장음표시 사용
471쪽
Ossicium, Princeps majora emolumenta iis concedit, quos Campsores constituit, quibus emo. lumentis sine injustitia gaudere nequeunt, qui ultro se huic muneri immiscent. Unde non solum tenentur ossicium illud dimittere ; sed &restituere , si quid plus acceperint habita communi ratione eXpensarum , lucri cessantis & damni emergentis. 4. Peccant qui cum satis non habeant, unde onera Campsoribus communia sustineant, undique pecunias sub usuris colligunt; nam ex dictis non licet mutuo petere ab usurariis, nisi adsit vera necessitas. Q. 3 . Quomodo dividuin Canidium pR. Dividitur in reale & siccum. i, Reale est, quod in allata definitione exprimitur.
Siccum est Cambium fictum , & verum mutuum specie Cambii nomine velatum; per illud enim non permutantur pecuniae praesentes pro praesentjbus alibi reddentis. Titius v. gr. lucri cupidus negat Lugduni mutuum ei qui pecunia indiget; sed offert Cambium ea conditione, quod alter eam reddet Lutetiae; quamvis sciat reddendum Lugduni post temporis lapsum, quod est verum mutuum , & fictum Cambium ; ideo siccum , quia caret humore justitiae, seu vero titulo ad lucrum pariendum. Quare lucrum inde proveniens est injustum & usura palliata velatum.
De Testamentis & Legatis nihil hic addendum iis, quae diximus capite praecedenti.
472쪽
Q. I. muta est Restitutis pR. Est actus justitiae commutatio
reddentis cuique debitum suum ad aequalitatem. . Q. 2. Restitutio estne necesparia PR. Est, & quidem jure naturali, quia ause re rem alienam, & eam detinere invito Dominoidem reputantur ; Le hien Tautrui tu ne prendras, ni retiendras sciemment. Hinc praeceptum restitutionis potius est negativum , quam positivum , ut supra observavimus. ωQ. 3. Unde nascitur obligatio restituendi R. Ex injustitia ; quia ex distis justitia commutativa est aequalitas in commutationibus, v. gr. inter operas & mercedem, inter mercem & pretium , injustitia vero inaequalitas. Ergo ad tol-Iendam injustitiam reponenda est aequalitas, quod fieri nequit, nisi per restitutionem. Ergo nulla facienda est restitutio, quantum' cumque grave fuerit crimen ; ubi nulla injustitia , nullaUe reponenda aequalitas. Ergo totuplex est radix restitutionis, quotu-plex est modus violandi justitiam & tollendi
Q. 4 Quotvisti modo justitia violari potest y R. Triplici. I. Ratione injustae acceptionis, uando quis bona proximi invadit. 2. Ratione amni illati, ex quo nihil in manus damnificatoris venit, ut si vastet agrum alienum, domum proximi incendat, personam ejus mutilet. 3. Ratione injustae detentionis, quomodo injustus est,
473쪽
qui non solvit debita juste contracta , aut non restituit bona inventa. Q. s. Quotvlex es injusta acceptio R. Triplex. Prima fit occulte, & est furtum. Secunda palam , & est rapina. Atque hoc posteriore modo injusti sunt, qui usuras accipiunt, qui majori pretio vendunt, aut viliori emunt, quam merces Valeant; qui pro Ossicio stipendium aut honorarium eXigunt ultra, quam lege constitutum est. Tertia fit dolo & fraude , ut si quis
mercem vitiatam pro integra vendat, misceat aquam cum Vino Venali, paleas cum tritico, malis artibus proximum circumveniat in ludo, contractibus, &c.
Q. 6. Quotvliciter damnum potes inferri pR. Dupliciter; nimirum physice , eum quis propria manu interficit, vastat, Sc. & moraliter, quando non per se, sed per alium injuriam facit, quod iterum dupliciter contingere potest; vel positive, influendo in damnum ; vel negati ve , non impediendo damnum, cum ad id ex
Q. 7. Quanam fiunt causae positivae damni, qua
vero negativae pR. Sex numerantur positivae, & tres negativae, his versibus comprehensae. Jussio, consilium, consensus, palpo recursus, - Participans, mutus, non Obstans, non manifestans. 'Circa ejusmodi causas iconsule nostrum tomum 4. de Restitutione, cap. 4.
Q. 4. Qui ex charitate tantum tenetur impedire iam .
num proximi, debetne resiluere, A non impedierit P
474쪽
R. Minime, quia peccat solum contra charitatem : constat autem ex dictis non esse obligationem restituendi , nisi peccatum violet justitiam & tollat aequalitatem. Mutus ergo hoc loco est qui ex ossicio , Vel 'eX pacto tenetur clamare , reprehendere, disesuadere, accusare, aut testari, & tacet. Non obstans, qui similiter ex ossicio & pacto tenetur obstare, & non obstat, ut Patres , Tutores, Domini; non impedientes Filios, Pupillos, servos, ne aliis noceant; aut famuli sinentes diripi bona Dominorum : item Princeps, Dux belli, Advocati, Ministri Justitiae, Custodes sylvarum, agrorum, & alii stipendio conducti. Non manifestans, qui ratione ossicii vel pacti tenetur damnificatorem manifestare, vel ante, Vel postquam damnum illatum est. Q. 9. Quantum ess restituendum pR. Tantum, quantum ablatum est, quia praecipitur restitutio , ut cesset injustitia : injustitia autem tolli non potest, nisi tollatur inaequalitas, quod non fit nisi tantum restituendo, quantum ablatum est. Q. Io. Susscitne ad ponendaem oequalitatem, ut reddatur res ablata, s extet, vel ejus pretium, si com
R. Aliquando suffcit, aliquando vero non. Q. 11. Quibus in casibus non susscit reddere rem ablatam , out ejus pretium pR. In duobus. I. Quando ex re ablata novum damnum emersit personae laesae , v. g. si ex desectu pecuniae furto sublatae magnas expensas passus est a creditoribus. 2. Quando lucrum ces-
475쪽
Q. 12. Q ruplici modo per injuriam acceptam linerum cessare potest Z R. Duplici. I. Si re illa utebatur tamquam instrumento ad lucrandum, V. gr. non potuit negotiari, nec solidas operas , quibus sustentabatur, perficere. 2. Si res ablata erat fructifera. Q. 13. Quot licis generis sunt fructus P, R. Triplicis: alii dicuntur naturales, ut hem hae in pratis ; alii mere industriales , ut lucrum perceptum ex pecunia aliena, pretiosum opus confectum instrumento furtivo : alii mixti , qui partim naturaliter . partim industria prooniunt, ut frumentum, vinum, Sc. quae non nascuntur
Q. 14. Omnes ejusmodi fructus fiuntne restituendi PR. I. Artificiales non sunt restituendi, quia proprie non sunt fructus rei ablatae, sed industriae, quae pertinet ad furem; unde si lucratus si ex pecunia aliena, sive ludo, sive mercatura, nihil ex eo fructu debet restituere. R. 2. Fructus naturales & mixti sunt restituendi , deductis impensis, quas Verus Dominus fecisset, quia res fructificat Domino suo.
Q. I s. Quid F ejusmodi fructus fuerint consumpti P
R. Si mala fide, restituendi sunt: si vero bona fide , restituendum est solum id quo factus est datior, qui consumpsit, quia ex Reg. Iuris in
6. locupletari non debet aliquis cum asterius injuria vel
Censetur autem ditior factus, qui minus de propriis expendit, dum bona fide consumpsit rem alienam, V. g. domi non coenavit, qui alibi cum sociis manducavit agnum, quem non credebat esse furtivum, non tenetur restituere unum,
476쪽
neque partem agni, sed solum quod expendisset domi coenando. Quod si non minus expendit, nihil restituere tenetur. Q. I 6. Quis censendus es bonae mei p R. Qui sine omni culpa rem alienam accipit, consumit aut detinet: Tutor U. g. ex consilio Pastoris secundum consuetudinem Provinciae pecuniam pupilli dedit ad usuram , bona fide eam in commodum pupilli convertit non tenetur testituere, cum postea monitus est ejusmodi contractum esse usurarium, quia ex illo non est ditior factus. .
Q. II. Quando piares ad damnum concurrerant, quo ordine debet feri restitutio pR. Uel participes fuerunt tantum rei injuste acceptae , V. g. comederunt OVem, quae ipsis nescientibus furto sublata erat: vel injustae acceptionis , V. g. concurrerunt Vel positive, vel negative ad ovem capiendam; si primum, quilibet tenetur tantum restituenti partem , quam mala fide consumpsit, sciens ovem esse furtivam , &aliis non restituentibus , pro ipsis restituere de bet , nisi suo consilio aut alio modo in causa fue- . .rit, cur res injuste ablata vero Domino non sit 'reddita; quia non fuit causa majoris damni.' Si secundum , quilibet, aliis recusantibus satisfacere, & totum damnum reparare tenetur, iquia totius damni fuit causa, cum in illud totum influxerit.
Q. 18. Si Anguli parati sunt resiluere, quis ordo . servandus es P R. Ρrimo loco restituere debet, qui rem alimnam detinet, vel qui eam consumpsit, nisi mandato aut aliorum nomine consumpserit, quia est
477쪽
prima & praecipua causa damni, nec alii reputantur, nisi ut causae instrumentales. Quare ipso restituente, alii nihil ipsi refundere debent. Dixi, Nisi mandato aut nomine, &c. in hac enim hypothesi ipse habet rationem instrumenti , aut causae ministerialis respectu mandantis. Hine Dominus , qui famulis suis incendendam domum adversarii praecipit, indemnes illos servare debet. Contra vero si plures inito inter se consilio communem adversarium impetant , & unus ex illis eum occidat, Oecisor non magis tenetur ad damna reparanda, quam alii; sed aequaliter singuli ea reparare debent, quia homicidium factum est
Si tamen qui consumpsit rem alienam ex mandato alterius, ex ea factus sit ditior, debet ante mandantem , restituere in quo factus est ditior, cum habeat plusquam debet
478쪽
De definitione Religionis & ejus adhibus. Q. I. uid es Religis PR. Est virtus moralis , per quam Deo tamquam primo rerum omnium principio de-hitus cultus exhibetur. Νomine autem cultus intelligitur actus sive internus, sive externus , quo alicui exhibemus honorem ac reverentiam cum aliqua nostri submissione, qualis est genuflexio, capitis inclinatio. Cultus ergo in eo distinguitur ab honore, quod cultus necessario includat sui dejectionem, minime vero honos praecise sumptus ; Deus enim sanctos honorat, nee proprie dici potest eos colore , quia Coram eis non dejicitur.
Q. a. Quinam funt actus Religionis PR. Alii sunt eliciti, qui immediate a Religione
479쪽
procedunt, ut adoratio, sacrificium, alii imperati, qui immediate ab aliis virtutibus eliciuntur, sed imperante Religione, quae illos ad divinum
cultum ordinat; ut eleemosyna collata Sacerdoti , quia Dei Minister est. R. 3. QMtuplex est actus Religionis elicitus PQ. Praecipui & primarii sunt Devotio , Or tio seu Adoratio, Votum, Iuramentum.
R. S. Thomas secunda secundae, quaest. 8. art. I. illud deducit a Verbo , devovere. Devoti dicuntur, inquit , quiseipsos quodammodo Deo devovent, ut eis se totaliter subdant. Sic apud Gentiles devoti vocabantur , qui seipsos Idolis demovebant in momtem pro salute Reipublicae. Q. 2. Quomodo demitis Devotio pR. Definitur voluntas tradendi se prompte ad ea, quae pertinent ad Dei famulatum. Dicitur I. Tradendi se, non aliqua dumtaxat ad se pertinentia, ut fit per votum. Unde qui unum, aut alterum actum alacri & fervida mente ad cultum Dei refert, potest quidem dici talem actum devote exercere; sed propterea non denominatur devotus, nisi & seipsum tradiderit. Ergo latius patet devotio, quam Votum, quia Votum potest esse de aliquo singulari opere; devotio v ero simpliciter dicto non unum actum ,
sed totum hominem cultui divino consecrat. Dicitur 2. Pro te; qua voce exprimitur Voluntatis modus, & omnium aedonum, quae a Religione
480쪽
Iigions suo olici rur sive imperantur; nimbrum ad devotionem requiritur, uL uoto sunt Dei cultus, expedito, & alacri animo persolvantur.
Ergo qui abdicatis secularibus negotiis , totos se cultui divino mancipant, ut Religiosi, &Clerici non sunt quod profitentur p si tamen profitentur,) quando tepide & segniter circa Dei
cultum se gerunt. Dixi: Si tamen profiteratur; quamvis enim Clericatus sit devotionis professio, Clericos tamen cernere est, qui gloriosum devoti nomen tamquam probrum, & dedecus a se eliminant, &aliis quasi contumeliam impingunt. Dicitur 3. Ad ea quae pertinent ad Dei famulatum ;quibus verbis significatur devotionem esse prim
rium , & persectissimum Religionis actum, 1 quo
R. Duplex statuitur a S. Thoma; extrinseca,& intrinseca. Extrinseca eaque praecipua, Deus est , non ars, aut humana industria. Deus quem vult Rel giosum facit, inquit Sanctus Ambrosius in cap. 9.Luc. Unde per orationes nostras attrahenda est Vera devotio: ea enim suppliciter promereri poG
Altera devotionis causa , quam S. Thomas vocat intrinsecam, quia se tenet ex parte nostra, est meditatio , voluntas enim nascitur ex inteli, gentia, ex S. Augustino lib. 14. de Trinit. cap 8. In meditatione mea exardestet ignis, nempe Charit iis , ut interpretatur sanctus Thomas. Ad concipiendum vero illum Charitatis ignem, duplex consideratio requiritur ex eodem Ang aico