D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

De Pure

bonorum communium non attenditur causa seu titulus, cur aliquis plus minusve debeat accipere, sed altera ratio ad praedictam distributionem non . pertinet, ut si Magistratus aut Praelatus omissis. dignioribus, conferat minus dignis ossicia Reipuo blicae vel Ecclesiae beneficia, quia sunt consanguinei, aut amici. Q. 3. In quorum bonorum disritagionibus locum babet acceptio personarum pR. Locum habet

I. In exhibitione honoris. Titulus autem ob quem debetur alicui honor, est excellentia naturae rationali congruens, quae consistit in sapientia, virtute & gradu dignitatis, quam quis obtinet in Republica ; nullae enim aliae perfectiones reddunt hominem excellentem & honore dignum. Unde Sanct. Jacobus citato loco carpit eos qui honorem deserunt diviti propter splendidam ejus vestem. a. In distributione onerum Reipublicae; haec enim justa proportione distribui debent cum quilibet jus habeat, ne nimis gravetur necessario autem quidam nimis gravantur ue ubi non servatur justa proportio. 's. In distributione Ossiciorum saecularium ; haec enim sunt bona quaedam communia Reipu.blicae instituta in ejus commodum , quorum dustributio pertinet ad Principem, unde tenetur jure naturae maxime idoneis & Reipublicae utit,

bus ea conferre. I

4. In electione & praesentatione ad beneficia Ecclesiastica, ac in eorum collatione, resignatiO- ne & permutatione; ista quippe sunt communia Ecclesiae bona dignioribus distribuenda.

442쪽

Q. 4. Quale est peccatum acceptio personarim PR. Ex genere suo est mortale; quia si cum injuria proximi. Potest tamen esse veniale oblevitatem maioriae. i

Q. s. Edne peccatum stibate eligere vel praesentare ad beneficia minus dignos spretis dignioribus PR. Assirmative , si quaestio sit de beneficiis,

quibus cura animarum est annexa. Ita enim declaravit Concilium Trident. sess. 24. cap. I. de reform. Cumque recentiores nonnulli, quos Calaistas vocant, Decretum Concilii tam claris verbis conceptum depravarent hac sua interpretatione, nempe Concilium, vel per DIGNIOR Essignificare voluisse dignos sumpto comparativo pro positivo, ut excluderet solummodo indignos, vel intelligendum quando sit concursus, in quo digniores ex justitia praeferendi sunt ob fidem eis datam, Innocentius XI. anno 1679. & Clerus Gallicanus anno 17oo. ejusmodi interpretationem damnarunt ut scandalosam, pernitiosam & De ' creto Concilii Trident. contrariam. De aliis beneficiis sine cura non ita Constat

apud Theologos; nonnulli enim existimant ea absque peccato lethali posse conferri vere dignis, spretis dignioribus. Uerum illa sententia absolute & universaliter falsa est, januamque multis abusibus & corruptelis aperit. Quare Nerixo rejicitur a sancto Antonino 2. pari. tit. I. cap. 22. paragr. I. a COVarru Via 2. Parce paragr. 7. num. 4. 1 C etano q. 67. art. a. h NaVarro de oratio-

Miscet. 38. & ab aliis, quibus Lessius ex parte astipulatur lib. 2. de beneficiis cag. 34. dub. I 3. .num. 66. scribitque grave esse peccatum , si ejusmodi beneficia ordinarie conferantur minus db

443쪽

gnis; quia patroni peccant in re magni momenti contra intentionem fundatoris, & fidelitatem quam debent Ecclesiae. Magni enim interest ad Religionis Christianae decus, ut divina Ossicia, quam decentissime ac devotissime celebrentur, Canonici praesertim Cathedralium Ecclesiarum doctrina & pietate praeluceant, Episcopi cooperatores esse possint, meritoque Ecclesiae Senatus dicantur; quemadmodum loquitur Concit. Trid. sesi 24. c. I 2. de refor. ubi propterea expetit, ut

saltem dimidia pars Canonicatuum in Cathedralibus Ecclesiis, & Collegiatis insignibus conferatur tantum Magistris & Doctoribus, aut Licentiatis in Theologia vel Jure Canonico. Sed ista fusius

prosecuti sumus tom. 4. cap. 3. de jure& ubi confutavimus quae contra solent objici. Q. 6. Acceptis personarum inducitne restituendi obligationem P

R. Non inducit, nisi cum justitia distributiva' concurrat c ut nonnumquam contingit justitia commutativa; quia privati quantumcumque digni, non habent jus strictum ad bona Reipublicae communia, V g. ad ossicia & beneficia, liberum, que est Superiori ex dignis, aut dignioribus eligere quos Voluerit, quemadmodum qui accepit pecunias pauperibus distribuendas, si in distri. butione aliquos praetermittit, non facit illis injuriam , nec isti habent potestatem exigendi pa tem pecuniae distribuendae, quia liberum est distribuenti eligere , quo. Voluerit paupe S. Dixi, nisi cum jufitia disributi ut nonnumquam contingis concurrat justitis commutativa,quia si ista violetur, dispensator restituere tenetur, ut patet se-.quentibus exemplis. . I. Cum

444쪽

1. Cum Magistratus oneribus, tributis, militum hospitio privatos gravat, nec in his servat proportionem ς privatuε enim quilibet jus strietum habet, ne supra saeuitStes suas gravetur. Quare Magistratus tenetur ad restitutionem , si ut seipsum, parentes, familiareS; amicos levet,

alios premit.

st. Quando in concursu minus dignum praefert digniori; per concursum enim Superior cum iis , qui se offerunt, init pactum dandi Beneficium ei qui superaverit: ex pacto autem nascitur jus stricte sumptum. 3. Quando bona communia sunt specialiter aliquibus destinata, contra justitiam commutativam peccaret, qui ea aliis distribueret. Duxv. g. qui secundum intentionem Principis debet distribuere spolia urbis expugnatae militibus, qui

eam expugnarunt, tenetur ex justitia commutativa iisdem dividere spolia juxta proportionem Geometricam, dando dupliciter ei qui habet meritum duplo majus: alias injustus est, teneturque ad restitutionem. Idem sentiendum de Prae. -lato, qui nollet conserre Benesteium digno, qui ad illud electus est, aut nominatus a patrono; hic enim jus habet ad rem. Ergo nulla peccata quantum eumque gravia inducunt obligationem restituendi, nisi pugnent adversus justitiam cstmmutatiVam , violentque jus, sive in re, sive ad rem. Exemplis elucid tur propositio. Petrus ex odio quo flagrat in Pau. Ium, non impedit, eum possit; ne bona ejus 1 praedonibus diripiantur , ne ager ejus devastetur, vel amicum deducit a concilio eidem Paulo opitulandi , quaeritur an Petrus teneatur ad restitu. D d S tiOnom.

445쪽

426, De Dre

tionem. Distinguendum est : si Petrus in primo exemplo tenebatur ex ossicio impedire, ut Magistratus , custos agrorum, obnoxius est restitutioni; quia peccavit contra justitiam commutativam, quatenus iniit contractum cum Republica , quo se obstrinxit arcere praedones : secus si ex sola charitate id praestare tenebatur. Similiter distinguendum est in secundo exemplo : Petrus avocavit amicum Vel mendaciis & aliis malis artibus, vel non , sed solis precibus : si primum, teneturrεstituere; quia jus habet proximus, ne mendacia sibi noxia componantur. Si secundum, non tenetur , nisi forte amicus ex ossicio debuerit opitulari: quia non violavit justitiam , sed cha

ritatem dumtaxat. . '

Ergo injustitia proprie & stricte sumpta , restituendi obligationem pariens, est violatio juris alieni, sive jus illud sit in re , sive sit ad rem tantum. Cum autem triplicis generis sint bona proximi in quae jus strictum habet, scilicet vitae, famae & fortunae, triplicis quoque generis sunt peccata justitiae commutativae opposita, nempe homicidium , mutilatio, quibus eripitur vita & personae incolumitas, ac libertas: calumnia, detractio , contumelia , &z. quibus laeditur fama &honor: furtum, rapina, fraus, dolus, &c. quibus affertur nocumentum in rebus fortunae.

Ergo injustus est , qui pro ejusmodi damnis proximo illatis restituere, aut pro iis satisfacere quantum potest, non satagit, quia non reddit alteri quod suum est. Ergo praeceptum restituendi, negativum est, lieet sonet aliquid positivum; quia praeceptum

446쪽

negativum dicitur quod prohibet malum : Atqui praeceptum restituendi primario prohibet retinere rem proximi, ipso invito , quod est per se malium : Ergo. Dixi quantum potest; qui enim totum restituere non Valet, quam potest partem restituere

tenetur.

Ergo qui restitutionem differt, V. g. solvere debita , domino rationabiliter invito continuo peccat: quia continuo male facit, teneturque exponere in eonfessione Sacramentali, quamdiu fuit in mora culpabili, quoties Vel occurrit occasio restituendi, quam neglexit, vel advertit se esse injustum detentorem rei alienae, nec serio proposuit eam quam primum restituere , aut pro ea satisfacere. Quin si proximus ex hujusmodi injusta dilatione nova damna passus est, ea resarcire tenetur. Haec attendere debent ConseΩ

sarii praesertim in Nobilibus , qui aere alieno gravati sumptibus parcere non curant, magno mereatorum & artificum dispendio, cujus injustitiae plures conscii sacramenta indigne percipiunt, eOrumque confessiones sunt iterandae. Q. 7. Quo sensu accipi debet ista regula Pisis in 6. Scienti X consentienti non si injuria P R. Sensus est eum, qui accipit aut detinet rem alienam, domino nullatenus invito, nec decepto, non peccare contra justitiam; quia non violat jus alterius; qui enim cedit juri suo: perinde est ac si gratis donaret quod suum est. Dixi I. Domino nullatenus inreto ς satis enim non est; ut absolute velit, & secundum quid nolit; ut si concedat metu , puta incurrendi offensam

potentioris, non obtinendi jus, quod in judicio

447쪽

postulat; vel aliqua necessitate pressus, si v. g. indigeat mutuo accipere , aut habere longiorem terminum ad solvendum , ac propterea munera largiatur, usuras condonet, contractum certum& nulli periculo obnoxium viliori pretio offerat. Una omnium Theologorum vox est eum injustum esse, qui ex alienis incommodis sua compurat commoda , quia invitus secundum quid non cedit juri, quod habet disponendi de re sua cum plena voluntate & libertate. Dixi et . Nec decepto; quia error & ignorantia impediunt voluntarium , ut patet ex ejus definitione; voluntarium quippe est quod procedit a principio interno cognoscente singula in quibus est actio. Ergo qui in commutationibus, seu contractibus consensum alterius obtinet per fraudem & circumventionem , facit illi injuriam, &restituere tenetur quantum sua interest non fuisse deceptum. Cum autem ejusmodi malae artes diversis modis pro diversitate contractuum Contimgant, operae pretium est de contractibus dicere.

CAPUT IV.

De contractibus in genere.

Q. I. Ouid est contractus p R. Definitur perfectus actus eXternus inter duos vel plures , ex eorum consensu ultro citroque obligationem pariens. Excipe tamen contractus impersectos, seu non reciprocos ; ut sunt donatio & promissio , in quibus solus donans, aut promittens se obligat.

448쪽

Q. 2. Qttaenam impedire pusunt conflessum in con. trati, requisitum p . R. Tria. I. Lex, quae vel absolute reddit per-χnas inhabiles ad contrahendum, puta tutorem cum pupillo, conjugem cum uxore, &Vicissim; vel non permittit contrahere nisi sub certis con .ditionibus, seu solemnitatibus, v. gr. matrimonium celebrare, nisi in praesentia, Parochi. 2. Metus injustus cadens in constantem Uirum. 3. Ε ror, seu dolus & fraus. Q. 3. Defectus conditionis, seu solemnitatis per legem appositor redditne consensum irritum S co sequenter contrastum P R. Si conditio seu solemnitas sit essentialis, irritat : secus, si sit tantum accidentalis, multa enim prohibentur, quae facta tenent. iQ. 4. Ouomodo cognoscitur conditionem per legem contractui oppositam eqse e sentialem, aut accidentatem PR. Colligitur esse essentialem. I. Ex Verbis . ipsius legis, ut si expresse pronuntiet contractum esse nullum, ex eo non posse peti debitum, sive in judicio, sive extra judicium : si obliget eum . ad restituendum, qui ex tali contractu quidpiam accepit. 2. Si posito quod constaret Legislatori nullam in contractu fuisse fraudem , U. gr. in m trimonio clandestino, nihilominus contractum declaret esse irritum Censetur vero accidentalis solemnitas, quando per legem ita praecipitur, ut ea tamen omissa , contractus non habeatur nullus. Ergo praeceptum praemittendi matrimonio tres denuntiationes, & prohibitio celebrandi matrimonium tempore Quadragesimali pertinent ad solemnitates accidentales tantum, cum sine iis

449쪽

matrimonium non sit irritum, sed illicitum dum taxat. Contra Uero praesentia Parochi, aut alterius Sacerdotis de Parochi, vel Episcopi consensu, & duorum testium est essentialis matrimonio, cum sine ea nullum sit matrimonium. Ergo solemnitates praescriptae pro testamentis& legatis sunt essentiales, cum iis omissis, testamenta & legata in foro externo declarentur nulla; ita ut haeredes in conscientia non teneantur ea exequi, etiamsi apud eos constet de volunta. te Testatoris, modo tamen ipsi Viventi non promiserint se vota ejus impleturos ; ex ejusmodi enim promissione obligantur, si testator poterat dare. Utrum autem Legata ad pias causas sint excipienda, penes est judicem. Consule quae in hanc rem diximus tom. 4. de Donationibus.

Ergo secundum plures leges municipales, donationes co*ugem inter & uxorem nullum effectum pariunt, & bona sic accepta haeredibus sunt restituenda, etiam ante sententiam judicis; quia ejusmodi donationes iisdem legibus declarantur irritae. Quare locorum consuetudines tam protestamentis & legatis , quam pro donationibus vel unius conjugis in gratiam alterius, Vel purentum in gratiam unius liberi prae aliis dilecti, sunt omnino consulendae & observandae. Utrum autem & quomodo fideicommissum possit esse licitum & validum , diximus tom. 4. loco

citato.

Q. s. Contractus per merum initus estne validus p R. Iure positivo Contractus metu gravi & in

justo initi irritari possunt; sed actu & de facto

non sunt irriti, exceptis tamen quibusdam comtracti-

450쪽

tractibus. Colligitur ex lege ultima, Cod. de bis qua Ui. Dixi I. Metu gravi; tum quia ex Regula I 44. Iuris in 6. Vani timoris justa excusatio non es: tum quia metus levis non praesumitur dedisse causam

contractui. ι

Dixi et . Et injusto; nam si fuerit juste incessus, contractus irritandus non est. Quare si quis ex justa sententia judicis cogatur matrimonium comtrahere, firmum erit ejus matrimonium. Dixi 3. Quibusdam contractibus exceptis 2 contractus enim matrimonii & professio Religionis ex metu gravi, & injusto nullum pariunt es-fectum.

Q. 6. Valetne contractus ex errore, vel dolo initus δ R. I. Si error vel dolus sit circa substantiam, , ut si quis crederet emere Vas aureum , . cum esset aeneum , nullus est contractus, quia nullus est consensus ; numquam enim voluit emere vas

aeneum.

R. 2. Si error si circa accidentia tantum, non irritat contractum , etiamsi ei causam dederit , tum quia adest suffcipns cognitio rei, de qua contrahitur; & consevsus in eam : tum quia vix ullus contractus validus foret, cum fere semper occurrant aliquae circumstantiae, quas si quis Praevidisset, non contraxisset. Si tamen dolus contigit ex altero contrahente , rescindendus est contractus requirente parte ' decepta; & decipiens tenetur resarcire damna ex dolo secuta. v Sed si error contigit vel a parte decepta, vel, tertia persona, Vel ab altero contrahente, sed sine ejus culpa, contractus rescindendus non est,

saltem

SEARCH

MENU NAVIGATION