장음표시 사용
71쪽
De Deo, tum admitti, ibique frui intuitiva Dei visione,
ut fuse probavimus adversus Lutherum & Calv1- num tomo I. cap. I . g. 6. quamvis nonnulli ex veteribus contra senserint, quemadmodum semper creditum est in Ecclesia, ratum esse Baptissmum collatum ab Haereticis, licet sancti Cypria' nus & Firmilianus , Tertullianus & plures Epse scopi illum reprobaverint, Veritate nondum eliquata, ut loquitur sanctus Augustinus. Nec nocent allati Scripturae textus.
Non primus , is enim est scopus Christi Domini in parabola denarii diurni, Iudaeos, qui pri
mo vocati sunt, non plus aecepturos , quam - Gentiles Christianos , licet tempore posteriores, imo nec sanctos Patriarchas ante primitias Christianorum, puta Innocentes , Ioannem Baptistam , Latronem paenitentem , coelum ingressuros, nec ante nos gloria consummata, quae erit in resurrectione corporum donandos , juxta illud Apostoli Hebr. II. v. 39. hi omnes tesimonio jdei probati non recepe ut mercedem . . . . ut non me nobis consummarentur.
Non secundus; quia altare, de quo saepe litmentio in Apocalypsi, in caelo semper visum est. ergo & animae Martyrum sub illo collocatae, quae laudem Deo concinunt cum Spiritibus caelestibus ; dataeque sunt singulis stolae albae, scilicet incompleta felicitas , donec perfecto salvandorum numero , in resurrectione completam accipiant. Dicuntur autem sub altari tanquam sub Principe Christo , qui est supra velut Agnus occisus , cujus virtute di merito Martyres seipsos in sacrificium Deo obtulerunt. ,
72쪽
Non tertius; eo enim loco regnum mille annorum est totum temporis spatium, quod a morte
Christi quando ligatus est satanas protenditurusque ad adventum Antichristi, quo rursus sobvetur satanas citato capite eto. Apoc. & resurrectio prima, de qua ibidem fit mentio, est animarum justificatio, in qua transeunt a morte ad Vbiam, ut dicitur Joan. s. v. 24. Cum consummati si rint mille anni , inquit sanctus Ioannes V. 7. solve tur faetanas de carcere suo, , exibit, os sedistat gentes,
V. autem 9. prosternitur, mittiturque in stagnum ignis. Tum sequitur mortuorum resurrectio v. 13. mors S infernus dederum mortuos suos . . . . N p
dicatum est de singulis flecundum opera ipsorum. Ergo locus iste destruit, nedum astruat errorem Millenariorum, in quem S. Augustinus primo impegmrat; sed illum revocavit lib. I. Retract. cap. I 4.&lib. 2O. de Civit. cap. 7. Sanctus Bernardus Obscurius locutus est; sed intelligi potest de beatitudine consummata, quae non habetur nisi post resurrectionem corporum. Ioannes XXII. inclinavit revera in errorem Millenariorum; sed in pleno Consistorio confessus est, teste Benedicto XII. ejus successore, omnia a se fuisse prolata ad' veritatem dumtaxat indagandam, nec quidquam se definisse, quin morti proximus sincerae fidei suae testimonia reliquit anno Ι43η. Sed cum ist- haec longa dissertatione indigeant, vide tom. I. cap. 14. g. 6. ubi fusius & clarius sunt exposita,
73쪽
Satisfit nonnullis quae nitas circa visionem ..
Q. I. Ouae reqViruntur, ut mens creata elevetur ad Deum intuitici videndum p
R. Requiritur I. lumen gloriae, quod est ha- bitus supernaturalis, quo mens creata ultimci disponitur ad eliciendam visionem Dei intuitivam, quemadmodum per supernaturalem fidei habitum elevatur ad credςndum iis, quae Deus dixit: sed sicut Haereticus ad Catholicam Religionem rediens, necdum justificatus, per supernaturale Dei auxilium absque fidei habitu, elicit actus fidei; ita Beati Deum absoluto videre possunt solo actuali lumine gloriae illustrati & corroborati. . Requiritur a. ut Deus intellectui lumine gloriae instructo conjungatur in ratione objecti; namque ex sancto Augustino cognitio gignitur hcognoscente & objecto cognito. Hinc est qubd homo Viator Deum, quamvis ubique praesentissimum, intuitive non videat; quia in ratione objecti non conjungitur ejus intellectui, quemadmodum nec oculus percipit in tenebris objecta, quae circumstant; quia sine lumine ab iis non afficitur, nec moUetur. Q. 2. Deus imprimitne sui speciem in intellectu Beato, ficut per species seu ideas vel innatas, vel acquimias percipimus alia objecta pR. Minime; quemadmodum enim oculus sine specie impressa percipit lumen utpote sibi praesentissimum; sic & 1ntellectus beatus Deum, qui illi intime praesens est, nulla interveniente specie
74쪽
i L mnirique ejus Attributis. 5 S
intuetur. Posset tamen absolute dari ejusmodi species, cujus virtute intellectus beatus Deo in ratione objecti conjungeretur.
Q. 3. Visio Dei intuiti fine per aliquam similit
dinem, quae flet dici verbum mentis, seu Jecies era e say R. Communior est sententia fieri; quia sicut calefactio nec esse, nec intelligi potest sine calore, ad quem terminatur, illuminatio sine lumine; sc nec intellectio sine suo termino, quod est verbum mentis seu species expressa: quemadmodium enim, inquit sanctus Augustinus lib. 9. de Trinitate cap. II. cum per sensum corporis videmus corpora, fit eorum aliqua Amilitudo in animo nosm . . . ita cim Deum nocinius ... D aliqua Dei Amilitudo illa notitia..Dices: nihil creatum potest repraesentare ob-jeetum infinitum: ergo nulla species sive impressa, sive expressa, Deum, sicuti est, repraesent re potest. Distinguo antecedens: nihil creatum repraesentare potest objectum infinitum, tamquam medium, in quo Deus intuitivo videatur, quemadmodum Pater videtur in filio, Concedo: tamquam medium, quo Deus Videatur, quemadmodum per ideas, quae in mente sunt accidentia, repraesentantur substantiae accidentibus nobiliores, Nego antecedens': si enim intellectus creatus immine gloriae adjutus Virtutem habet eliciendi visionem Dei intuitivam, quidni & specie, sive impressa, sive expressa instructus
Q. 4. Beati videntne Deum aequaliter PAsseruit Jovinianus quarto seculo, cujus emrorem jampridem postratum restituerunt Pseudo- reformati seculo decimo-sexto, adversus quos.
75쪽
R. De fide est, inaequalem esse visionem heatificam; ita enim definiit Consilium Tridentinum
sess. 6. can. 32. probatuique ex Scriptura JOan. 14. in domo Patris .... monsiones multae Aurat. - I. Cor. IS.
sella enim a sella dissert in claritate: sic S resaerrectio
Dices: Matth. go. idem denarius omnibus operariis redditur, licet alii plus, alii miniis laboraverint: ergo omnes aequali donantur beatitu
Distinguo consequens: aequali beatitudine' objectiva , Concedo ; nam Deus erit omnibus una merces per unum denarium figurata; aequali beatitudine formali, Nego consequentiam: diversisnode enim Beati idem objectum possidebunt. Q. s. Qugnam est causa huius inaequalitatis PR. causa moralis est inaequalitas meritorum, nam qui parcὸ fleminat, parce F metet, I. Cor. 9. Causa Physica est lumen gloriae, quod inaequale datur pro diversitate meritorum. , Ergo Angelus supremus Deum claritis non videret cum aequali. Iumine gloriae, licet in eo vis intelligendi sit lon- σε perfectior; quia non videt per potentiam naturalem, sed per obedientialem, quae aequalis est si vo in Angelo, sive in homine, utpote quae non agat, nisi quatenus elevatur. Unde cum perfectiori modo elevetur Beatae Virginis intellectus, Deum clarius attingit, quam intellectus Angeli- cus; sic homo acutioris ingenii cum aequali immine fidei perfectius non credit, quam idiota. Q. 6. Quaenam uidentur is Beatis in essentia divina R. i. Necessariti videntur.omnia, quae sunt in Deo sormaliter, nempe tres personae, & omnia
76쪽
Divini que ejus Attributis. 57
attributa, ut supra diximus. 2. Beati non vident necessario creaturas secundum suum esse forma-IE; quia ut sic, sunt aliquid prorsus a Deo distimctum. Vident tamen ex rebus creatis illas, quae pertinent ad eorum Vel persectionem, vel sta
Hinc vident primo ea gratiae mysteria, quae in via per fidem crediderunt; fidei enim succedit
visio, tamquam merces operi. Quid videbimus, inquit sanctus Augustinus lib. 2O. de Civit. cap. et 1. mi Deum N omnia illa, quoe nunc non videmus credentes P Secundo vident omnes rerum species &genera, quae scientiarum naturalium sunt obje-Aa; haec enim notitia pertinet ad eorum perfectionem. Tertio ex contingentibus ea cognoscunt, quae illo&specialiter spectant: v. g. orationes, quae ad illos diriguntur; nam ex Concilio
Senonensi, pervium es Divinitatis speculum, in quo: quidquid eorum intersit, illucescat.: Ergo fieri potest ut Beatus meritis & glorias inferior plura cognoscat, quam superior; quia il- lius specialis conditio hanc notitiae extensionem exigit: U. g. plures illum inVocant. Sed propte- rea non erit beatior, ut monet sanctus Angustii nus lib. s. Confessi cap. 4. ubi Deum sic alloquis tui: Beatus es qui te novit, es alia nesciat; qui autem, te S alia novit, non propterea beazior, sed propter tei forum.
Q. 7. Quid es videre in verbo pR. Hic loquendi modus dupliciter intelligi
potest. . Ita ut idem sit , ac per visionem beatim cam videre in essentia divina, quae est idea rerum omnium: & haec acceptio est communior apudi Theologos. a. Significat aliquando videre per
77쪽
revelationes speciales, quae appropiantur verbo: dubium enim non est, quin Beati identidem nova cognoscant, quod fieri nequit per visionem hemtificam, quae immutabilis est, cum detur ut Memces propter merita, quae post mortem nec augentur, nec minuuntur: Ergo per no UaS reVelationes. Prior cognitio vocatur matutina; posterior Vero, utpote imperfectior, Vespertina; res
enim persectiori modo cognoscuntur in Deo per visionem beatificam, quam in seipsis per speciales
Q. 8. Beati possuntne videre omnes omnino creat
R. Non possunt; alioquin comprehenderent omnipotentiam divinam; neque enim aliter Deus intelligitur comprehendere suam omnipotentiam, quὶm Videndo quidquid illa possit, quemadmodum ille censetur cognoscere aliquod princi- Pium, quantum cognoscibile est, qui in illo videt omnes conclusiones, quae inde deduci possunt. Dices: qui potest majus, potest & minus: atqui minus est videre omnes creaturas possibiles, quam Deum videre: Ergo. Nego minorem; videre enim Omnes creaturas possibiles, est non solum videre, sed etiam comprehendere Omnipotentiam divinam. Instabis: omnes creaturae possibiles sunt quid Deo minuS: Ergo. Nego antecedens: possibilitas enim rerum est vel ipsamet Dei omnipotentia, vel saltem illam includit.
78쪽
D mi in eius Attributis. . COCAPUT VI.
DE Attributis divinis, quae per modum famu
Λttributa illa sunt intellectus, voluntas, &Omnipotentia. g. I.
Λssonuimus supra in Deo nullam esse potentiam proprio dictam , cum ipse sit actus purissimus, ac proinde essentiam divinam, intellectum, scientiam & cognitionem actualem esse plano unum &idem. Ergo sicut essentia divina est simplicissima, immutabilis, & infinita; ita & ejus scientia: Sicut omnino tu es , inquit sanctus Augustinus lib. 13. Confess. cap. Ι6. tu scis sirius, qui es incommutatiliter,' scis incommutabiliter, F vis incommutabiliter. Esther I 4. hales omnium scientiam. Psal. 146. Sapientiae ejus non es numerus. Ac imprimis novit seipsumi & comprehendit tamquam primarium objectum, ac praestantissimum intelligibile , deinde caetera, omnia, possibilia, existentia, futura, . discretor co- gitationum S intentionum cordis, S non es ulla cremiuina invisibilis in conspectu ejus, Hebr. 4.l Dices: Deus aliquando cum dubitatione loquitur: sorte audiant, ait Jerem. 26. forsitan P trem meum sciretis. Joan. 8. Εrgo. Respondet Sanctus Hieronymus ad primum locum; verium ambiguum, forsitan, majestati disinoe . non potes convenire , sed nostro loquitur affectu, ut libo. rum homini fervetur tarbitrium. Et sanctus Augusti-
79쪽
nus ad secundum locum Tract. 37. in Ioan. sic habet: ille qui omnia scit, quando dicit, forsitan, non dubiis , sed increpat: dubitationis verbum est; quando dicitur ab homine ideo dubitante, quia nesciente: cum υσι dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil inique laleat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinaitur Diminitas. .
Q. I. Quomodo dividitur scientia divina secundumnsrum concipiendi modum PR. Dividitur I. in scientiam speculativam& practicam. Speculativa est objecti non operabilis, ut scientia, qua Deus seipsum cognoscit, &res mere possibiles. Haec scientia est necesmaria, utpote independens a divinis decretis. Scientia practica est cognitio objecti operabilis, ut mundi condendi, dependens 1 decretis divinis, ac proinde libera, & est causa rerum, quemadmodum ars in mente artificis, est causa artefactorum. g. Dividitur in scientiam simplicis intelligentiae, & scientiam visionis. Celeberrima est in scholis Isthaec divisio. /. Scientia simplicis intelligentiae . est cognitio rerum mere possibilium, quae nec extitere , nec
extiturae sunt. HScientia visionis est cognitio rerum existentitium in aliqua temporis differentia, sive actu e istant, sive extiterint, sive extiturae sint. Q. 2. Edne odaequata ejusmodi divisio PR. Assirmative, quia quidquid Deus eognoscit, vel existit in aliqua temporis differentia, vel non existit: medium quippe non datur inter existere & non existere , cum sint contradietoria: atqui primum pertinet ad scientiam visionis, secundum vero ad scientiam simplicis intelligentiae: ZHO. Dices:
80쪽
, Divini que eius Attributis. . 61 ' ,
Dices: Totuplex scientia in Deo est distinguenda, i quotuplici modo res possibiles distingui possunt: atqui res possibiles distingui possunt in
Eas, quae sub nulla conditione futurae sunt, &eas, quae sub conditione numquam tamen ponenda, futurae essent: Ergo.
Minor probatur. . David I. Regum cap. 23. accepto nuntio , quod Saul cum exercitu ad u hem Ceilam, in qua tum commorabatur David, accederet , dubius erat num tradendus esset a Ceilitis, si apud eos remaneret, proptereaque eonsuluit Dominum. Quam verti responsionems ex diVino oraculo expectabat Τ quod illud esset possibile Τ minime, id enim ipsi constabat: sed quaerebat qu6d non erat sibi compertum, num s acilicet re vera tradendus esset, in hypothesi quod ex urbe non fugeret. Respondit Deus: Aradent; propterea David fugit, &ideo non est traditus: Ergo traditio Davidis non fuit objectum scientiae visionis, utpote quae numquam eXtiterit: neque fuit objectum simplicis intelligentiae; quia non erat mere possibilis, nee Deus simpliciter respon- dit esse possibilem, sed futuram sub conditione, . nempe si David remaneret in urbe: ergo praeteri scientiam possibilium de existentium, media est admittenda, quae sit eonditionale futurorum.
Distinguo minorem: duplici modo cognosci potest, sed duplici scientia, nimirum simplicis in. telligentiae & visionis, propter duplex objectum, quod concurrit in futuris conditionatis, Concedo : duplici modo, qui constituat scientiam meis diam distinctam a scientia simplicis intelligentiae; di a scientia visionis, Nego minorem.