D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

49 et De Religione.

ptat actiones, quae in ejus cultum & gloriam referri nequeunt.

Secunda causa, propter quam juramentum promi storium non ligat, est notabilis mutatio, qua praevisa juratum non fuisset ex C. Quemadmodum. Tit. de jurejurando; ubi sponsus declaratur liber hsponsalibus juramento confirmatis, propter subsequentem sponsae fornicationem, paralysim, Visus amissionem, &c. quia, inquit Glossa, in juramento justae conditiones intelliguntur, quamVis non

ponantur.

Tertia caula excusans a pedurio, est condonatio seu remissio ejus, in cujus gratiam factum est juramentum; quia per illam remissionem res promissa non est amplius debita, sed habetur pro soluta; ae proinde jurans censetur satisfecisse suo juramento. Ita sanctus Thomas Art. 9. Quarta est irritatio facta ab eo, qui potestatem dominativam habet in durantem. Quinta, est dispensatio, aut commutatio; Οbligatio enim juramenti promissorii eodem modo solvitur, & ab iisdem, quomodo diximus capite praecedenti obligationem Voti solvi. Consule quae ibi dicta sunt. Q. 7. Qui cum juramento promisit usuras, teno

turne eas solvere PR. Tenetur, nisi cum eo dispensatum fuerita Superiore jurisdictionem externam habente; quia per se malum non est solVere usuras, quamvis injuste extortas. Ita Alexand. ΙΙΙ. cap. Debitores, de jurejurando, cogendi sunt reddere Domino juramentum ς θ' cum usurae solutae fuerint, creditores

ad eas restituendas sunt Ecclesia lica severitate γ n

cespe fuerit ) compellendi.

512쪽

De Religione. ' 493

Q. 8. Gravis metus, qualis potes esse in amiae,

exilii, S mortis, excussitne pejerantemPR. Nonnulli aetate S. Rugustini, assirmare ausi sunt; atque utinam perniciosus ille error nostro saeculo non revixisset, contra quem S. Doctortam acriter pugnavit, praesertim lib. 2. de Men. dacio, cap. 18. Ubi sic scribit: Quid, quod vitte is usamatores, ne homo moriatur, non tantum mentiri, sed etiam pejerare nos volunt 8 Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant, quando debeat, F quando non debeat pejerari. Ob ubi estis fontes lac marum p . i nos o cultabimus ab ira veritatis, si nonsolum negligimus cavere mendacia, sed audemus insuper docere perjuria pQ. 9. Nonne in hujusmodi rengusus licebit uti amphibologiis, sequivocationibus, S restrictione meritali PR. Haec est nova sapientia nostri seculi, quam eXploserunt celeberrimae Academiae, ut Lovaniensis anno 16S3. & I 657. Innocentius VI. anno I 679. & Clerus Gallicanus anno 17OO. Hae positiones, inquiunt Gallicani Praesules, temeraris sunt candaloi , per iciosae, erronere; mendaciis, fraudibus sperjuriis viam aperiunt, N Jucris sicripturis adversam tur. Cum autem patroni nefandi hujus erroris in

ejus patrocinium adducerent Prophetas, Angelos& ipsum Dominum, quasi aequivocatiopibus usi essent, sic pergit Clerus Gallicanus; Haec propositio numero 66. scandalasa es , temeraria, Patrum Acta ludibrio vertit, ipsiis Angelis injuriose ; erga Christum contumeliosa N impia. Praeiverat S. Augustinus Epist. 12S. alias 224. Perjuri sunt, inquit, qui

servatis ver bis, expectationem eorum, quibus juratum es, deceperunt. Q. 1 o. Perjurium eme semper peccasum mortale, ese

513쪽

494 De Religione.

R. Affirmative, quia ex S. Thoma q. 98. art. 2. & 3. quae sunt ex se venialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Dei fiant, sunt pecicata mortalia: Atqui periurium ex sua ratione importat contemptum Dei; est enim maxima i reverentia, quod homo, k sortiori Deus, in te. stem falsitatis adducatur. Perjurium peccatum esse, θ' grande peccatum nemo dubitat, inquit S. Augmstinus Sermone I 8o. alias 28. de verbis Apostoli: Tantum mali habet juratio, ut qui lapides colunt, timeant falsium jurare per lapides . . . Videtis quam ista δε- testanda fit bessita, S de rebus humanis exterminanda. Hinc periurii convicti incurrunt infamiam ,' cap.

Infames. Causa 6. q. I.

Q. II. Numquid inadvertentia excuset a perjurio, ac proinde a labare peccato PR. Si sit prorsus invincibilis, excusat: si sit erassa, qualis est in eis, qui jurandi consuetudinem non retractant, in qua advertunt se impridentia miscere pessuria, nullatenus excusat h peocato mortali. Ne ergo mendacium jures , noli jurare, inquit S. Augustinus citato Sem. Ι 8o. Pe jurium,

praecipitium: qui jurat, iuras est: qui non jurat, lamge M. Falsa juratio exitiosa est; vero jura tio peric lasa es: nulla juratio secura est. Q. I 2. Quate es peccatum jaerare fine necessitate PR. Est veniale dumtaxat, modb absit contemptus, scandalum, & pejerandi periculum; quia

non videtur magna irreverentia nomen Dei assinmere absque necessitate ad confirmandum aliquid verum & honestum. Dixi I. . Modo absit comtemptus S scandalum.

Certum quippe est eos graviter peccare, qui ex impietate & cum scandalo audientium, terribile ' Dei

514쪽

De Religione. 49 S

Dei nomen, & quae in Religione sunt sacratissima, ut mors & Sanguis Christi, pronunciat, sive per jocum, sive per iram ς haec enim non Uanδtantum, sed & contumeliose ab iis dicuntur, &blasphemiam sonant, ut habetur in Synodo Tre.

Dixi 2. Et pejerandi periculum, quod vix dees- se potest in jurandi consuetudine, ut advertit S. Augustinus cit. Serm. I 8 o. in quo sic loquitur; Quis eis qui non fallatur, etsi noluit fallere P Et tamen juratio ab ore non disicedit, frequentαtur ,' plura junt plerumqtae juramenta, quam Uerba. Quomodo non essent in proximo periculo pejerandi, & ita lethaliter peccandi, qui cum a mendaciis jocosis & ODficiosis non abstineant, nihilominus omnia fere dicta juramento confirmant Τ Qui temere ex animo promittunt quod non sunt praestituri Sic Mercatores, qui quam saepissime jurant se merces viliori pretio non tradituros, ctim postea judicent si re sua esse, si tradant. Sic illi omnes, quibus Dei nomen non videtur sacramentum esse, sed sermo, ut loquitur Sal ianus.

Q. I 3. Quale est peccatum jurare sine justitia p

R. I. Qui sine animo jurat se facturum rem illicitam, periurus est, & mortaliter peccat; qui Verti cum animo, bis peccat; I. quia vult rem illicitam, V. g. nocere proximo; 2. quia irreUerenter erga Deum se gerit, dum adducit illum in testem rei illicitae. R. 2. Constat apud omnes Theologos jur mentum , quo quis se astringit ad peccandum lethaliter, esse peccatum mortale; gravior siquidem irreverentia, & major Dei contemptus vix com

cipi potest, quam vocare Deum in testem actio

515쪽

496 De Religione.

nis, quam prohibet, & summe ei displicet.' Sed non ita certum ast in Scholis quale sit juramem tum patrandi peccati venialis. Alii, ut Angelus 1 Clavasio, amrmant esse mortale : Alii comm niter docent esse veniale dumtaxat, sed intra latitudinem peccati venialis valde grave: Alii, ut posteriori sententiae repugnare nolunt, utpotε communiori, sic asserere non audent eum qui cum juramento promittit actionem venialiter m lam, a peccato mortali esse securum. Certe hgravi peccato excusari non potest, si utatur ve bis quae blasphemiam sonant; puta si jurat. per Christi viscera, plagas, mortem, Sc.

CAPUT VI.

De Peccatis Religioni oppositis.

Q. I. γα sunt peccata Religioni opposita PR. Sunt perjurium, de quo capite praecedenti, blasphemia, superstitio, Dei tentatio, sacrilegium, & simonia, de quibus separatim dicendum.

. Q. 2. Quid est blassismia p

R. Definitur, locutio contunieliosa in Deum. Dicitur 1. Locutio, ut distinguatur a continmelia, quae factis irrogatur, qualis fuit Chri- sti consputatio : vel mente tantum concipitur, quae dicitur cordis blasphemia. yam vulgo bissem is non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere, inquit S. Augustinus lib. 2. de Moribus Manich.

. Dicitur a. Contumeliosa, ut distinguatur a detractione, quae est maledictio personae absentis. Blasphe.

516쪽

De Religione. 697

Blasphemia quippo est maledictio, seu convi

tium contra personam praesentem, quo non solum laeditur ejus fama, sed maximό derogatur ejus honori; cum autem Deus sit ubique prs sens, 'omnis maledictio in eum prolata est vera

contumelia. -

Convitium autem, seu blasphemia proferri potest in Deum vel immediato, cum in maledicto Dei nomen, aut aliquod ejus attributum exprimitur ; vel mediate, quando maledicitur creaturis, quatenus Dei sunt, & in iis relucet divin potentia, sanctitas, &c. ut in rebus sacris, in beata Virgins & caeteris Sanctis, in quibus sicut laudatur Deus, sic & contumelia assicitur ex S. Thoma secunda secundae quaest. Ι3. art. I. ad secundum. Et utroque modo blasphemia accipi- tur, cap. Statuimus; Tit. De Maledicis.

Q. 3. Q ruplex es blasphemia pR. Triplex, Enunciativa, imprecativa, deho-

. nestativa.

Εnuntiativa, est blasphemia,. qua de Deo aliquid contumeliose assirmatur, aut negatur; ut si tribuatur Deo quod ei non competit; V. g. injustitia, crudelitas, &e. vel auseratur quod ipsi pro-Prium est, ut Omnipotentia, providentia, &c. Haec blasphemia dicitur haereticalis, quia adjunctam habet haeresim, & aliquando morte punitur secundum leges Civiles. Imprecativa, est blasphemia, qua Deo ma-1um quis imprecatur; ut faciunt damnati & desperabundi. Dehonestativa, qua enuntiatur aliquid exi

stens in Deo, sed indecenter, & per modum Contumeliae. Talis fuit haec Iuliani Apostatae D. Haberi Tbeolog. T . VIII. Ii blaC

517쪽

498 ' De Religione.

blasphemia :, Vicisi, Galilaee. Talis est etiam eorum, qui indignabundi nominant Christi caput, viscera, &e. Q. q. Quois peccatum es bladphemia p , R. Est mortale, & quidem gravissimum, ideo pejus es biosphemare, quam pejerare, inquit S. Augustinus lib. 2. de Mendae. cap. 19. qui iam pejerando falsee rei adbibetur tests Deus; blasphemando autem, falsa de ipso dicuntur.

Q. s. Quid es supersitis P

R. Est cultus Dei indebitus. Q. 6. Quot lex es supersitis PR. Sunt quatuor praecipuae ejus species, scilicet Idololatria, Divinatio, Magia &vana observantia.

Q. 7. Quid es Divinatio p

R. Est notitiae divinae usurpatio ope daemonis. Dicitur Notitiae divinae usurpasio ; quia est quaedam notitia ita Dei propria, ut ab ipso solo cre turde communicari possit; qualis cognitio secretorum cordis est, & futurorum, quae a libertate pendent. Q. 8. Quotuplici modo feri potes Divinasis R. Duplici. I. Per pactum expressum cum Daemone; & est semper peccatum mortale. 2.. Cum pacto implicito, ut si quis notitiam alicujus rei quaerat ex signo, quod illam naturaliter demonstrare non potest. Et haec Divinatio pota est esse venialis, nimirtim si non omnimoda λdes, sed vana tantum formido ejusmodi signistribuatur. Q. 9. Quotuplici modo feri potes Divinatis cum pacto tacito 3 Quintuplici., I. Per

518쪽

De Religione. 499

1. per Astra; diciturque Astrologia judici ria; quamvis enim Astra possint praenuntiare

quosdam effectus naturales, attamen nequeunt esse ligna actuum liberorum, qui a Voluntate pendent.

2. Per eorporis Vel manus lineamenta, & discitur Physiionomia & Chiromantia. Potest quidem aliqua conjectura colligi ex Uultu, quae sit indoles hominis; non vero absolute judicium ferri de iis, quae acturus est. 3. Per somnia, quae naturaliter possunt esse signa eventuum quorundam naturalium; v. gr. pluviae futurae; non vero actuum liberorum. 4. Per sortes; diciturque Cieromantia, Sortilegium, seu sors divinatoria; a qua Sortilegi, seu Sortiarii. S. Per inspectionem avium, seu piscium; diciturque Aruspicium, seu Augurium. Vola

tus tamen aUium :& motus animalium possunt nonnulla naturalia, v. gr. pluUiam praenunti re; non autem quae sunt mero contingentia &libera.

Q. Io. Quid est vana observantia pH. Est superstitio, qua quis utitur vanis &inutilibus mediis ad aliquem fidem assequendum. In eo distinguitur 1 Divinatione, quod per diu,

nationem intendatur solum notitia occultorum; per vanam vero Observantiam vana assumantur ad alios essectus consequendos. Si ad sanitatem obtinendam, vulnera vitanda aut curanda, est observantia sanitatum et si ad praecavendos fune Ros essestus, v. gr. ex Occursu alicujus animalis, ex observatione dierum qui putantur insortunati, ex certo 'numero accumbentium ad mensam, &c.

519쪽

sdo De Religione. ' . est observantia futurorum eventuum: si adhibeantur res sacrae; Verb. gr. Verba Scripturae sacrae proferantur, Schedde verbis Evangelii in scriptae gestentur, cum certa persuasione obtinendi extraordinarios effectus, puta subiici extinguendi incendium , non moriendi sine Comfessione sacramentali, &c. est observantia sa

Dixi, cum certa per fusisione; nam proserre vel gestare sacrae Scripturae Verba, quasdam orationes recitare, in quibus nihil falsum aut vanum continetur, ad obtinendum aliquod a Deo beneficium , si saluti nostrae expedire judicaverit, pium est, nedum illicitum. Sed superstitio agnoscenda est, si hisce Verbis aut rebus, talis tribua. tur Virtus, qualem ne quidem inesse credimus formis Sacramentorum; namque Sacramenta non pro sunt ponentibus obicem : Superstitiosa vero illa, a quocumque etiam impiissimo Observentur, infallibilem creduntur habere effectum; incem dium verbi gratia statim extingui, morbum subito abscedere. Porro cum Deus tantam emcaciam non promiserit hujusmodi verbis & rebus, nec credibile sit eam de facto infallibiliter tribuere, nulla ratione habita nequitiae illorum, qui talia usurpent, aut in quorum gratiam usurpantur, fateri necesse est diabolica esse hujusmodi op ra , & pertinere ad cultum daemoniorum, ut docet S. Augustinus libro de Vera Religione, caP. SS. Q. II. Quois es peccatum observantia R. Lethale, nisi ignorantia invincibilis ex C. set; namque Deu. Deut. 18. dicit se omnia haec

520쪽

De Religione. so I

abominari. Concilium Laodicenum cap. 36. phi- lacteria & ligaturas vocat animarum vincula : Eos autem, inquit, qui talibus utuntur, ejici ex siccis jussimus. Sanctus Chrysostomus Hom. 39. adUer-1us Judaeos, Martyrem dicit qui eligit magis mori, quam uti ejusmodi vanis ob orUationibus.' Dixi, nis ignorantia invincibilis excuset. Talis autem censetur in iis, qui nec pactum cum Daemone suspicati sunt, nee aliud quidquam mali inesse in ejusmodi observantiis. Sed excusari non possunt, qui vel expresse cum Daemonibus foedus ineunt, vel monentibus ista esse illici-

ta, non acquiescUnt.

Q. 12. Quid est Magia p

R. Secundiim vim nominis Persici, Magia est sapientia, a qua Magi dicuntur, id est sapientes.. Generatim autem definiri potest, ratio operandi mira. Ea verti dicuntur mira, quae habent causam latentem, quamUis naturalem; distinguunturque a miraculis, quorum causa est supernaturalis, nec alia potest agnosci, quam Deus, qui solus potest producere quemcumque voluerit es-fectum supra ordinem naturae.

Q. 1 3. Quotuplex est Magia pR. Duplex, Naturalis, S superstitiosa. Nat ralis est ratio operandi mira per causas naturales, Occultas imperitioribus; & haec Magia est ipsa Philosophia. Magia superstitiosa, quae & nigra

dicitur, est ratio Operandi mira ope Daemonis. Si sit ad docendum, vocatur maleficium. Q. 14. Licetne recurrere ad Magum, ut maleficiam tollat pR. Non licet, si tollere non possit nisi per novum maleficium, & usum alicujus vanitatis;

Ii a licet

SEARCH

MENU NAVIGATION