장음표시 사용
491쪽
R. Assirmativo, si fiat cum debitis conditio. , Bibus. Deus enim, qui id expresse promisit, fidelis est , seipsum negare non potest. 2. Tim. 2. Ait autem Marci II. vers. 24. Omnia quoecumque omes petitis i credite quia occipietis , N evenient --bis. Nihil expressius habetur in Scriptura de essi.
Dixi, Cum debitis stonditionibus; quia sicut SN cramenta novae Legis , quantumcunque per se essicacia , non habent effectum in iis qui ponunt Ubicem ; ita nec oratio, ubi desunt conditiones requisitae. Petitis , S non accipitis, o 'od maa
Q. 8. Qua requiruntur conditiones , ut oratio h heat infalsibilem effectum p , . R. Quatuor debetferi, I. Pie. g. Cum fiducia. 3. Pro seipso. 4. Perseveranter. Ita fore. iam Aus Thomas art. IS. ad secundum. Q. 9. Qua observari debent, ut cum pietate Decratio P .R Tria. Primum. Attenti ac devotε fiat necesse est; peceat enim contra Religionem & reverentiam Deo debitam, qui orat negligenter, & eum voluntaria mentis evagatione ; ac proinde ex sua Oratione paenam , non gratiam expectare debet. Secundum. Non petantur contraria saluti, sed ea dumtaxat quae ex Dei ordinatione condu eunt ad vitam aeternam, quam solam in Orationibus , intendere debemus , dicente Domino Matth. 6. . . Quoerite primum regnism Dei, F justitiam essus nec stodit, ut observat sanctus Augustinus . in hunc locum ; lib. a. de Sermone Domini in monte cap 2os. deinde temporalia quaerite, sed,
492쪽
sed , S tite omnia adjicientur vobis, id est, consequitur , ne cum isa quaeratis, illinc avertamini, aut ne duos mes constituatis ς ut S regnum Dei propter ba appetatis,'illa nece saris ; sed haec potius propter i . rud , quia duobus Dominis strvire non potestis. Vult ergo Magister noster, ut ad Deum per oratio-nilem recurramuS , sicut aegrotus ad medicum.
Quid autem aliud aeger petit a medico, quam ut sanetur Adhibebit quidem ille necessaria reme- , dia ; sed nihilominus aeger, quamvis &istud exoptet, unam sanitatem quaerit ; quia ubi multa ordinantur ad unum , non censentur multa, 'sed unum ; nee propterea duplicatur ejus inten- tio: quod enim propter aliud amatur, ex Sancto Doctore, non ipsum amatur, sed illud propter quod amatur. Secus si aemr usum vini a medico noxium judicante, extorquere Vellet, jam enim convinceretur duo concupiscere ; sanitatem nempe, & voluntatem. Atque in isto exemplo intelligit Lector , quid Christianus in Orationibus suis cavere debeat, ne scilicet tetmporalia . propter se expetat; ut sic enim non sunt materia . Orationis, sed cupiditatis, quae tum maximo ibmenda est, ex Sancto Augustino cit. lib. cap. 23. clim non superflua, sed necessaria petimus. Et ideo non videmur peccare , quamVis propter ipsa cor duplicetur, & ad ea deprimatur mentis nostrae intentio ; quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dic, mus : Libera nos is malo. Ita S. Augustinus Epist.
Tertium. Ut oratio sit pia & impetratoria , debet procedere a Spiritu Sancto. Rom. 8. V. I s.
Accepisti Biritim adoptionis Aloruis, in quo clamomus r
493쪽
Abba , Palear. Et vers. 26. Spiritus adimat infrimitatem nostram ς nain quid oremus scut oportet, ne-sicimus : sed ipse Spiritus posuist pro nobis gemitibus
inenarrabilibus ς, id est, postulare facit, & gemere gravatos infirmitatibus. Quibus locis Sanctus Augustinus lib. de Dono PerseU. cap. I 3. urget Semipelagianos negantes Orationem esse Dei donum : Attendant ergo, inquit , quo modo falluntur , qui pultant esse a nobis , non dari nobis ut petamus , quoeramus, pulli us .... Nec Volunt intelligere etiam hoc divini muneris esse, ut oremus=.... Quod
vidit beatus Ambrosius ς ait enim , S orare Deum gratiae spiritalis est. Absit autem ut quis orandi studium eo praetextu praetermittat, quod non habeat donum orationis , cum puderet eum ejusmodi simulatione excusare quod non servet Dei & Ecclesiae praecepta , quae sine dono obediendi observari nequeunt, ut Oportet. Porrcinusquam minus dissidere licet de Dei adjutorio , quam ubi de Oratione agitur , utpote que sit medium a Deo ordinatum, justis & peccatoribus . necessarium , ad obtinendum quod illis deest ad
salutem consequendam; adeo ut multi interdum careant gratia proxima ad operandum, cum illis praesto sit gratia ad orandum. Deus, inquit Concilium Tridentinum sess. 6. cap. II. iubendo monet S
facere quod possis, S petere quod non postis
Ergo cum in plerisque nulla aut pene nulla sit Crationis instantia pro obtinendis . Deo bonis spiritualibus , maxima vero pro consequendis temporalibus , non temere colligitur orationes eorum non procedere a Spiritu Sancto , sed a cupiditate; nec proinde esse impetratorias, ut supra monuit Sanctus Iacobus: Petitis S non ac- , cipitis,
494쪽
cipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insiumqtii. O. II. Quae debet esse orantis fiducia ad infallose .liter impetrandum p R. Non debet esse absoluta, sed hypothetica& conditionata; nempe si petat ut oportet, &omnes concurrant conditiones. Firma sit & inconcussa ex parte Dei ; extat enim ejus verbum& promissum infallibile; omnis qui petit, accipit, Matth. 7. Qui autem in hoc Verbo haesitat: Non' assim et homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Jac. I. Sed quilibet, dum stipsum suamque propriam in firmita. tem X indispositionem respicit; verba sunt Concilii Tridentini Seis. 6. cap. 9. de flua gratia formidare S timere potes. Verum isthaec sui ipsius dissidentia excitat fiduciam in Dei misericordia , & ad iprecandum ardentius ac perseverantius impellit; quia nemo aliquando ad eum flens occessit, qui non quod postulavit, accepit, inquit S. Chrysostomus Hom. de Moyse , & Sanctus BernarduS Serm. II. in Cant. Si de vobis in humilitate sentitis, sentite F de Donfino in bonitate. Publicanus pro sua reUeren- . tia & animi dejectione, exauditus est, Phariisus vero ob nimiam sui ipsius fiduciam repulsus.
Q. Iet. Quid sentiendum es de Oratione, quae '
R. I. Si ex charitate fiat, insallibiliter est oranti meritoria ; quia est opus bonum, a. Negari non potest quin aliquando sit utilius , pro 'quibus indercedimus ; Deus enim Ecclesiae donavit & Saulum precibus sancti Stephani , &Αugustinum lachrymis sanctae Monicae. 3. Non semper pro aliis est impetratoria; quia plerum'
495쪽
que ponunt obicem. Ita sanctus Thomas art. 7. ad secundum : Prose orare, inquit, ponitur condi- tis Orationis: non quidem necesparia ad stectum merendi, sed neces ria ad inde scientiam impetrandi. Contingit enim quandoque quod oratio pro aliis facta non impetrat,
etiamsi fat pie N persieveranter, F de pertinentibus ad
salutem . . . . secundum illud Bremur et S. Si sererunt ases θ' Samuel coram me , non est anima mea ad populum istum Q. 13. Quo sensu perseveramus es conditio necessa- .ria ad impetrandum PR. I. Non est semper necessaria ς namque Daniel, ubi se dedit orationi, statim exauditus est, Dan. cap. I. Deinde si Deus nonnulla concedit nobis non orantibus; a fortiori, cum pie precamur. Sed lapius perseverantiae datur quod primae petitioni negatum fuit, ut patet in Chananaea, Matth. IS. At proinde certum non est omnem orationem statim exaudiri. Quare Ri z. Oratio infallibiliter non impetrat, nisi sit perseverans : Oportet semper orare, non dejcere, ait Dominus Luc. Ι 8. Illudque confirmat exemplo viduae, quae saepius ab iniquo Iudice repulsa, per importunas preces tantum fregit illius duritiam. Et cap. II. docet non solum pe-
tendum, sed & quaerendum , & pulsandum ,
Q. I 4. Quare Deus disseri precantium vota P R. I. Ut crescant nostra desideria, dilatentur corda nostra, ut capere possint ejus dona. Petendo mutem N quaerendo crescis , ut capias. Servat Deus , quod non vult cito dare, ut S tu disicas magna magnὸ desiderare. . S. Augustinus Ser. 6 I. alias s. de verbis Dolmi. 2. Ut nos in humilitate con-t tineat
496쪽
tineati per experientiam propriae indigentiae &infirmitatis. 3. Ut dona ejus habeantur in majori pretio & solicitius conserventur Cum at , quando tardius dat, inquit Sanctus Augustinus cit.
Ser. commendat dona, non negat: diu desiderata dulcius obtinentur ,' cito autem data vilescunt. Veniae faciblitas peccandi occasionem praebet; dissicultas vero cautiores reddit. '4. Ut nos tanquam parvulos infirmos sibi devinciat: Oratio, inquit Sanet
Chrysostomus in Psal. 4. non parvum vinculum est dilectionis in Deum . . . . Si enim qui cum magno aliquo viro multum versiatur , ex ejus 'confluetudine maximum fructum percipit, quonto mogis qui cum . Deo perpetuam habet consuetudinem pErgo vera ratio , cur plures in melius non mutentur, vel in gratia non perseverent, ea est, quod instanter ac perseVeranter non Orent. Quis justorum non orando pugnavit 8 ait Sanctus Chrysostomus Hom. de Moyse. Cum levaret Moses m nus , vincebat Israel; υκ outem submisierat, vincebat allech. Bellum Christonis indictum hoc exemplo monstratur belli effectus, orationis instantia aperitur. Orageni' Moves, θ' vincit s cessuit vincitur. Didicit Chrisianus unde vincat θ' vincatur. , Nec qui quam poterit excusari, qui hostem vincere noluit, dum orare cesssavit. 'Similia habet S. August. Ser. 352. alias
Q. 1s. Quomodo dividitum oratio P - R. In mentalem, quae fit sola mente; & vo. calem, quae fit addita voce corporali. Dico addita, quia vocum prelatio praecise sumpta, non est Oratio; namque ex dictis Oratio est. nostri desiderii coram Deo explicatio, nec prodest strepitus oris, muto corde. Oratio igitur vocalis . ut sit
497쪽
vera oratio, mentalem necessario in eludit, ut advertit Navarrus in Manuali cap. Ι 8. 'Q. I 6. Cur orationi mentali adjunguntur voces PR. Quia ex Sancto Augustino Epist. 'I3o. alias Iai. verbis & aliis signis ad devotionem nos ipsos acrius excitamus. Et ideo, inquit S. Tho. mas art. I 2. insingulari oratione tantum est, vocibus usendum; quantum proficit ad excitandam interius mentem. Si vero mens per boc dis rab'tur , . Vel qualiter cunque impediatur, es is talibus cessandum ,' quod praecipuὶ contigit in iis, quorum mens me hujusmodi signis' est susscienter ad deUotionem pstrata. Q. 17. Quid est Oratio mentalis PR. Est studiosa investigatio veritatis ad concipiendum devotionis fer Uorem. Dicitur ad concipiendum devotionis fervorem, ut significetur meditationem non esse meram speculationem, sed opus rationis practicae incitantis voluntatem ad fugam mali, & prosecutionem boni.
Q. I 8 . Meditatio estne necessaria P R. Aliqua meditatio omnibus est necessuria necessitate medii. Probatur ex Scriptura. Jer. I 2.i Desolatione desolata es omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Eccli. S. Quae praecepit tisi Deus , i illa cogita semper. Matth. I 3. & Luc. 8. . Uerbum Dei auditum & non recogitatum , est semen ea- dens vel secus viam , & conculcatum , vel in spinas, & suffocatum. Spinae sunt, interprete Domino, solicitudo saeculi is fallacia divitiarumae voluptatum , 1 quibus retrahendam mentem monet Isaias cap. 46. Redite praeetiaricatores ad cur scilicet ut recogjtetis, quam vana sint quae sub sole geruntur; quam magna quae Deus diligen-ι tibus
498쪽
, De Religione. tibus se promittit ; quam vero terribilia quae
mundanis minatur. David , licet negotiorum multitudine pressus, meditationibus mundabat cor suum, ut testatur Psal. 76. Meditatus sum nocte cum corde meo , N exercitabar, F flvebam si ritum meum, adeo meditatio illi videbatur nece saria. Et vero quotide experimur multOS gravio. rum peccatorum Conscios resipiscere meditationis ope, atque eo gressu in Via Virtutis proficere, quo ad piam illam exercitationem confugiunt ;adeo ut si quid de illa remittanis, tepescat eorum ardor, & ubi illam prorsus neglexerint, in pristina crimina relabantur. LDices: effatum est, qui studet, orat: Ergo lectio suffcit ad salutem.
Distinguo antec. Qui studet meditando, &orando ; C. Qui studet simpliciter ut discat,
Nego antee. . Quid enim prodes lectione continua tem. pus occupare is inquit Author de modo orandi inter opera Sancti Bernardi, Sanctorum gesta X scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando S rumi. narido , succum eliciamus, θ' transilutiendo usique ad cordis intima transmittamus p Item quid prodest bomini, se pre meditationem, suae agenda sunt videat, nisi Ormtionis auxilio N Dei gratia, ad ea obtinenda convalescat st 'Oratio me meditatione tepida est s me tatis me oratione infructuosia. - ' Q. I9. Quotuplex est Oratio vocalis p R. Duplex. Privata: quae fit proprio nomine, quamvis pro omnibus; & publica, quae fienomine totius Ecclesiae a Ministris ab ipsa ad Deum deputatis, ut Horae canonicae, quae persolvuntur 1. Clericis.
Q. 2o. Quaenam ess prinsontior of praeferenda p
499쪽
R. Publica. Quid enim sublimius , quidve
magis arduum , quam legatum ab universali Ecclesia ad Deum deputari, atque ejus nomine apud divinam Majestatem intercedere, ne peccatis nostris provocata in ira contineat misericordias suas, sine quibus frustra laborarent qui aedificant, aut prius aedificata conservare niterentur Nullus enim potest corrigere, quem
Deum despexerit iratus; contra Uero omnis ad eum certo veniet, si illum eo, quem no Uit congruere , modo Vocaverit placatus. Hinc est
quod cum Ecclesia , ex sacro Clericorum ordine, aliquos duntaxat assumat ad verbi divini ministerium, omnes & singulos lege sua astringit diu noctuque statis horis , absque necessitate nullatonus mutandis, levare manus suas ad Deum, &orationes veluti murum firmissimum irae Dei op ponere , ut dicitur Ezech. I 3. Quibus perperi- sis , nemo non videt quanti faciendae sint Horae, Canonicae , qaam studiose & devoto sint persolvendae.
Ergo magna est eorum hallucinatio , qui, ut lectioni, scriptioni & exhortationi vacent, studium orandi remittunt, & Ηoras Canonicas perfunctorie decurrunt. Ergo sicut in privata oratione nostris malis privatis tangimur & assicimur , sic & in publica
communibus Ecclesiae necessitatibus commoveamur necesse est. Portabitque Aaron, ait Dominus
Exod. 28. nomina filiorum I aes in rationali judicii raperpestus suum; quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum id est, ut meminerit in p ublica Oratione singula Ecclesiae membra ferre in mectore per compassionis amorem.
500쪽
Ergo Clericus, ut digne obeat hujusce legationis ministerium, ea vitae sanctitate & consciemtiae puritate , promeruisse debet facilem ad Deum accessum, ut docet S. Gregorius 2. pari. Pastor. c. Io. gravissimis hisce verbis: Si homo apud ho- minem , de quo minimὸ proesumit, feri interceior er besit, qua mente apud Deum intercessionis lactam pro popula arripit, qui familiarem se ejus gratiae eisse per 'vitae merita nescit P . . . . Cuncti enim Egi Edo no- nt, quam, cum is qui displicet ad intercedendum
mittitur, irati animus ad deteriora probo atur.
sponte Deo facta de meliori bono, & possibili. Dicitur I. Promissio; quo nomine intelligitur deliberata & spontanea fidei obligatio in gratiam alterius. Unde promissio tria includit diligenter
notanda, ctim ex iis solvantur innumerae dissicultates, quae in praxi Occurrunt circa Votum. Primus. Est deliberatio ; promissio enim est actus liber: Atqui libertas sine rationis advertemtia stare nequit. 'Ergo irritum est votum ex errore procedens, fi quia est sine advertentia, & debita deliberatione. Notandum tamen est triplicem esse errorem. Alius est circa substantiam actus; ut si rusticus, audita concione, in laudem terrae sanctae, UOVeae illuc peregrinationem, existimans paucis distare leucis. Alius est causa finalis, sine qua votum