D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

541쪽

ea 2 , . Tu Sacramentis. ad lapsum primorum parentum. Secundus est status naturae, qui coepit a lapsu primi hominis, duravitque usque ad Moysen', qui promulgavit Legem scriptam, seu veterem. Tertius est status Legis scriptae , qui a tempore Moyta usque ad Christum Dominum extenditur. Quartus status' est Legis novae, in quo degimus , permansurus' que est usque ad consummationem seculi. His

praenotatis

R. I. Sacramenta proprie dicta non fuerunt in statu innocentiae; quia videtur esse Poena peccati, quod homo subjiciatur rebus inferioribus ad remissionem peccatorum, & sanctitatem obtinendam.

Dixi, proprie dicta; nam lignum vitae, somnus Adami, & matrimonium ejus cum EUa, aliquando dicuntur Sacramenta ; sed in alia acceptione,

nempe quatenus erant signa rerum sacrarum.

R. a. In statu Legis naturae fuit aliquod Sacramentum, saltem in remedium peccati originalis. Non es credendum, inquit S. Augustinus lib. S. contra Julianum cap. II. ante arcumisio in famulos Dei quandoquidem eis inerat Meditatoris Hides in carne Uenmturi nullo Sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis ruis, quamvis quid illud esset, aliqua necesaria causa Scriptura latere voluerit. Et Sanct. Gregorius lib. 4. Moral.

cap. 3. Quod spud nos valet aqua Bapti alis, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis Ala fias, vel pro majο- rubus virtus sacrificii. Fides autem illa primo debebat esse exterior, cum per illam homines profiterentur Ueram Religionem. Secundo non mundabat in adultis maculam peccati sive originalis, sive actualis, nisi esset formata 1 charitate; quia privilegium est sacramentorum novae Legis

542쪽

De Sacramentis. a 3

propria virtute, & ex opere operato , ut alunt, sanctitatem interiorem conferre. Sed ad mundandam maculam peccati originalis in parvulis, sussiciebat parentum actus fidei insormis ; quia ex Sancto Thoma in quartum dist. I. qu. 2. art. 6. ad secundum, fides parentum non justificabat infantem, in quantum erat astus personoe, sed quatenus reficiebat suum objectum , nempe Cisi sum Dominum . . . . jusiij cubat ex Objecto tuosi ex opere versito non arcem ex op

. re operantis.

R. 3. Dubium non est quin sacramenta extiterint in Lege scripta, seu veteri, & extent in

Lege nova. Primo Sacramenta, inquit Sanet. Amgustinus lib. I 0. contra Faustum , cap. I 3. quoeo servabantur ex Lege, pranunciativa erant venturi or,

si, quae cum fluo adventu Christus impisvisset, ablata

sunt .... N alia instituta sunt inritate majora utilitate meliora, actu faciliora, Uiumero pauciora. Q. S. Θοtuplex es discrimen Sacramenta veteris Legis inter ae Sacramenta nova Legis y R. Triplex. Primum desumitur ab Auctore, nam solus Christus est Auctor Sacramentorum nostrorum , non Vero Sacramentorum veteris Lingis. Secundum ex diverso modo operandi; S, cramenta enim veteris Legis non producebant gratiam sanctificantem, nisi ex opere operantis; nostra vero eam conferunt ex Opere operat . Tertium ex partibus, quibus constant Sacramemta utriusque Legis; Sacramenta enim novae Legis constant rebus & verbis , rebus tanquam materia ; verbis tanquam forma. Sacramenta vero Legis veteris non necessario constabant verbis,

543쪽

5 4 De Sacramentis.

Negandum tamen non est, quin in aliquibus Verba adhiberentur. 'Res dicuntur materia per analogiam ad compositum Physicum; in quo pars imperfectior &minus determinata dicitur materia ; actus Vero, quo materia determinatur ad tale esse dicitur forma; materia ligni v. g. ex se indifferens est , &indeterminata vel ad formam ignis , vel ad formam ligni, vel ad formam cineris; sed determi, natur per formam ignis ad esse ignis, per sommam ligni aut cineris ad esse ligni aut cineris. Similiter aqua esst indifferens vel ad abluendum vel ad refrigerandum, vel ad . emolliendum; sed in Baptismo determinatur ad ablutionem interiorem per verba : Ego te baptizo, Sc. Dices : Matrimonium potest celebrari sine

Verbis; mutus enim valide contrahit. In Sacra. mento paenitentiae nullae reI adhibentur; sed verba duntaxat. Ergo omnia Sacramenta no Vae Legis non constant rebus, & verbis. Nego Conseq. Namque r. Si Sacerdos est Minister matrimonii, ut graves Theologi contendunt , profert verba benedicendo sponsum Ssponsam, quae habent rationem formae. Si ipsi contrahentes sibi mutuo Sacramentum conferunt nutus, quibus muti exprimunt suum consensum, habent rationem verborum. 2. in Sacramento Paenitentiae actus Poenitentis sunt quasi materia

hujus Sacramenti ex Concilio Tridentino ses 34. cap. 3. quia absolutio Sacerdotis ejusmodi actus determinat ad significandam remissionem pecca

544쪽

De Sacramentis. 525

R. Voces, ex opere versito, fgnificant Sacra mentum ipsum, suu applicasionem signi exterio. ris per se habere essicaciam ad gratiam producendam: contra Uero Voces, ex opere operantis, s gnificant Sacramentum ex se nullam habere essicaciam, sed ex usu & dispositionibus recipientis iblud Sacramentum. O. 7. Sacramenta veteris Legis nullamne habebante Daciam 8 R. Producebant sanctitatem seu munditiam thgalem, & significabant solummodo gratiam sam

ctificantem.

Q. 8. Unde habemus Sacramenta Deirris Legis contuli se gratiam sanctifcontem ex opere operantis dumtaxat Sacramenta vero no 2 Legis eam producere ex opere operato p

R. Habemus ex Scriptura sacra , & Ecclesiae definitione ; de Sacramentis enim veteris Legis habetur Gal.4. V.9. ea fuisse infirma & eg a clementa , & Heb. 7. V. 18. reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem. De Sacramentis vero novae Legis legitur Jo n. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua S Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Coelarum. Hic per Baptismum datur Spiritus Sanctus & nova nativitas ; Act. 8. quibus Apostoli manus imponebant, hi accipiebant Spiritum Sanctum. Joan. 6. Qui manducat earnem Christi in Sacramento, Vivet in aeternum. Et ita de caete Tis Sacramentis. Denique Concilium Tridenti. num sess. 7. Can. 2. definiit adversus Novatores 3Sacramenta novae Legis differre 1 veteribus non solum ritu externo , & can. 8. gratiam conserre ex opere operator . Dices: circumcisio remittebat peccatum ori

545쪽

sa 6 De Sacramentis.

ginale etiam in parvulis: Ergo conferebat gra

tiam etiam ex Opere operato.

R. I. Circumcisio fuit instituta in Lege natu. rae & ante Legem. scriptam : Ergo non est comfundenda cum Sacramentis Legis Veteris , quamvis in ea fuerit praecepta , sed revocanda ad S, cramenta Legis naturae, quae Concilium Trident. non cumprehendit in Canonibus supra laudatis. R. a. Probabilius est Circumcisionem non fuisse primario institutam ad delendum peccatum originale, sed ad distinguendum populum Dei & g nus Abrahae ab aliis Nationibus; tum quia Abra. ham, in quo primum fuit instituta, jam erat justus, ut obserVat Apostolu3 Rom. 4. ac proinde immunis a peccato originali: tum quia quandiu Populus Dei mansit in Deserto ab aliis Nationibus separatus, circumcisus non est : tum quia Circumcisio non applicabatur mulieribus, nec maribus ante octavum diem, ad quem sane multi non perveniebant morte praeventi: Ergo Circumcisio data est in signum, non in salutem ; ut Io quuntur Sanctus Irenaeus & Tertullianus, adjusistiam ipsa circumcisio nibit contulit, inquit Sanct. Chrysostomus homil. 7. in Gen. Siquidem Augustinus contrarium sensit deceptus Codicibus Graecis, quibus utebatur.

Negandum tamen non est in Circumcisione deletum fuisse peccatum Originale , non virtute ipsusmet circumcisionis, sed virtute fidei in Christum venturum ad quam profitendam assumebatur Circumcisio pro maribus , ut docet sanctus Thomas 3. pari. qu. 7O. art. q. ubi revocavit oppositam sententiam, quam amplexus fuerat scribens in quartum dist. I. qu. 2. artic. 4. α ' . ' Q 9-

546쪽

De Sacramentis. Q. 9. Quomo is definitur Sacramentum specifices

R. Sacramentum veteris Legis definiri potest, signum visibile, sacrum, a Deo permanenter institutum 'ad producendum per se sanctitatem exteriorem & legalem, interiorem vero solum significandam. 'Sacramentum. autem novae Legis est signum visibile, sacrum , a Christo Domino permanenter institutum, ad producendam per se , & ex opere operato sanctitatem interiorem. In duobus ergo potissimum differunt Sacramenta noUa a Veteribus. I. Quia sunt institutali Christo Domino, illa Vero non. 2. Quia gra- . tiam sanctificantem&justitiam conserunt ex opere operato : illa vero sanctitatem dumtaxat legalem. Ergo Sacramenta novae & veteris Legis uni- voce conveniunt in genere Sacramenti; utraque enim sunt signa sacra, visibilia, Permanentia, α divinitus instituta.

CAPUT H.

R. Duplex, remota, circa quam versatur actio Ministri, ut aqua in Baptismo, peccata in Sacramento Paenitentiae; & proxima, estque usus materiae remotae,ut ablutio inBaptismo. Q. a. Ad quid verba adliberum in ritu Sacramem torum nova Legis pdovatores ex suo principio erroneo, quo

docent hominem justificari per solam fidem, duo

547쪽

s et 8 De Sacramentis.

circa Sacramenta colligunt. Primum ea Ichristo Domino solum fuisse initituta ad excitandam fidem permissionum divinarum, easque obsignan. das tanquam per sigilla. Secundum Verba adlii. beri in administratione Sacramentorum Rd docendos suseipientes, esseque concionalia , & nulla

tenus consecratoria. . , '

Certum est adultos initiandos , priusquam ad' Baptismum, & ad alia Sacramenta admittantur, debere edoceri quae sit Virtus Sacramenti, quod percepturi sunt; ait enim Christus Matth 28: Do.

cete omnes Gentes boptizantes eos, M. sed quaestio est utrum verba ex quibus essentialiter constant nostra Sacramenta tanquam ex forma, sint dum taxat concionalia ' R. Forma Sacramentorum , quae in verbis consistit, est vere consecratoria, adeo ut conjuncta cum materia conferat gratiam , quam significat, vereque consecret ac sanctificet suscipion tens; quia ex dictis Sacramenta novae Legis gratiam interiorem producunt ex Opere operato. Praeterea adhibentur Verba in collatione Baptismi sparvulorum : Atqui verba illa non sunt concionalia ad erudiendos illos parvulos, & fidem illo.

rum excitandam.

Q. 3. Christus determinavitne materiam S formavi omnium Sacramentorum R. I. Christus Dominus quorundam sacra, mentorum , nempe Baptismi & Euenaristiae, materiam & formam determinavit in specie, id est, instituit saltem mediate signa gratiae sanctificantis productiva, alias non esset auctor omnium sacra

mentorum.

548쪽

De Sacramentis. , , S 29

' R. g. De fide quoque est Christum quorundam Sacramentorum materiam & formam in specie doterminasse , ut constat ex Baptismo & Eu- charistia ; namque pro materia Baptismi assignavit aquam Joan. 38. nisi quis reuetius fuerit ex aqua :& pro forma invocationem sanctissimae Trinitatis Muth. 28. Baptizantes eos in nomine Patris N Filii N Spiritus sancti. Pro materia etiam Eucharistia: a

cepit panem, S pro forma jussit ut diceretur.

hoc est corpus meum , ut patet ex sequentibus Uembis , boc facite in meam commemorationem, Luc. 22. R. 3. Certum est etiam formas aliorum quinque Sacramentorum non ita determinatas fuisse,

sed Christum reliquisse Ecclesiae determinandum, quae oratio adhiberetur pro Confirmatione, O dinatione & Extrema Unctione, quaeve profer rentur Uerba pro Sacramentis Poenitentiae & matrimonii , modo per ea lassicienter exprimerem tuUeffectus illorum Sacramentorum; Graeci enim aliis verbis quam Latini valide confirmant & ordinant.

Sed controversia est in Scholis, num Christus

determinaUerit in specie materiam singuloruα Sacramentorum δR. 4. Materia omnium Sacramentorum 1

Christo Domino speciatim est determinata. De materia Baptismi & Eucharistiae non est dubium,

aliorum vero Sacramentorum expresse assignatur in Scriptura ; pro Confirmatione habemus m nuum impositionem Act. 8. pro Ordinatione Di conorum etiam manus impossitionem, Adt. 6. αPresbyterorum ac Episcoporum I- Timol. 4. V. I 4. pro Poenitentia peccatorum Confessionem, Ioan. 2o. pro Extrema Unctione oleum, Iacob.

549쪽

sso De Sacramentis.

pro Matrimonio unionem viri & mulieris, seu mutuum utriusque consensum, Ephes. s. sed haec amplius patebunt, cum differetur separatim de

unoquoque Sacramento. Q. 4. Mutatio materis vel formae redditne Sacramentum irritum p

R. Si mutatio sit substantialis, Sacramentum est irritum. Si sit accidentalis, validum est Sacramentum, sed illicite administratur.

Q. s. Ouandonam si multatio subsantialis S accidentalis PR. Quando materia non est amplius eadem substantialiter, quam Christus determinavit, ut si vinum factum sit acetum, acetum enim non est Vinum , vel quando Verba eundem sensum non

retinent, ut si quis in forma Baptismi dicat, Ego te baptizo in nomine Patris majoris , quia hujuς modi additio tollit aequalitatem Personarum, destruitque Mysterium sanctissimae Trinitatis.

Accidentalis autem est mutatio in materia, quando manens in sua substantia alteratur in accidentibus, ut si Vinum parumper acescat, aut si cum granis tritici misceantur grana alterius speciei , sed in minori quantitate. In verbis etiam accidentalis est mutatio , quando ea a, duntur aut detrahusitur verba , quae sensum non tollunt. Dices : Ecclesia mutavit maioriam Sacramenti matrimonii; nam ante Concilium Tridentinum contractus clandestinus, hoc est, sine testibus &praesentia Parochi perficiebat Matrimonium: Concilium autem Tridentinum eiusmodi contractum fecit irritum: Ergo Ecclesia potest mutare mate-ἀiam Sacramentorum etiam quoad substantiam.

550쪽

De Sacramentis. MIDistnguo consequens, potest mutare indir Eth & praesuppossitive, Concedo; potest mutare directδ & formaliter , Nego consequentiam.

Quemadmodum enim qui substantialiter corrumperet aquam, posset dici mutare indirecta & pra suppossitive materiam Baptismi, quia corrumperet id quod poterat esse materia idonea ad baptigandum; sic Ecclesia effecit, ut qui erat olim con- . tractus validus, jam non sit validus, apponendo scilicet novas solemnitates, sine quibus non erit Verus contractus. Sed penes Ecclesiam non est, ut contractus validus non sit materia Sacramenti Matrimonii, & aqua vera non sit materia Baptis- mi; quia Christus utramque materiam instituit.

De causa essiciente Sacramentorum novae

Q. I. Ouotuplex est causa efficiens Sacramentorum n, Legis P R. Triplex. Prima est Deus, qui omnipotenti sua voluntate Sacramentis tribuit sancti candi virtutem, deditque Christo, ut homo est, potestatem ea instituendi. Secunda est Christus, qui potestate excellentiae, ut riunt, &tanquam instrumentum divinitati conjunctum Sacramenta novae Legis instituit. . Tertia est mere ministerialis, consistitque solum in potestate administrandi Sacramenta jam divinitiis instituta. Q. a. In quibus consisti potesar excellentis Obris

SEARCH

MENU NAVIGATION