장음표시 사용
451쪽
saltem in soro conscientiae , nee resarciendum damnum , quia non fuit injuste illatum , sed refundendus est excetius pretii, ut reponatur aequalitas. Q. 7. Quam obligationem parit contractus pNota triplicem esse obligationem. Prima dicitur naturalis tantum , qua quis obligatur in conscientia, quamvis adversus eum non detur actio in foro exteriori, sic qui per quinque annos censum annuum non solvit , naturaliter obligatur solvere , quamvis creditor qui per illud tempus repetere neglexit, actionem non habeat in foro externo adversus debitorem. Secunda obligatio est civilis tantum, datque actionem in foro externo, quamvis in conscientia non obliget : sic emptor , qui non potest proferre apocam, qua constet ipsum solvisse pretium rei emptae, ciUiliter obligatur ex contractu , cogiturque in foro externo iterum solvere. Tertia obligatio est naturalistisimul & civilis, ligatque tam in foro conscientiae, quam in foro eXterno. His praemissis, R. Contractus parit obligationem naturalem& civilem , nisi forte lex specialis prohibeat; quia contractus est lex qmedam privata , quam contrahentes sibi imponunt, cogunturque in foro externo fidem sibi mutuo datam servare.
Dixi, Nisi forte Lex jecialis probibeat ; quia Le-
ge Civili instit. tit. de inutilibus stipulationibus, paragr. Pupillus. Minores aetate & pupilli pubertati proximi non obligantur civiliter ; sed tantum naturaliter, ita ut venditor pupillum , qui sine tutoris consensu emit, invitum compellere
non possit ad solvendum pretium; sed solum ad
452쪽
ad reddendas merces, quae si consumptae fuerint absque dolo , pupillus in foro externo cogitur solum solvere, id quo factus est ditior. Dico in foro externo: quia naturaliter & in conscientia totum pretium refundere tenetur. Extat enim Edictum Regiugi Ludovici XIII. promulgatum anno I 629. circa ludum Aleae, qui est species quaedam Contractus, in quo Edicto siesanxit Rex Christianissimus : Mus defendons N imirerisens a totis nos Suisu de receυost dans leurs mafons las assembisti pοur is seu, qu' on appelle . Academis mBerians. raclarons a pressent torru ceux qui F coratre-viendroni, ou qui se prostituerant Aunsi pernicis exemelae , infames; hue Iabies, S incapabies de tenis jamala res Ros . Declaroris tolites cates contraclees potarim , S toutes oblisitions S promesses fustes polir jeu, quelques deguisὸes qu'elles siolent, nulles S de nul esset, S decharges de toutes obligations civiles natu-
Q. 8. Quomodo dividitum Contractus PR. Generatim dividitur in justum & injustum. Iustus est Contractus . clim servatur aequalitas & contrahentium conditio ita aequatur, ut viri prudentis judicio par sit utriusque & spes lucri & damni periculum. Contra vero injustus est Contractus, in quo reperitur inaequalitas , & sors unius contrahentis evidenter deterior est sorte alterius. Haec regula brevis quidem est, sed ce tissima & lassiciens ad omnes conscientiae quaesti
nes solvandas circa Contractus rerum commutationes. Habeant Negotiatores & Mercatores in suis tabernis & artifices in officinis scriptum ad parietem, JuSTITIA EST AEQUALITAS ,' Im
453쪽
IUSTITIA EST INAEQUALITAs, & uno intui tu intelligent quid observare, & quid vitare teneantur. Vertim quia pro diversa Contractuum natura , diversimodo adhibenda est isthaec regula , de contractibus in specie dicendum.
Nas dumtaxat Contractuum species attingam, quae sunt magis in usu, & in quibus justitia sae- pilis laeditur. Sunt autem illi ContraAus, vendi. tio & emptio, mutuum, societas, & cambium, galich, ctatae.
. g. I. De venditione F emptione. . Q. I. Guidsunt venditis N emptio P . - . R. Definitur venditio , pactiocis pro pretio: emptio vero, pactio pretii pro
Dicitur pro pretio ; nam si merx daretur pro alia merce, non esset venditio aut emptio, sed permutatio. Q. 2. Quodnam es justum, arat injustum rei venarsis pretium P R. Pretium aequale valore rei venalis secumdlim communem hominum aestimationem, est j stum ejus pretium ; inaequale vero est injustum. Ita omnes I beologi quia ex dictis justitia comsistit in aeqialitate, injustitia vero in inaequalita-
454쪽
te: Ergo ut licitus & justus sit contrRctus emptio nis, aut venditionis, mensurandum est pretium cum merce, vel cum opere artificis, secundum divinam Legem, inquit sanctus Thomas secunda secundae q. N. art. I. ad I. illicitum repultatur si in venditione N emptione non fit oequalitas justitiae observata: S tenetur ille qui plus habet, recompensare ei, qui damnificatus est. Notent Pastores & Consessarii.
Dices: Ex Lege , Explicito, Digest. Parage.s Haeres, res tantum valet, quantum Vendi potest : Ergo, Distinguo anteced. Quantum vendi potest intra altitudinem iustii pretii, Concedo: extra latitudinem , Nego anteced. alias Lex citata imiusta foret & per aliam Legem correcta, nempe Lege Rem majori, de rescindenda venditione, & in Jure canonico , cap. Cum causa, tit. de Empt. S
Q. 3. Quomodo insimanda est latitudo justa pretii'
R. Duplex pretium est distinguendum: aliud. dicitur legitimum seu legale , quod est fixum
deereto Magistratus : aliud dicitur naturale &vulgare, quod ex hominum aestimatione constituitur independenter k Magistratus decreto. . . Pretium legale consistit in indivisibili, ita ut si Magistratus determinaverit pretium panis talis ponderis , injustus sit. venditor & ad restitutio nem teneatur, si minimum quid ultra ab emptore exigat; quia non servat aequalitatem a Lege taxatam. Contra vero pretium naturale seu vulgare certam habet latitudinem; quia homines vario de rebus judicant, ita ut quod alii censent valere decem , alii aestiment undecim, alii etiam
455쪽
Q. 4. Quomodo Theologi descrount latitudinem pretii justi vulgaris P
R. Pretium naturale vulgb dividunt in inibinum , medium & supremum docentque licitum esse venditori vendere supremo & rigoroso pretio, si possit id obtinere ab emptore, cui comcessum est licitari, ut venditor descendat ad medium, aut infimum pretium. Quod si secundum communem hominum aestimationem res tanti non valeat quanti empta est, venditor excessit, limites justi pretii, & in foro conscientiae restituere tenetur. Contra si emptor, secundum communem aestimationem minoris emit, qukm valeat res vendita, debet venditori satisfacere , nisi ille condonaverit. Q. 4. Licet-ne vendere credito supra latitudinem pretii naturalis PLicitum non est, nisi inde lucrum cesset, aut damnum emergat; quia res tanti non valet, quanti emitur. Dixi , i Nisi inde lucrum cesset; quia eo titulo aliquid accipere, non est vendere usum pecuniae ἔsed damnum vitare, ut docet S. Thomas a. a. q.
' Hinc sequitur injustum esse & usurarium em re infra pretium vulgare ob anticipatam solutionem; quia haec anticipata solutio habet rationem mutui, ex quo lucrum percipere usurarium est ex S. Thoma cit. art. g. ad 7. Q. 6. Unde augetur rei venalis pretium pR. Ex his circumstantiis. I. Ex penuria vescopia mercium. 2, Ex pecuniae abundantia vel raritate. 3. Ex multitudine emptorum & pa citate vendentium, & contra. 4. LX modo vem
456쪽
dendi, nam vilitis res venduntur sub hasta & --ce praeconis; quam apud mercatorem; contra. vero quando minutatim & per patres, caritis venduntur, qukm cum in magna quantitate. s. Ex majori vel minori emptorum indigentia, modo tamen communis sit.
Dixi, moia communis fit; nam indigentia unius emptoris aut venditoris non mutat communem 'hominum aestimationem , nec essicit, ut carius res vendenda sit, aut vilitis emenda. Ergo merito Academia Parisiensis anno I66s. damnavit hanc propositionem uti falsam, scanda-losam, charitati & justitiae contrariam. Potest aliqula emere rem vilius ab illo, qui vendit necesitate
Ergo Mercator non potest sine injustitia augere pretium suarum mercium , ex eo quod vel domus ejus in qua servabantur, conflagraverit, vel in iis advehendis majores sumptus fecerit,qulim alii Mercatores , vel quod dolo deceptus sive artificum sive prioris Mercatoris vitiosas merces comparaverit , quas integras & optimas existimabat; quia merces in illius taberna vulgo non pluris aestimantum, quam in tabernis aliorum Mercatorum , iniquum est omnino ut damnum quod solus pati debet, in alios trans.
Ergo injustus est, qui supra vulgare pretium rem suam, put, domum, agrum, &e. Vendit, quia emptori admodum commoda est , & maxime ea indiget , iis enim ' aequalitatem non '
Q. 7 Quid observandum est circa p muriam S ra
457쪽
R. Num illa raritas ex monopolio Contigerit Τ Q. 8. Quid est monopolium PR. Et conventio unius pluriumve Mercato. rum, ut ipsi soli vendant, emantve quo VOlmerunt pretio Ad monopolium referturi. Quando Mercatores supprimunt merces suas , ut inde earum pretium crescat. 2. Quando aliquis congerendo omnes fero merce , inducit raritatem & caritatem ; secus, si non induceret. a. Si quis vi vel fraude impediat, ne merces aliunde advehantur, unde oritur caritas. 4. . Quando opponitur fictus licitator, ut ab ter augeat pretium, - . s. Si multi conveniant, ut opus ab uno in choatum, alter non perficiat, quod expresse prohibetur lege Bbemus, Cod. de Monop. 6. Si Artifices conveniant non docere artem
suam, nisi filios sios aut nepotes, aut nisi certo pretio injusto Q 9. Monopolium pugnat-ne contra justitiam p. R. Affirmative, & ad restituendum obligat, nisi authoritate publica constituatur, quia cum
pretium natur lo rerum Venalium quandam latitudinem habeat, snguli habent jus contrahendi intra illam latitudinem : Ergo sit eis injuria,
quando per monopolium coguntur emere tantum rigoroso pretio aut vendere infimo. . A
fortiori injusti essent Monopolae, si supra rigo- rosum pretium venderent, aut infra infimum
Dixi, Nisi autboritate publica constituatur , quia. aliquata
458쪽
aliquando Reipublicae interest, ut Vel rerum venalium pretium laxetur, vel privilegium Merc tori aut Artifici detur ; alioquin negotiationem aut artificium in Reipublicae detrimentum deserere cogeretur. Nec in eo fit cuiquam injuria, modo curent Magistratus ne Mercatores aut Artifices praetextu privilegii pretium immoderatum
Q. r. Ouid est mutulam P . . ,. Est contractus, quo transfertur in ab rerum dominium rei in numero , pondere , &mensura consistentis , cum obligatione reddendi i aliam ejusdem speciei & bonitatis, post lapsum temporis. Singulae partes hujus definitionis sunt notandae , & accuratius exponendae ad refellendas plures pactiones injustas & usurarias. Itaque . Dicitur T. Quo transfertur in aeternam dominium, in quo mutuum .conVenit cum Venditione, dis- fertque a multis aliis contractibus, ut 1 locatione , praesertimque a commodato , quod secum dum linguam Gallicam confunditur cum mutuo ;mutuum enim & commodatum dicuntur GHIL co , pres, quamvis essentialiter differant; commodatam quippe est de rebus', quae usu stitem unico non consumuntur ut equus, liber, Uestis, &c. mutuum verti est eorum, quorum usus est consumptio, ut frumentum, panis, vinum,
Res prioris generis non mutuo, sed commo-
459쪽
dato dantur in usum tantiim, non in proprietatem. Unde si liber aut equus sine culpa commodatarii pereat, perit commodanti, utpoto ejus domino. i. Res verti posterioris generis mutuo dantur, non commodato ; neque enim dicimur commodare pecuniam aut panem, sed mutuare : mutuando autem, dominium earum rerum transferimus , non secius ac si eas Venderemus; quia usus earum non distinguitur j, substantia & propriet, te; cum mutuatarius iis uti non possit, nisi eas consumendo. Ergo damnum aut fructus rei mutuatae non Pertinet ad mutuantem , quia juxta regulam juris , res perit, aut fructi at domino suo, Sicut ergo domus per Venditionem tradita, si tempestate corruat, corruit in damnum solius emptoris ; ita si pecuniam mutuo recens acceptam latrones auferant, non mutuans, sed mutuatatarius: damnum illud pati debet. Si vero ex ea mutuatarius utiliter negotietur & ditescat, nihil inde mutuans repetere potest, cum res illa ad ipsum non pertineat. Atque hae ratione reselluntur ; qui eo praetextu usuras exigunt, quod mutuatarius ex pecunia ab ipsis mutuo accepta lucretur. Dicitur a. Rei in numero, Sc. quia mutuum versatur circa res usu consumptibiles , quae vel dantur in numero , ut pecunia, Vel in pondere, ut panis, vel in mensura , ut vinum, frumem tum , Oleum, &c. 'Dicitur 3. Cum obligatione reddendi aliam ejusdem i
steciei S bonitiatis. Haec est enim aequalitas & justitia , quam recta ratio exigit, ac proinde ab
460쪽
omnibus observanda, etiam a Tutoribus & Curatoribus, ut nec plus nec minus, sed tantum reddatur quantum mutuo acceptum est. Dicitur 4. Post lapsum temporis, ut distinguatur, mutuum a cambio, ubi pro nummo aureo dato v. g. statim redduntur nummi argentei, Tem- .pus autem vel est determinatum in contractu mutui , vel non : si primum, mutuans pecuniam non potest repetere ante lapsum temporis praefiniti: si secundum, potest absque injustitia repetere quo tempore Voluerit, modo non repetat statim atque mutuo dedit, ac propterea mutuatarium mox in jus vocet, ut defectu solutionis cogatur pendere usuras. Dixi, absque injustiis ,r peccaret enim & quidem graviter contra charitatem , ae tum repeteret , cum mutuatarius nonnisi cum magno detrimento reddere posset , & ipse mutuans nullum damnum ex dilatione pateretur. Ergo intrinsecum est contractui mutui quod mutuans per aliquod tempus pecunia sua careat, periculoque se exponat eam amittendi. Quare ratione carentiae pecuniae aut periculi, mutuans non potest quicquam exigere ultra quam concedunt Leges mutui, secundum quas mutuatarius . tenetur solum aequale reddere. Ergo merito damnatae sunt sequentes propo-stiones ab Innocentio XI. anno I 679. 1 Clero Gallicano anno I7oo. & prius ab Academia Pari .
Prima, Cum numerata pecunia presiosior sit numeranda , potes creditor aliquid ultra fortem a mutuatario exigeme, N eo titulo ab usura excusari. '
