peccata, quae directe & formaliter pugnant adversus proprios charitatis actus, qui sunt amor Dei & proximi, gaudium de bono Dei & proximi, pax & correctio fraterna. Amori Dei & proximi opponitur odium sive Dei, sive proximi: gaudio de bono Dei, tristitia, seu accedia , Gallice, degout des choses spirituellas : gaudio de bono proximi, invidia: paei, discordia,
quae est voluntatum contrarietas, contentio seu verborum contrarietas cum inordinata acrimonia, rixa, quae est pugna manuum & Verborum, ita ut ex contrarietate voluntatum oriatur pugna
verborum, quae dicitur contentio , & ex pugna verborum , pugna Verberum; seditio quoque, bellum injustum & schisma pacem solvunt. Denique adversus correctionem pugnat scandalum. Q. 16. Qtdd est scandalum P R. Definitur a Sanet. Thoma q. 43. art. I. &ex aliis communiter Theologis, dictum vel factum . minus rectum praebens alteri occasionem ruinae. Haec definitio desumpta est ex S. Hieronymo in
Dicitur I. Dictum vel faectum ς quia sola Voluntas , nisi exterius se prodat dictis vel factis, non potest esse aliis offensio. Nomine autem dicti
428쪽
De Virtutibus Theologicis. 4Q9
dim & facti intelligitur etiam externa omissio; qui enim omittit loqui aut agere cum deberet, '. v. g. subditum blasphemantem corrigere, aut ali quod praeceptum implere, in aliis scandalo, iisque praebet peccandi occasionem. Dieitur 2. Minus rectum , sive illud sit per se malum, sive habeat dumtaxat speciem mali; spe. cies enim mala aeque inducit ad peccandum ac ma- tum ipsum , imo si res per se mala haberet spe- ciem boni, non moVeret alios ad peccandum, v. g. incaestus, qui domum consanguineae frequenter ingreditur sub specie negotii necessarii, ne. minem scandali Zat : contra Vero Clericus , qui apud se juniorem puellam retinet, quam Uis castimoniam illibate servet; nihilominus aliis est malo exemplo & offendiculo, quia factum habet speciem mali, pudicitus bonum , inquit S. Cypria. nus vel quivis author lib. de singularitate Clericorum , frustra intrinsecus laborioso Vone custodit, quod forinsecus efficit infamari PEI Us EsΤ QUAM' MOEcHARΙl continentiam ducere criminosam, of infamem ferre sanctimoniam. Dicitur 3. praebens alteri occasionem ruinae; quia . ' necesse non est ad rationem scandali, ut ruina actu sequatur, sed satis est quod ruinae detur oe .
Q. 17. Quotuplex est scandalum pR. Duplex, alterum datum sve activum , cu- jus mox definitionem attulimus : alterum acceptum seu passivum , quod est effectus scandali activi, seu peccatum, cujus causa fuit scandalum datum. Q. 18. Quotvlex est scandalum datum p . cc s R. Du- '
429쪽
4io De Virtutibus Theologicis. . . . R. Duplex, scilicet directum & in directum : . directum , cum quis dictis vel factis proximum
in ruinam impellere intendit, puta in fornicationem , detractionem, &e. In directum, cum quis non intendens ruinam proximi, nonnulla dicit aut facit in proprium commodum aut animi oble- ctamentum , quae tamen sunt alteri occasio peccati.
R. Duplex : alterum dicitur pusillorum, quod ex proximi ignorantia aut infirmitate oritur pro- . pter dictum aut factum alterius: alterum Pharisaeorum, quod nascitur ex sola malitia accipientis. Ideo autem dicitur Pharisaeorum ; quia insignis fuit eorum malitia, . qua ex dictis & factis Christi Domini ab omnibus evidenter probandis,& laudandis peccandi occasionem sumpserunt. Q. 2 o. Scandalum datum esne peccatum P
R. Ex genere suo est peccatum lethale, &quidem specie distinctum etiamsi sit indirecte
datum ; quia pugnat contra specialem virtutem scilicet charitatem proximi, cum est occasio ruinae. Oui sicandalizaverit unum de pusillis Viis qui in me credunt, inquit Christus Matth. Ι 8. expedit ei, Ni suspendatur mola asinaria in collo ejus S demergatur' in profundum maris. Vae mundo a sicandalis. Similia habet Apost6lus I. Cor. 8. in quem locum Sanet. Chrysostomus hom. 2. scribit, quovis vulnere gravius esse scandalizare, seu offensionem afferre IErgo satis non est, ut quis in Consessione Sacramentali exponat se obscoena colloquia habuisse , fornicatum fuisse aut furatum cum aliis, sed tenetur insuper explicare an author fuerit . ejusmodi colloquiorum, aut fornicationis & furti aliorum; si enim aliis fuit causa ruinae, dupliciter
430쪽
De Virtutibus Theologicis. 4 II
citer peccavit, I. contra charitatem per scandalum ab ipso datum. 2. contra castitatem in primo & secundo exemplo & contra justitiam in tertio. . Imo scandali peccatum in eo multiplicatur pro numero eorum, quibus dedit occasionem peccandi , quemadmodum reus esset duplicis homicidii, qui uno ictu interficeret duos homines. Ita Na-Varrus Man. 6. num. I9. & alii. Ergo frustra in sui excusationem opponunt nonnulli quod soli infirmi & imbecilles, eorum dictis, vel factis offendantur , ait enim Christus Cit. c. I 8. U. IO. Videte ne contemnatis unum de pusillis Utis. Nec Scripturae, nec SS. Patres meminere scandalum fortium , sed infirmorum dumtaxat: fortes quippe & in virtute roborati non solent scandalizari.