D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

48a De Religione.

non fieret Sic praesumpta paupertas Petri, qui reverli dives, est causa finalis vovendi eleemosynam in ejus gratiam. Alius denique est causa, solum impulsiva, qua non stante, nihilominus staret Votum, sed ex minori affectu; v. g. dandi eleemosynam pauperi; quia pius Videtur, cum

tamen non sit.

Votum non stat cum primo & secundo errore; quia ut sic, est involuntarium ; bene cum 'tertio, cum non desit voluntarium & praecipuum

vovendi motivum, nempe paupertas. Ρorrti ad Votum major deliberatio non requi- ritur, qutun ad peccatum mortale: quapropter

si quis sciens & volens consentit tentationi , peocat mortaliter, si materia sit gravis, quamvis non attendat ad multa, quae haud dubie actum ejus suspendissent. Similiter Volo tenetur, qui licet ex praecipiti devotionis motu, libero tamen Deo promittit; non attendens ad ea, quae a propomto deterruissent. Sed haec mentis levitas & prae- cipitatio solet esse justa dispensationis causa. Secundum, quod in promissione intelligitur, est spontaneum propositum, seu voluntatis decretum , quo quis firmiter statuit, decernit se quidquam praestiturum. Ergo metus cadens in constantem virum, &injuste incussus ad vovendum, jure canonico idiritat Votum, C. I. De bis qua vi S metu. Dico, cadens in constantem virum, θ' inrem incusseus ad' vovendum; quia Valet Votum tum ex metii gravi, sed justo ; tum etiam aliquando eX injusto, quando scilicet non injicitur ad vovendum. Hinc qui

vovet ad vitandas manus latronis, Voto astringitur, quia sponte UOUet. i Tertium.

502쪽

De Religione. 483

Tertium, quod includitur in promissione, est fidei obligatio, quae acceptata, revocari non pota est, & omnino ligat. Dubium autem non est quin Deus acceptet quod melius est; ac proinde promissio de meliori bono Deo facta statim obligat,

Ergo nullum est votum, nisi adsit fidei obligatio praeter firmum propositum. Clim autem propositum soleat exprimi per Verbum promitto, paenitens v. g. in tribunali paenitentiae proponens se eadem peccata non commissurum, utitur verbo promitto ,' qua loquendi ratione procul dubio Votum non emittit; confessarii est expendere quae fuerit illius mens, qui dicit se promisisse Deo servare castitatem; nimirum an solum proposuerit, an vero fidem obligarit. In dubio recentiores non pauci existimant judicandum pro liberi te paenitentis ς. nimirum ipsum non promisisse. Sed Vasquesius, & Generalis Minister Societatis Iesu Thyrsus Gongales Differt. 7. paragr. I 3. re fellunt hanc sententiam, utpotὲ Veteribus igno- itam, contenduntque standum pro Religione Uo

ti, juxta illud effatum ; In dubiis tutior pars est

eligenda. ' .

Dicitur a. De meliori bono ,' de bono quidem, quia promissio de re illicita repugnat divino cui tui: de re autem indifferenti, est cultus vanus; ut si mulier vovisset non nere die Sabbathi; ae proinde non est Uotum, nec actus Religionis. De meliori vero; quia promissio, quae impedit majus bonum, sub hoc respectu de cultu Dei detr .hit, nec potest esse illi grata. Unde qui prius . voverat inire matrimonium, ad vitandam forni Hli catio

503쪽

484 De Religione.

cationem, nunc cupit in Religione profiteri, non tenetur Uoto ineundi matrimonii. Dicitur 3. Et postibili; inepte enim quis se obstringeret ad id, quod praestare non posset; displicet autem Deo stulta promissio. Eccl. s. Q. a. Mne obligatio adimplendi Votum ;R. Amrmative, tum jure Divino : Hovete Frest te Domino Deo vestro. Psal. 7s. tum jure naturali, quia Omnis promissio acceptata naturaliter obligat Q. 3. Quotuplex est ritum p R. Triplex. Nempe personale, quo promittitur actio; V. g. peregrinatio ad pium locum. Reale, quo promittitur res aliqua; V. g. eleemosyna. Mixtum, quo promittitur & actio, & res aliqua; ut si quis simul voveat peregrinationem ad pium locum, & ibi calicem offerre. Obligatio Voti personalis non transit ad haeredes; sed sola Voti realis aut mixti, quatentis reale est. Umde haeredes non tenentur peregrinari pro defuncto ad locum pium; sed satis est si per alium OL

ferant calicem, quem defunctus voverat.

Q. 4.. Quotuplex es Votum personale pR. Duplex. Solemne, quod fit per susceptionem ordinis sacri, vel professionem alicujus st, tus religiosi ab Ecclesia approbati; & simpjex, ut Votum ingrediendae Religionis. Q. S. Quotvlax es ritum Amplex pR. Duplex. Nempe absolutum, cui nulla ponitur condicio, & conditionatum, quod fit cum conditione; V. g. si evasero ex periculo naufragii. Q. 6. Quot modis potes celsare obligatio riti pR. Tribus, irritatione, dispensatione, & com

mutatione. ν

504쪽

De Religione.

Q. 7. Quae vota irritari pospunt p R. Omnia quae sunt in praejudicium tertii.

Talia autem censentur, quorum materia Vel causa essiciens, nempe persona voventis, & sub potestate dominativa alterius, qui Voto non consensit; Deus enim non acceptat oblationes cum alterius injuria. Num. 3O. v. 6. Si contraxerit pater , vota, θ' Di amenta ejus filiae) irrita erunt. Et Vers. 14. Si voverit, uxor) θ' juramento se conserinxerit, ut per jejunium vel coeterarum rerum abstinentiam, a figat animam jbam in arbitrio viri erit, sive faciat, sue non faciat. Dixi sub potestate dominativa, juXta quam unus ita pendet ab alio, ut non possit absque ejus injuria de seipso, vel de re sua contra ejus Voluntatem disponere; ut famulus de operationibus quas locavit; nam potestas jurisdictionis non sus ficit ad irritanda Vota. Ergo Summus Pontifex non potest irritare omnium Fidelium vota ; quia non habet potest tem dominativam in Fideles, sed solum in Religiosos professos. Ergo Superiores Religiosorum possunt irritare omnium subditorum vota, tum realia, tum per- sonalia, excepto Voto strictioris Religionis. Ergo pater irritare potest omnia vota filiorum impuberum, tum realia, tum personalia, ex C. Puella. Causa et O. q. 2. etiam postquam adoleverit, mod6 puberes jam facti non confirmarint quod impuberes voverant. Qu6d si pater sit defunctus, vel amens, vel longissimo absens, haec potestas transit ad avum, deinde ad tutorem; denique ad matrem in desectum patris aut tutoris,& omnium ascendentium in seXu Virili. - , Hli 3 , , Dixi

505쪽

486 De Religione.

Dixi impuberum ; nam pater non potest irritare Vota personalia filiorum puberum , V. g. Votum servandae castitatis, ingrediendae Religionis. Potest tamen suspendere executionem, si eorum opera indigeat. fΕrgo maritus potest irritare, & suspendere uxoris vota, etiam ante matrimonium emissa, &uxor vicissim mariti, quando nocumentum afferunt societati conjugali ; ut longiores peregrin tiones, abstinentiae, quae taedium alteri conjugi pariunt, ex C. inmissum, Causa 3 3. 4. S. Plura tamen UXOris Vota irritare potest maritus, quam uxor mariti, eum ad ipsum pertineat familiae administratio. Consule quae diximus nostro Tomo 4. ubi de Voto.Q' 8 . Quis potes commutare vota, aut in iis dri spensare p i iR. I. Certum est licere privata minoritate Votum mutare in aliud evidenter melius, & saluti voventis utilius ; ' v. g. Votum nubendi in Votum ingrediendae Religionis; quia, ut habetur C. Pervenit, Tit. de Jurejurando, propositum aut promissum non infringit, qui in melius

. commutat.

R. 2. Iure ordinario soli habentes jurisdictionem externam, ut Summus Pontifex, Episcopi dispensare possunt in Votis subditorum, eaque commutare in aliud bonum minus, ant aequale ἔquia illa dispensatio pertinet ad externam Ecclesiae gubernationem, sicut indulgentiarum concessio,& excommunicatio. Sunt tamen nonnulla Vota ex consuetudine

Summo Pontifici reservata; ut Uotum ingrediendae Religionis, & Votum absolutum perpetuae

506쪽

castitatis, in quibus Episcopus dispensare non

potest, nisi adsit dispensandi necessitas, nec recurri possit ad Summum Pontificem. Dixi I. Castitatis; nam votum non nubendi relaxare potest Episcopus, nisi vovens intenderit VOVere castitatem. 2. Perpetua ; quia si sit ad tempus, Episcopus in ea dispensare potest. A. Absolutum; in Volo enim castitatis conditio- , nato Episcopus dispensare potest, mod6 com ditio non sit impleta secundum tutiorem opi

nionem. I

Q. 9. Re iritum causia ad Voti irritationem Ndispensationem p ' R. I. Ut valida sit irritatio, nulla requirutur causa; sed sola irritantis voluntas suffcit ;quia Deus non acceptat, quae ipsi cum alterius

injuria offeruntur, ut patet eX cit. cap. 3O. Numo

Posset tamen peccare irritans, si Votum esset admodum utile saluti voventis, nullumque ipsi irritanti praejudicium afferret. R. a. Dispensatio sine causa est prorsus nulla, nec ea uti licet; quia obligatio voti ex dictis est juris naturalis & divini, quod nulla potestas humana solvere potest. Eatenus ergo Summus Pontifem & Episcopus dicuntur disponsare in Votis, quatenus ex gravibus causis judicant es declarant Deum non acceptare promissionem sibi factam, puta, quia videtur noxia saluti voventis. In dubio autem, utriim causa dispensandi sit sussiciens, standum est judicio Superioris, modb sincero ac dilucido omnia fuerinterposita.

507쪽

488 De Religione.

CAPUT V.

De Juramento.

Q. I . Ouid est Dramentum p R. Definitur, Contestatio seu invocatio divini nominis ad fidem faciendam, Vel

promissionem firmandam.

Ergo qui jurat per caelum, per Evangelia, per templum, per Fidem Christianam, eorum amiliorem censetur in testem adducere; alioquin res hujusmodi utpote inanimes,,capaces non sunt serendi testimonii. Sancti quidem in testes vocari possunt; sed nisi invocentur quatenus Veritas divina in illis specialiter relucet, non erit juramentum pertinens ad latriam, de quo solo hic loquimur; sed erit merus duliae actus. Utrum autem juramenta habenda sint sequentes modi loquendi, Deus scit, in conscientia mea, coram Deo loquor, &c. consulenda est intentio loquentis: nam ut habetur Leg. 2. Digestis, de rebus dubiis, in ambiguo si mome non utrumque dricimus, sed duntaxat quod volumus, . Porro si ista invocative pronuntientur, Juramenta sunt; ut Gal. I. Ecce corassi Deo, quia non mentior. Sec si enuntiativo tantUm. Ergo qui jurat in verbo Sacerdotis, in Me mea; vel per sdem meam, quae vulgo accipiuntur Pro' fide humana, proprie non jurat; quia nomen Dei nec explicite, nec implicite invocat, quanquam homines rudes plerumque se tanquam j ramenti temere facti accusant; unde anxius redditur Confessarius pro Sacramentis praeceptis perseverante consuetudine confirmandi levia menda-

508쪽

. De Religione. 489

cia hujusmodi verbis. Sed si rem diligentilis excutiat, deprehendet omnem dicti confirmationem ab iis vocari Iuramentum,' ita ut jurare se putent, si sermoni addiderint, profecto, certe, in Ueritate. Sicque 'apud illos duplicis generis sunt Iuramenta : Alia levia, quae sub mortali obligare non credunt; alia gravia, in quibus interseritur nomen Dei; v. g. in fia divina; i & haec solicititis cavent. Quapropter Confessarius peccati mo talis reos non pronuntiabit, qui levia mendacia his formulis confirmare solent, nisi Deum in testem invocare intendant; sed curabit ut in posterum ab iis abstineant. Ergo qui ex quodam irae aut impatientiae impetu nomen Dei proferunt absque ulla affrmatione Vel negatione, proprio non jurant, sed potitis blasphemant; quia jurare est alicujus dicti veritatem testimonio confirmare.

Q. a. Quomodo dividitur Puramentum p R. Dividitur in assertorium, quo asseritur praesens vel praeteritum; promistarium, quo fimmatur promissio rei praestandae; & execratorium, quo Deus in testem simul & vindicem advocatur, si falsia sit nostra assertio, si promissis non steterimus: Puniat me Deus, si mentior. Quando autem ejusmodi execrationes ex ira proseruntur, saepius sunt blasphemiae, de quibus infra, quia nomen Dei, sive Sanctorum, & sacra nostra Mysteria contumeliose nominantur.

Q. 3- Dramentum estne licitum etiam Christianis p Negarunt olim Pelagiani ex S. Augustino, Κ-pist. Sp. alias 89. & etiamnum Anabaptistae propter illud Matth. s. v. 34. Ego autem dico vobis non jurare omnino. Sed in mente S. Augustini ejusmodi Illi s Pro

509쪽

po De Religione. η :

prohibitio intelligenda est, quomodo prohibitio servilis operis die Dominica, nempe in casu necessitatis licitum esse jurare, sicut servilibus operibus vacare die Dominica. Praeceptum Domini in prohibitione Bramenti, ad hoc positum es, inquit S. Doctor Lib. I. de Mendacio cap. IS. ut quantum in te est, non offectes, non quas pro bono cum aliqua delectatione oppetas Jusjurandum, & lib. I. de Serm. Domini in monte, cap. 3o. Non ea juratione) ut tur, nis necessitas cogat. Quare ad propositam quaestionem R. Licitum est Iuramentum etiam Christianis, ubi necessitas urget, & adsunt aliae conditiones: tum quia Apostolus ipse non semel juravit; ut 2. Cor. I. Testem Deum invoco: tum quiaex S. Thoma, Art. 4. Hoc ipso quod homo per Deum jurat ἰ pr stetur Deum potiorem, cujus veritas es indefectibilis, N cognitio μnive alis; S' reverentiam Deo exbibet. Umde X Apostolus dicit Hebr. 6. quod homines peτ majorem se jurant. Hilosophus etiam dicit I. Metaph. quod im. ramentum es bonorabilissimum. Est quippe solemnis professio summae excellentiae ejus, per quem juratum ς ae propterea talis honos sine crimine idololatriae deferri nequit ei, qui non sit Deus. Q. 4 Quot coriritimes requiruntur, ut juramentumst licitum p R. Tres expressae cap. 4. Jerem. V. 2. Et jur his , vivit Dominus in veritate, S in judicis, S in j

stitia.

Ad veritatem requiritur, ut jurans non levi conjectura, sed prudenter judicet verum esse quod jurat: Adjustitiam, ut juramentum fiat de re licita: Ad judicium, ut sanctum Dei nomen non assumatur temere, sed cum reverentia, & in solo

neces

510쪽

De Religione. 49

necessitatis casu. Sicut enim impio sacra Scriptu. ra ad vana & scurrilia converteretur, sic sanctum& terribile Dei nomen assumeretur ad ea confirmanda.

Q. s. Quotuplici modo juratur contra veritatem R. Triplici I. Quando jurans assirmat tam quam Verum quod putat esse falsum, aut saltem de quo certus non est. 2. Quando promittit aut minatur quod implere, aut facere non intendit. 3. Quando promissis juramento firmatis non stat absque legitima causa.

forium absque pejurii periculo non impletur δR. Quinque numerantur. Prima. Si juramentum ab initio fuit irritum& nullum; quia quod nec est, nec fuit unquam, nullum potest habere effectum, nullamque parit obligationem. Juramentum autem potest esse irritum I. Si factum sit per per errorem & dolum, qui fuit jurandi causa; ut si juraveris te eleemosynam daturum Crio, quem pauperem credebas; caenreVera pauper non sit; quia ejusmodi juramentum non est voluntarium. 2. Si sit de re impossibili, quia ad impossibile nemo tenetur.3. Si sit de re illicita; juramentum enim nouest vinculum iniquitatis, ex capite Quanto Titia. De jurejurando. Fullus obligari potest ad Peccandum, ex Reg. 58. Juris in 6. Hinc qui promisit cum juramento se latronem 'non denuntiaturum Judici, non obligatur, si Iudex eum in testem vocet, aut si bonum publicume igat, ut denuntiet. 4. Si juramentum sit dure prorsus indifferenti; quia Deus non acce-

SEARCH

MENU NAVIGATION