D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

lico Doctore; scilicet bonitaris & μxectilentiae divinae, & humauα innrmitatis ac defectuum. Prior consideratio excitat DeVOtionis servorem, qui est proxima Devotionis causa. Posterior excludit praesumptionem , Per quam impeditur quis, ne Deo se subjiciat, propriae Virtuti innixus.

Q. 4. Quinam fiunt gemini θ' proprii Devotionis

R. Duos agnoscit S. Thomas ita Devotionis proprios, ut ab ea separari nequeant, scilicet spiritalem laetitiam ex consideratione infinitae Dei bonitatis : Memor fui Dei,'delectatus sum. Psalm. 76. & sui displicentiam , ac tristitiam ex conscientia propriorum desectuum : Atque ex ista permixtione delectatilis G tristasilis: inquit S. Tho,

mas a. 4. ad 3. nonnumquam prorumpunt lacrymae, quae veluti panis suavis &solidus devotam mentem reficiunt, ut habetur Psal. 4Ι. Fuerunt. misi lacomae meae panes die sic nocite. Quo enim anima magis se sentit infirmam, eo ardentius in Deum fertur , indeque luavius experitur immensam ejus bonitatem , quae rursus novum est ipsi incentivum deserendi proprios defectus; sicque crescente Charitate ac Religione, crescit humilitas & sui displicentia. Sic velut ad Lydium lapidem probatur vera Devotio. Ergo fucata est illorum Devotio, qui pro . Pter exteriorem , quam praeselarunt, pietatis speciem, caeteris melius sapere sibi videntur: in. firmioribus indignari noverunt, nullatenus compati ; corrigenda ubique invenire se putant, praeterquam in seipsis, nimium sibi placentes, & ut facile de aliis malum cogitant, bellum omnibus temere indicunt; pacem perturbant sub Religionis

482쪽

De Religione. 663

nis praetextu, salutaria sapientum monita non asmittunt, nonnumquam etiam dominationem com temnunt audaces, ut scribit Apostolorum Ρrin. ceps a. Epist. cap. 2.

CAPUT III.

De Oratione.

Q. i. muid est Oratio P M R. Est petitio rerum decentium Deo

facta sive immediate , sive mediante Sanctorum intercessa one, ut aliquid ab ipso impetretur. Dicitur I. Petitis; id est, intimatio sui desiderii alteri facta ad obtinendum aliquid ab eo. In petitione autem quatuor intelliguntur. Primum conscientia propriae indigentiae & infirmitatis : absurde enim quis peteret, quod jam habet, aut credit habere , in tua potestate, ut S. August. Lib. de praedest. Sanct. argumentatur ad versus Pelagianos, probans ex Oratione necessitatem gratiae, quam illi negabant. Secundum est desiderium rei quae petitur z

quod si nullum fuerit, petitio non est, sed ludus ciderisio; ut si dives pauperem se fingens, petat

eleemosynam, paratus oblatam rejicere. Tales sunt qui in Oratione Dominica sanctificari nomen Dei, & in tentationem non induci sic petunt, ut nolint amovere scandala , quibus nomen Dei blasphematur, nec a peccato recedere. Tertium est spes obtinendi quod petitur; nemo enim supplex accederet ad eum, quem certo nosset numquam ad vota flectendum. Hinc damnati Deum orare non posunt., Qv -

483쪽

464. De Religione.

Quartum est postulatorum pereeptio in eoi, ad quem petitio dirjgitur, quia petitio est quaedam

locutio quae supponit audientem. Hinc oratio dicitur a S. Joanne Damasceno Lib. 3. Orthod.Fidei c. 24. Ascensius mentis in Deum, quia ex S. Thoma, oportet accedere ad eum , a quo petimus. lDicitur a. Rerum decentium; impium enim est, Deo petere, quod non decet illum dare & nos accipere. . Si a foecularibus abstinere iubemur, inquit S. Chrysostomus I Omil. 42. in Ioan . qure miseris, quae amentia est ea a Domino postulare ρ Et S. Augustinus in Psal. 8S. Deum adjuviorem ponis cupiditatium. Unde ejusmodi oratio contraria Religioni & cul. ltui Dei, convertitur in peccatum. GraUiter e go monendi sunt Fideles, ut attendant quid a Deo petant, & quo motivo, an ex cupiditate & amore rerum temporalium, an ex desiderio vitae aeternae. Ad hoc peτtinet, pergit Sanctus Doctor Trach. 73. in Joan. ne nos intacas in tentettionem; n que enim patruo es tentatio, si contra tuam At causam , tua postulatio. Dicitur 3. Deo facta; h quo nempe hona cun- cta procedunt, quorum per Orationem illum agnosi cimus authorem.

Dicitur 4. Sive mediante Sanctorum intercessione ς quia ad Religionem etiam pertinet deprecari Sanctos uti Dei amicos, quibus ipse inspirat pro nin his deprecandi affectum , ut monemur pluribus Ecclesiae Collectis : Interveniat pro nobis quoesiumus, Domine, beata Virgo Mater tua, vel, Sanctus tuus Lucas Evangelisa. Mus qui tibi placuit, precibus adjuvemur , Sc. Sicque in invocatione Sancto. rum Deum profitemur omnium bonorum aminorem.

484쪽

De Religione.

Εx hae definitione colliges duo ad veram

Orationem tam necessario requiri, ut alterutro deficiente, Oratio non sit; imo fiat in peccatum. Primum est mentis attentio; quia non sine magna irreverentia quis hominem alloqueretur, tanquam insanus non attendens ad ea quae proferret.

Secundum est pia voluntatis affectio, & serium desiderium obtinendi Fae petuntur; alio quin seria non ellet oratio, sed illusoria. Q. a. Qtιοtuplex Vt attentio P . R. Sanetus Thomas secunda seeundae q. 83. art. I 3. & ex eo alii Theologi triplicem distinguunt. Prima est ad verba quae Ore proferuntur. Secunda, ad sensum verborum. Tertia, ad finem orationis, scilicet ad Deum, & ad rem pro

qua Oratur.

Prima attentio requiritur in iis, qui ex prae cepto tenentur ad orationem vocalem, ut Clerici; quia praeceptum Ecclesiasticum cadit in ipsam etiam pronuntiationem; ac proinde praem. cepto non satisfaciunt, qui oculis & mente dundi taxat legunt, lingua quiescente. Secunda est utilis, sed non est necessaria ; cum idiotae lingua peregrina & ipsis ignotae veri orent. Tertia est maxime necessaria ; ita ut duae priores solae non sussiciant. Non prima, quia ex sancto augustiano , Deus non vocis, sed cordis auditor es. Non

etiam secunda ; quia Oratio est petitio et petitio autem est desiderii nostri directio ad eum, cui supplicamus. Unde Cieriei, qui dum choro assibstunt, lectioni incumbunt, non ut Devotionem acuant, sed, ut nova discant, distributiones non lucrantur, nec satisfaciunt praecepto audien

485쪽

466 De Religione.

Q. 3. oratio estne actus honus utilis PR. Affrmativo; eam enim Christus commendat, ac praecipit Matth. 7. & Luz. I 8. Petite Saccipietis. . Omnis qui petit, accipit. Dices: Eatenus Oratio utilis esse potest, quatenus vel patefacit alteri orantis indigentiam &desiderium, vel mutare potest ejus voluntatem ,& ad sua vota inclinare: Atqui oratio ad Deum neutrum praestare potest ; omnia enim nuda &aperta sunt Deo, repugnatque ipsum velle in tempore, quod non voluit ab aeterno; aut des,nere velle, quod semel voluit: alias esset muta. tioni obnoxius. Ergo impium, nedum utile Uidetur Deum orare, quasi ignorantiae & mutationi

subjaceat.

R. I. Negando absolute majorem; quia Deus multa voluit ab aeterno sub conditione, U. g. temram stuctus proferre, si homines in ea plantentaut seminent. Omstat Deum alia nonnisi orantibus praepetrasse , inquit S. Augustinus lib. de Dono RerseU. cap. I 6. Ergo sicut agricola voluntatem Dei non mutat, sed adimplet, dum colit agrum; ita & Fideles, dum orationibus vacant R. 2. Distinguendo majorem cum Guillelmo Parisiensi in opere de Rhetorica divina cap. a. Oratio quae dirigitur ad creaturas, eli tendit, ud deprecans suam patefaciat indigentiam, ac desiderium, Voluntatemque alterius indifferentem, lacte etiam aversam ad se Convertat; Concedo. Oratio , quae dirigitur ad Deum ; Nego majorem. Itaque diligenter observandum, & Fideles serio monendi nos aliter hominem, aliter Deum ' deprecari. Cim oramus hominem, T. exponimus nostram

486쪽

De Religione. 66y

indigentiam & piseriam, quae ipsi perspecta non . 'erat. Deinde rationibus & obsecrationibus eum urgemus, ut ex nolente fiat volens, & bene nobis faciat. Sed cum Deum nihil lateat, & quae -semel ab aeterno absoluto decrevit, reUocare non possit, utpote immutabilis , si a Christo orare didicisti, non oras ut ipsum doceas, sed ut ab ipso docearis & illumineris ; non ut tua , sed Dei voluntas fiat in te: Non mea Voluntas, inquit Luc. 22. sed tua fat. , Enimvero nulla poena fingi potest major, quam si Deus dimittat hominem desideriis cordis sui; pravum quippe est cor hominis; Jer. 17. in omne malum praeceps, &a summo bono aversum; alioquin cur non omnes salvi fiunt, cum Deus velit omnes salvos fieri, nisi quia ipsi nolunt ut observat Sanctus Augustinus lib. de Spir. & Lit. cap. 33. in Oratione igitur peccata nostra Deo confitemur, animae nostrae vulnera eXponimus, non ut Deo pateant, sed ut per humilem consensionem pervenire mereamur ad verissimam nostri cognitionem, qua praetice nobis vilescat, S displiceat quod sumus. Oratio est mentis Ecensus ad Deum : Atqui in illo motu terminus a quo recedendum est, ex sancto Thoma, est super- hia, & amor sui; terminus vero ad quem accedendum , est unitas spiritus cum Deo, & perfecta consensio cum divina ejus voluntate quae, ut optima & omnipotens, diligentibus se fons est omnium bonorum, & adversa suaeque in bonum ipsorum iupienter , ac insuperabiliter

Ergo orationem nostram ad aures Dei tuta pervenisse Uedendum est, cum liberiores nos Gg . . reddit

487쪽

468 De Religioni.

reddit a curis mordacibus vitae temporalis , anxietates quae cruciabant, compehit, fugat tristi. tiam ex adverso casu conceptam, sicque in Dei beneplacito quiescere facit, ut ex toto corde dicamus contra rebelles carnis, & concupiscentiae. motus : Non mea volaritas, sed tua fat.

Ergo oratio est actus bonus, & quidem Religionis post devotionem praestantissimus. Is enim actus Religionis caeteris est praestantior, quo creatura rationalis magis se dejicit, & subjicit in testificationem infinitae Dei excellentiae: Atqui oratio est hujuscemoddi ; qui enim petit a Deo intellectum bonum, cor mundum , & novum , spiritum cogitandi, & agendi quae recta sunt, inferiores potentias, sensus & appetitum colligit, & quodam modo mortificat, omnem actum, quantum fieri potest , illis interdicens, unde laboriosa existit oratio, alioquin per se deIectabilis; nonne totum se coram Deo dejicit, ac pro nihilo reputat Ita Sanctus Thomas art. 3.

ad tertium.

Ergo oratio est omnino necessaria : Non ha-hetis propte quod non posulatis, Iac. 4. & Sanctus Augustinus seu Author de Ecclesiasticis Dogma tibus , cap. S6. Nullum credimus ad salutem, nisDeo invitante, Demire .... nullum nise orantem Quae,

Eum promoeri. Ergo oratio necessaria est necessitate tum praecepti, tum medii. Christus enim dicendo Petite , praeceptum imponit, interprete sancto Thoma ; art. 2. & addendo Accipietis, medium necessarium ad obtinendum demonstrat.

488쪽

De Religione. 4 9

R. Ait Dominus Luc. I 8. Oportet semper or re, of non descere, Uerbum oportet, denotat non esse consilium , sed praeceptum ; sed ut caveatur haereticorum error, quos Theodoretus Messalia. nos vocat lib. 4. de Fabulis haereticorum, qui totam legem ad orationem coarctabant , cum Christus multa alia pietatis opera praecipiat, ut vestire nudos, visitare infirmos, hospitium praebere peregrinis, Nota duo in Oratione esse distinguenda. Primum , est desiderium Vitae aeternae & mediorum,

stitieet divini auxilii, sine quo acquiri non potest. Secundum , est ipsa petitio , quae ex dictis est nostri desiderii intimatio Deo facta. ' Desiderium, ex quo procedit petitio, pertinet ad Charitatem', ipsa vero petitio , seu desiderii expositio & intimatio , in qua formaliter consistit or tio , est actus Religionis, cum per eam testemur omnimodam nostram a Deo dependentiam, ipsique subjiciamur tanquam bonorum omnium pri cipio. . His ita observatis, Desiderium charitatis, ex quo procedit Oratio , continuum esse debet vel actu, Vel virtute , quatenus virtute Arius desiderii tenemur semper agere , dicente Apostolo I. Cor. To. Omnia in gloriam Dei facite ; & S. Augustin. Epist. ' Igo. aliata I 2I. In ipsia Fide, Spe S Charitate com 'tinuato desideris semper oramus. Sed ipsa actualis p titio nec debet, nec potest esse continua, quia aliis bonis operibus vacandum est: crebrius tamen frequentanda, ne Charitatis desiderium extinguatur: Heb, inquit S. August. cit. Epist. is aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem

489쪽

47o De Religione

reuocamus , verbis orationis nos ipsos admone nites in id, quod desideramus , intendere ; ne quod tepescere caeperat, omnino frigescat, N penitus extinguatur, nisi crebrius

inflammettar.

Quo autem tempore , & quoties orandi prae-' . ceptum urgear , praeciso definiri non potest, cum id pendeat non solium ex Dei ordinatione, sed 'etiam ex cujusque dispositionibus, tentatio- nibus , & aliis circunstantiis : Uniuscujusique enim rei quantitas debet se proportio la Hi , inquit S. Thomas, ficut quantitas potionis sanitati. Denique illud pro certo habeamus saepius esse precandum, nec sine salutis aeternae perieulo illud Religionis opus diu omitti possis. ' .Q. S. Suntne aliqua determinate u Deo petenda pNegant Mystici nostrae aetatis quos Quietistas Vocant in quidquam determinath esse petendum in senatu perfectionis ; sed omnia divinae voluntati . se esse committenda, ut homo perfectus passivo . se habeat in Oratione, quem errorem Inno Centius XII. perstrinxit sua Constitutione in Galliis solemniter recepta anno I 699. Quare R. Catholica Doctrina est quaedam a Deo determinato esse petenda, id enim docuit Christustum exemplo ; oravit enim determinato pro persecutoribus Ioan. 17. & pro resurrectione La Zari Ioan . Iὲ . tum Verbo, dum precandi sormam dedit septem petitionibus distinctam; de qua iam ctus Augustinus Epist. Is7. alias 99. sic scribit: Omnibus necesaria est Oratio Dominica, quam etiam,

ipsis arietibus gregis, id es, Apostolis suis Dominus

dedit . . . . Si quos futuros Dominus praecideret meli res utique , quam extiterunt ejus Apostoli, aliam Or tionem illos. doceret. .

490쪽

De Religione. - . 471

Q. 6. Q nam determinis peteme debemus Pi R. Quae continentur in Oratione Dominica adeo necessaria ex S. Cymiano in ejus Expositione , ut oliter orare quam domit c Christus non igno. rantia sola sit, sed F culpa. Et S. Thomas hic Art. 9. In Oratione Dominica, inquit, non solum petum tur omnis quae recte desiderare possumus, sed etiam in eo ordine, quo desideranda sunt, ut sc hac oratio non flum in 'ruat postulare , sed etiam fit informativa totius nostri aefectus. Singula divinae hujusce

Orationis verba exponemus ad Calcem Compendii. O. 7. Oratio habetne infallibilem essectum p Nota orationem tripliciter spectari posse. I. Ut est actus supernaturaliter bonus. 2. Ut est opus poenale ; elevatio enim mentis ad Deum non fit sine lucta cum sensibus, & sine aliqua corporis defatigatione , praesertim si sit diuturna. 3. Ut est mera petitio, ut in mendico petente. eleemosynam , cujus orationes, & Obsecrationes respectu divitis, non habent rationem operis meritorii, cum non fiant in ejus honorem aut obsequium, sed merae petitionis ad impetrandum

ordinatae.

Certum est Orationem spectatam primo modo, scilicet ut opus bonum, in austo esse meritoriam de condigno vitae aeternae & augmenti gratiae sam ctificantis; habet quippe omnes conditiones meriti. Secundo modo, esse satisfactoriam; ita enim definiit Concilium Tridentinum, Sess I4. Can. 14. Sed oratio duobus hisce modis hic non spectatur. Quaestio solum est de Oratione tertio modo spectata, utrum scilicet quatentis est mera petitio apud

SEARCH

MENU NAVIGATION