장음표시 사용
431쪽
R. Omissis variis ejus acceptionibus, Jus prout hic sumitur, definitur, facultas quam . . habet quis ad utendum re aliqua , Vel ad eam Obtinendam in judicio, vel ad eam retinendam. Q. 2. Quomodo jus diuiditur FR. Dividitur in jus in re & in jus ad tem.' Jus in re. est potestas legitima in re obtenta: tanquam sua, diciturque jus reale. Jus ad rem est potestas legitima ad rem obtinendam sibique obligandam , qualis contigit per sipulationem, donationem, Vel emptionem ante traditionem rei. Ius in re dat actionem in rem ipsam : jus vero, ad rem in personam dumtaxat. Unde si res tibi vendita sit, & tradita quocumque transeat, po- test
432쪽
test eam vindicare, non vero si non fuerit tradita, sed solum habes actionem personalem in Uem ditorem, ut tradat quod tibi vendidit. Q. 3. Quoenam sunt species juris in re P 'R. Dominium, usus fructus, servitus, JushP. pothecae & pignus, emphyleusiis , laudum , libellus, super fi cies & possessio- . ' Q. 4. Quotuplex est dominium P , R. Duplex , nempe dominium jurisdictionis, & dominium proprietatis. Dominium jurisdictionis est potestas gubernandi subditos, quo sensu Principes Domini dicumtur, sed de hoc dominio hic non agitur - . Dominium proprietatis est jus in re se extendens ad omnem ejus usum & dispositionem , nisi lege prohibeatur : nam pupillus v. g. licet sit Dominus, ut habetur Gal. 4. lege prohibetur aliena- re sua bona usque ad certum tempus. Q. s. Qiιid es Uuffras tus P . . - R. Est jus utendi, fruendi rebus alienis, sal. va earum substantia. Sic locator utitur & frui tur domo liena , sed non potest eam destruere aut alteri vendere, quemad dum Dominus prO
R. Est jus utendi tantum re aliena ad suum , non vero ad alienum usum. Unde multo minus juris competit usuario , quam fructuario ; qui enim fundi nudum habet usum, nihil amplius habere intelligitur, quam ut oleribus, pomis, saeno ad usum quotidianum utatur, nec ex iis quidquam potest alteri donare aut vendere sicut usu- fructuarius.
433쪽
R. Est contractus, quo res aliqua immobilis utenda fruenda ac melioranda traditur sub certa pensione. Unde nomen illud emphyleusis dedueitur li verbo Graeco, quod latine significat, infero, vel confero; quia hic contractus inventus est, ut agri steriles & inculti meliorentur , quod fit ferendo, plantando. Q. 8 Quid es seudum P R. Est contractus, quo traditur res immobilis pro fidelitate & servitio personali exhibendo, retenta proprietate , ut si Rex det castrum viro nobili. Feudum autem, dicitur a fide seu fidelitate. Qui dat, dicitur inseudator; & qui accipit, vastallus , seu laudatarius. Q. 9. Quid est libella; PR. Est contractus, quo emphyleuta aut vansallus rem emphyleuticam vel laudatem ab aliquo acceptam, dat tertio in emphyleusim aut laudum.
Q. ao: Quid est superscies P R. Est jus , quo quis habet superficiem fundi
alieni, atque in eo aedificare potest. Proprietas autem domus superficiariae pertinet ad dominum sundi: sed superficiarius habet dominium utile,
Q. II. .Quid est servitus PR. Est jus, 4uod quis habet in re aliena ut sibi serviat V. g. per agrum alterius transeat, v etet, aquas in glienum fundum deducat. Q. Ig. Qiuoluplici modo accipitur possessio PR. Duplici. I. materialiter pro re possessa , quo sensu ager dicitur possessio. a. Formaliter
pro actu vel jure possidendi. Actus possidendi dieitur possessio lacti: jus vero possidendi, posi
434쪽
R. Definitur, detentio rei adminiculo corporis & animi, & juris. λ . Dicitur I. Detentio rei, si Ve corporeae, ut agri; sive spiritualis, ut beneficii. Dicitur 2. Adminiculo corporis; quia, ut res incipiat possideri, debet aliquo modo apprehendi vel in se, ut pedum positione, aqua dicitur pose 'sessio, vel scriptura seu instrumento, in quo res ipsa contineri censetur. Dicitur 3. Et animi adminiculo , quia debuapprehendi animo possidendi. Unde tutor non . habet possessionem bonorum pupilli, quia non sibi ea retinet. Dicitur 4. Et juris adminiculo, non quod omis '
nis possessio justa sit; sed quia jus facit ut ab illa
detentione, si per tempus fuerit pacifica , ponsessor deturbari non possit sine authoritate publica.
Dixi, Si per tempus fuerit pacifica ; quia possensor expulsus ii sua possJessione, potest eam repetere, modo id fiat statim, & non ex intervallo. Usitatissima est divisio possessionis in civilem,
Civilis est detentio rei adminiculo solius animi; quamvis enim ad inchoandam possessionem civilem opus sit adminiculo corporis , & animi, tamen ad illam continuandam sussicit animus eam retinendi. Hoc modo absens possidet domum, quam semel apprehendit, quia eam retinet animo. Possessio naturalis potest conjungi cum civili, ut quando quis est praesens per se vel per alium rebus quas civiliter possidet ; diciturque civili
ter & naturaliter possidere ; S lia e possessi est
435쪽
firmissima. Potest etiam esse separata a civili,
ut .si invasor occupet rem tuam immobilem, illen turaliter possidet, tu vero civiliter.
: Q. 14. Quinam sunt fruictus pqssionis p
R. Plures in j re recensentur, sed praecipuus est usicapio seu praescriptio. Q. IS. , Quid es praescriptio 7 R. Definitur, acquisitio dominii & juris per
possessionem legitimo tempore continuatam ex legis praescripto. Q. I 6. Praescriptio valetne in foro etiam interiori, is ut qui legitime praesicripsit, . non teneatur in conscientia resiluere priori semino rem praescriptam pR. Assirmative , probaturque tum ex definitione allata, tum ex Jure Civili tit. de Usucapionibus, & Iure Canonico tit. de Praescriptio
Dices. Nemo privatur re sua sine sua culpa
Nego antee. Nam ex regula 23. Iuris in L susscit aliqua causia nimirum A ratio boni publici id .exigat. Q. 17. Quae conditiones requiruntur ad legitimam Proesicriptionem PR. Quinque. Prima, ut res quae praescriptione acquiritur, a jure non prohibeatur praescribi. Nequeunt autem praescribi quae sunt contrajus naturale vel divinum , ut habetur cap. ult, mo , Extravag. de Consuetudinibus. Secunda , ut res , quae praescribitur possidea. tur; nam sine possessione praescriptio non procedit ex regula 3. de Regulis Bris, in 6. Tertia ut sit legitimus titulus : sive verus, sive probabiliter praesumptus & coloratus, id est qui bona fide nutatur validus, etsi talis non sit in
436쪽
rei veritate. . Titulus autem dicitur ratio, propter quam quis censetur juste possidere rem aliquam. Possideo V. g. hunc librum , quia illum emi. Emptio est: titulus & quidem verus, si emia Uero domino coloratus vero, si emi ab eo quem putabam verum dominum , cum nouesset. Porro titulus requiritur ad praescriptionem longi temporis, scilicet triennii in rebus mobilibus , decennii , & vicenni in immobilibus : non requiritur autem saltem ordinarie ad praescriptionem longissimi temporis, hoc est triginta & qu
Quarta ut sit bona fides; nam posse r malae fidei non praescribit ullo tempore ex regula 2. da Regulis Bris, in sexto. Quinta, denique ut sit tempus lassiciens ad 'praescribendum ex tit. Extrav. de praescriptio
Q. I 8. Dubita tis inpeditne bonam fidem M h--
R. I. Dubitatio , quae omnem possessionem praecedit, impedit bonem fidem; quia in dubio favendum est: posses ri. R. 2. Dubitatio possessioni superveniens non impedit bonam fidem; quia in pari causa potior est conditio possidentis ex regula 6s. de Regulis 2uris, in sexto ; tamdiu enim bonae fidei possessor recte dicitur , quamdiu se possidere ignorat alienum ex cap. si virgo. causa 34. q. T. Dices per litis contestationem interrumpitur possessio, etiamsi bona fide inchoata sit. Ergo di per dubitationem interrumpitur. Nego conseq. ideo enim per litis contestationem interrumpitur praescriptio , quia impeditur
437쪽
418 De Pure 'pacifica possessio , quae requiritur ad praescriptio.
nem : at dubitatio pacificam possessionem non interrumpit. Q. I9. Quale tempus requiritur ad praescribendum PR. I. Res mobiles cum titulo per possessi nem triennalem bona fide continuatam praescribuntur, institui. Parag. I. tit. de Usucapionibus. R. 2. Res immobiles privatorum. inter praesentes cum titulo praescribuntur decennio, inter absentes vicennio. Dixi, privatorum ; nam ex cap. Illud, cap. Quia & cap. Ad aures. tit. de Praescrip. requiruntur o. anni ad praescribendum contra Ecclesiam distinctam a Romana. , De aliis acquirendi modis egimus tom.4. quem operae pretium est consulere; non enim satis abbreviari possunt quae ibi dicuntur de occupatione bestiarum , & venatione, de inventis thesauris, & rebus recens perditis, an fiant occupantis.
De devinitione & divisione justitiae. Q. I. Ouid est justitisp
R. Definitur a Iurisconsultis constans,& perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi. Clarius & magis ad Logicae Regulas definiri potest , virtus moralis firmans Voluntatem ad perpetuo reddendum alteri jus suum ad aequalitatem.
Q. 2. Quot lex est justitia PR. Triplex , nempe legalis, distributiva &
o. 3. Quid est justitia legalis R. Est
438쪽
R. Est virtus firmans voluntatem, ad tribuendum Reipublicae debitum , scilicet procurando honum Reipublicae prae bono priUMO. Q. 4. Qiwtuplex est justitia legalis pR. Duplex. Prima dicitur imperans & nomo-ltetica : secunda exequem seu ministerialis. Illa residet in Principe, vel in Magistratu & Superiore quatenus dirigit actus sibi subditorum ad bonum commune : haec in civilibus , & inferioribus , quando amore boni communis obediunt,& observant ea, quae legibus continentur. Ergo sicut charitas comites habet omnes vi tutes , quia proprius ejus effectus est servare Omnia mandata, juxta illud Ioan. 14. Si quis diligit me, flermonem meum servabit; sic nec justitia legalis consistere- potest. sne caeteris virtutibus, cum Omnes concurrere debeant ad bonum publicum.
Ergo rara est admodum justitia legalis. Quis enim subditus amoro boni publici obedit Magistratibus t Quis capessit dignitatem aut aliquot officium in Republica intuitu boni publici nonne ista quaeruntur aut emuntur si emere liceat, quomodo emeretur aliquis fundus propter Proprium commodum y Quid attendunt plerique indignitatibus constituti, nisi quid & quantum prinpter illas ipsis debeatur , quanta obedientia, quantus honos, quanta retributio, aut quantus proventus Atque utinam hujusinodi vitia usque ad sanctuarium non penetrarent.
Q. s. Quid o justitia disributi p
munitati praeest, ad distribuenda ossicia & pra mia, juxta meritum, si sit remuneratoria. vel ad
439쪽
irrogendas poenas juxta modum culpae si sit vin
Q. 6. Quid est justitia commutativa P
R. Est virtus moralis inclinans privatum ad reddendum alteri privato quod suum est, juxta proportionem arithmeticam, seu ad aequale.
Q. 7. Quid est proportio arithmeticap
R. Est proportio numeri ad numerum, arithmetica enim deducitur a Verbo graeco , quod latine significat numerare : proportio autem in numeris servatur, quando aequantur, ut duo & duo. Unde si debeantur centum nummi decem creditoribus, justitia commutativa exigit, ut singulis distribuantur decem nummi, nee plureS nee Pata ciores. Atque in eo dissert justitia commutativali justitia distributiva, quod ista non ser Uet PrOportionem arithmeticam , sed geometricam tantum, in qua non confertur numerus cum numero , sed una proportio cum altera proportione, ut si centum nummi sint distribuendi militibus f cundum eorum dignitatem & meritum, & ille cu- .jus dignitas est ut duo, aecipere debeat sex nummos, alter, cujus dignitas est ut quatuor, debet juxta justitiam distributivam accipere duodecim. In hac distributione non servatur proportio arithmetica; sex quippe & duodecim sunt numeri in aequales sed in ea reperitur proportio geom trica; sicut enim sex duabus partibus superant lduo , pari proportione duodecim superant qua
Ergo justitia distributiva non conseri rem cumre , quemadmodum justitia commutativa, sed meritum S dignitatem unius perisnae cum merito &dignitate alterius. Ergo i
440쪽
Ergo justitia commutativa non attendit dignitatem re meritum personarum, quemadmodum justitia distributiva, sed exaequat debitum cum jure creditoris sive iste sit pauper aut dives , sive ju- istus, aut peccator, nulla erit drsontis personarum, ait Dominus Deut. I. Uers. I p. ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam. Hi ne 'justitia commutativa vocari solet aequitas, seu aequalitas , quia proprium ejus est aequare debitum cum jure, pretium cum merce, restitutionem cum damno illato. Contra vero justitia distributiva spectat ad meritum & dignitatem , ita tamen ut non exaequet praemium cum merito recipientis , sed proportionem dumtaxat servet, ut qui plus habet meriti, plus quam caeteri, accipiat proportione servata. Unde Episcopus digniorem eligens ad beneficium vacans, justitiam distributivam servat, licet electus omnium judicio amplius mereatur; quia in ejusmodi distributione non exaequatur beneficium cum merito accipientis, in quo consistit proportio arithmetica, sed consertur ejus meritum cum aliorum longe inferiore, ae proinde ita praesertur, servata proportione geometrica.
De peccatis justitiae oppositis.
Q. I. Ouodnam est peccatium justitiae diseritativa οπωβtum p R. Acceptio personarum, ut habetur Iacobi et, Q. 2. Quomodo de itur acceptio personartam P sR. Definitur , peccatum quo in distributione Dd g bono-