D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

571쪽

sset De Baptimo. 'CAPUT III.

De essestibus Baptismi. iQ. Ouinam sunt essectus Baptimi p

R. I. Mundat ab omni macula peccati, tum originalis , tum actualis juxta illud Rom. 8. Nihil ergo nunc damnationis es iis, qui sunt in Christo esu. ' . 2. Delet Omnem reatum poenae, ita ut ex Concilio Tridentino Ses . S. de peccato originali, nihil prorsus eos baptiZatos ab ingressu cotii remoretur. Praeiverat Eugenius IV. & sanetus Hieronymus Epist. Ι 83. Omnia , inquit, in Baptismate com donata sunt crimina, nec post indueensiam, Pudicis es metuenda fleveritas. 3. Confert gratiam sanctificantem I. Cor. 6. sed abluti sis, sed sancti ali sis. Cum autem operari sequatur esse simul cum gratia sanctificante, quae baptigatum constituit in esse divino, infunduntur virtutes & Spiritus Sancti dona, quibus haptigatus fit expeditior ad Omnia pietatis os ficia. 4. Baptismus filios Dei parit, non amplius mater carnalis, inquit sanctus Chrysostomus hom. 2s. in cap. 3. Joan. non con libitus S simplMus; novum jam naturae no irae intexitur opiscium a Spiritu Sancto Saqua s quod enim matrix es embrioni, boc aqua Neli. Fiunt autem filii Dei in Baptismo, non per deputationem externam & moralem, ut in adoptione humana, sed per communicationem ejus. dem Spiritus cum Deo, juXta illud Gal. 4. Quo-

niam autem sis fili, misit Deus Spiritum silii sui in corda vestro. Hinc baptiZati constituuntur haeredes

572쪽

De Baptisimo.

Dei; Assii, inquit Apostolus Rom. 8. Shmedes.

Atque ad fovendam hanc baptigati fiduciam in baptismo Christi, qui nostri fuit praenuncius; caeli aperti sunt, Ut discas etiam tu, cum baptizaris hoc feri, Deo te jam ad patrioin Coelesem vocante, nihilque commune cum terra suadente , ait sanctus Chrysostomus hom. I 2. in Matth. Quin fideles per baptismum jus habent ad alia Sacramenta & dona Ecclesiae concessa tanquam ad bona paterna. Hanc Dei magnificentiam & inestabilem doni amplitudinem miratus sanctus Joannes scribit Epist. 1. Cap. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis pater, ut sui Dei nominemur Ufmus. Parum videbatur dicere, quod filii Dei nominemur , nisi addidistet quod revera simus, scilicet ex participatione ejusdem cum eo Spiritus, quemadmodum filii carnales revera sunt filii per communicationem Musdem sangumis eorum , a quibus f Ogeniti sunt. s. Baptismus Christo nos conjungit, compingitque tanquam membra capiti, Quicumque enun in

Christo baptizati sis, orsum induisis, Gal. 3. hoc

est, secundum interpretationem sancti Chrysostomi in hunc locum , eamdem formam, eamdem. Ruram babetis omnes, in illum per similitudinem transformati , adeo ut ipse Christus cernatur in Vultu, gestu, & toto habitu baptizatorum , qui idcirco dicuntur ab Apostolo T. Cor. cap. 6. Templa &organa Spiritus Sancti. An nescitis, inquit, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Set illi, qui in vobis es, quem habetis a Deo S non esis Osri Nempe ut pro libito utamini mente vestra , oculos , lingua, &e. utpote quae sint membra Christi& organa Spiritus Sancti. . iij. Character est alter Baptismi effectus, quo

573쪽

baptizatus non solum distinguitur 1 ceteris , sed etiam ornatur, tanquam Christi ferens insignia. Superfluum videtur quidquam addere iis, quae de djsipositionibus ad justificationem tradidimus

Tract. de grat. cum Vix a pluribus seculis aliquando contingat adultos baptizari, nullaque dispositio ex dictis requiratur in parvulis. Nihilominus Tom. S. cap. I 2. de Baptismo, exponendum duximus , quomodo catechumeni ad Baptismum praepararentur, ut inde colligeret lect0r qvie sincerae conversionis signa, quae morum probatio, quaeve poenitentia & sanctioris vitae propositum Baptismum adultorum praecedere debeant. Operae pretium est ista consulere.

CAPUT IV.

De obligatiovibus baptigatorum.

Q. I. Contrahiturne siliqua obligatis per Baptismum R. Contrahitur , & quidem maxima ex duplici capite repetenda. I. Ex magnitudine donorum, quae in Baptismo tollata sunt; ait

enim Dominus Luc. I 2. Omni autem cui multum d tum es, . multum quoeretur ab eo , F cui commendaυerunt multum, plus petent ab eo. 2. Ex sponsionibus in Baptismo factis , quas S. Thomas 2. 2. quaest. 87. art. 2. ad I. Vocat Votum, & S. Augustinus Epist. I 49. alias S9. Votum maximum. Hinc Concilium VI. Parisiense IX. seculo libr. I. cap. 9. sic

habet; Valde periculosium es, S a Religione Chrissia

574쪽

intellecto, secundum illud vivere non satagit. Quod periculum ad negligentiam pertinere sacerdotum, qui illud SOLERTER debent annunciare , S ad auditorum imcuriam , qui hoc N intelligere S adimplere parvipem sint , nulli dubium est. Q. 2. Quotuplex es votum Bapti ipR. Triplex ; I. VOvemus nos Christo perpetuo adhaesuros, & ejus Evangelium secuturos, tamquam morum nostrorum, & Vitae agenda: no mam & regulam. , 2. Profitemur obedientiam

Ecclesiae & ejus Pastoribus. 3. Abrenunciamus iis omnibus , quae Christianorum instituto sunt

disientanea.

Q. 3. Quare vovent initiaridi se Christo; S ejus

Evangelio fore mancipatos pR. Quia Baptismus est solemnis pro sessio Religionis Christianae : sicut ergo Apostolus Gal. S. contestatur omni homini circumcidenti se, quO-'niam debitor est universae legis faciendae, cum circumcisio sit publica Iudaismi professio; ita per Baptismum Christo nos mancipamus , & ejus legem , Evangelicam scilicet, amplectimur. Q. 4. Quare in Baptismo protemur obedientiam Ecclesiae N ejus Pasoribus p R. Quia per Baptismum adgeneramur membra corporis, scilicet Ecclesiae, cujus Christus caput

est; nec possumus inter ejus membra numerari: si ab illa nos regi non patimur. Habere jam non p0tes Deum patrem, qui Ecclesiam non habet mstrem, inquit S. Cyprianus lib. de unitate Ecclesiae: illius foetu nascimur, illius lacte .nutrimur , Diritu ellus sini

575쪽

R. Tribus, nimirum satanae omnibus operibus ejus, & omnibus pompis ejus.

Q. 6. Mos ille fuitne semper S ubique observatus pR. Universalem esse testantur libri Rituales

tam Graecorum quam Latinorum: antiquorum vero omni Um Veterum scripta , ut S. Clementis Alexandrini, qui floruit secundo seculo, lib. I. paedag. cap. 6. Origenis olim Discipuli S. Clementis in Epist. ad Rom. Tertulliani, qui tertio seculo sic scrjhit. lib. de corona militis cap. 3. Aquam adituri contegiamur nos renunciare diabolo , S pompae, angelis ejus. Q. 7. Quis est primoe abrenuntiationis sensus, ab renuntio satanae R. Una est sanctorum Patrum sententia , initiandum hac voce profiteri se renunciare mundo& secularibus actibus, renunciam diabolo, mundo, Iuxuriis ejus , inquit S. Ambrosus lib. de ini-

, . tiandis cap. 2. Tenetur UM tus, non in itamula mortuorum, sed in libro viventium. Et S.Chrysostomus hom. 2I. ad populum ait, Vocis illius recorderis, quam dum sacris initiareris, eimis , abrenuntio tibi, satana , naim fatanae adboeres , A sectili moribus te con-

Q. 8. Quid intelligitur per illas voces, abrenuntio omnibus operibus ejus y Respondet S. Ephrem, paucis his verbis cuncta, quoe nominantur malu i quoeque odit Deus, Ustlere jube- .' mus. Peccata quippe sunt Opera diaboli, juxta illud I. Joan. 3. v. 8. Qtii facit peccatron, ex diabola est . . . . In hoc apparuit filius Deus, ut dissolvat ope. , ra diaboli. Q. 9. Quid tertia abrenuntiatione profitetur initian. sis, abrenuntio pompis R. Pro.

576쪽

R. Prostetur se abdicare mundanas superfluitates seu rerum terrenarum immoderatos usus.

Ita communiter SS. Patres, Cyprianus, Cyrillus Hierosol. Chrysostomus, Augustinus, Concilia,& ex iis Theologi. Pompoe diaboli, inquit Concilium Parisiense VI. sunt spectacula, venationes, ve-simentorum cultus , Dctontio, f*stus, umbitio, X -- permitas cujuslibet rei inbumanis usibus, unde crescitet iis quae multoties bonestati adscribitur. Q. Io. Boptizatus mssgisne prccsit eodem genere pec- csti , quam non baptizavius PR. Amrmat sanctus Thomas in 4. distinct. 38. quaest. I. art. I L constatque ex Scriptura Hebr. Io.. v. 28. irritam quis faciens legem Moisi, sine ulla miβ- ratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia , qui suum Dei conculcaverit S sanguinem testumerati pollutum duxerit in quo sanctimatus es, S hpiritui gratis contumeliam fecerit pHunc textum habes sudo expositum a SS. Patri- bus & Conciliis Tomo S. cap. I 3. de Baptismo q. II.

577쪽

Tractatus

CONFIRMATIONIS.. CAPUT PRIMUM.

De nomine, essentia, & existentia Sacramenti

Confirmationis. Q. I. Duae sunt nomina Sacramenti Confirmationis PM R. Vocatur I. manus impositio, ut apud sanctum Augustinum lib. 3. de Baptismo cap. 16. Per manus impositionem datur Spiritus Sanctus. 2. Sacramentum Chrisinatis ex eodem Sancto Doctore lib. g. contra litteras Petiliani cap. 4O. Sacramentum tari alis Sacrosanctum es , Acin ipse Baptistius. 3. Sacrum unguentum, ut apud Graecos com

muniter. ν

578쪽

λ De Confirmatione. 559

Ambrosum lib. de initiandis cap. 7. Vel vitae steternae, ut apud sanctum Leonem Serm. 4. de Nativitate.

s. Chrisma, Vel Supercaeleste can. 48. Conci-cilii Laodiceni, vel salutis cit. serm. 4. S. Leonis.. 6. Ρerfectio, ut apud S. Ambrosium lib. 3. de Sacramentis cap. II Post fontem superest, ut perfectio fat; quia per illud Sacramentum perfecte Ogiuntur ciri liani, inquit Guillelmus Antisiodorensis lib. q. tract. 4. cap. I. de Confirmatione.' 7. Apud Latinos Confirmatio simpriciter dicitur, qui enim por Baptismum Christiani elatu sunt, inquit Uenerabilis Beda in Psalm. 26. mollitiem quandam habent: a chrismatis Sacramento adversus omnes camnis mundi, S diaboli, impetus robustiores sunt X eμrum animus in fide confrmatur. Atqui vel ex his nominibus refelluntur Ρseudoreformati, conten- , dentes Apostolos manus imposuisse non ad gratiam sanctificantem conferendam, sed ad donum miraculorum impertiendum, & Ecclesiam retinuiΩse manus impositionem , tamquam caeremoniam dumtallat pertinentem ad solemnitatem Baptismi. Namque Patres laudati distinguunt Confirmationem i Baptismo , voluntque esse signum , quo datur Spiritus Sanctus, non quidem ad miracula patranda, cum eorum aetate , Ecclesia jam confirmata, gratia miraculorum non conferretur, ut observat S. Augustinus tract. 6. in Epist. S. Joannis. Numquid modo , inquit, quibus imponitur manus , ut accipiant Spiritum Sanctum, hoc expectatur is linguis loquantur P Si ergo per haec miraculanis fiat modo testimonium proesientis Spiritus Sancti . . . . Unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum Sanctum ρέnterroget rsuini, dic. Ergo manus impositio est . signum

579쪽

s B m Confirmatione. signum visibile & enicax gratia: sanctificantis , ae

proinde verum Sacramentum.

Q. 2. Qiιomodo de finitur Confirmatio pH. Deficiitur, Sacramentum novae Legis, quo baptizatis confertur Spiritus Sancti robur , tum ad firmiter credendum , tum ad fidem ipsam im trepide confitendam. Q. 3. Unde probotur Confirmationem esse Sacramentum novet Legis a Gripo insitutum p R. Ex Scriptura & traditione'; ex Scriptura quidem, Actuurn enim 8. sic legitur. Cum au. tem audissent Aposoli, qui erant Hierosobmis , quod recepi siet Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum S Joannem, qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum tunc imponebant manussuper illos, S accipiebant Spiritum Santium : in quem locum sic scribit Sanet. Cyprianus Epist. 7 3. Quod nunc gustque opud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, per proepositos Ecclesiae osserantur,

per nosram orationem, ac manus impositionem Spiritum Sanctum consequantror. Insignis est iste textus, sicut& aliorum Patrum supra laudatorum ad asse. rendam universalem Ecclesiae Traditionem, quae etiam nunc viget apud Graecos. Unde merito Concilium Tridentinum sess. 7. can. I. de Confirm. Novatores negantes existentiam Confirmationis

anathemate percussit. , .

Q. 4. Qtiondonam tarsus instituit Sacramentum Confirmationis PR. Post Resurrectionem, ut communiter docent Theologi.

R. Manus impositio Adt. 8. Tunc imponebant Apostoli manus Aufer illos, accipiebant Spiritum

580쪽

De Confirmatione. ' 56I

Sanctum. Et hunc ritum Ecclesia hactenus retinuit , ut patet ex laudatis S S. Patrum textibus &ex omnibus libris ritualibus. ' Dices: Ecclesia Orientalis a pluribus seculis absque ulla manus impositione Sacramentum Confirmationis administrat, non refragante Ecclesia Latina: Ergo manus impositio non est materia essentialis. Nego antecedens: tum quia Graeci praemitatunt orationem manibus extensis ad confirman-

dos, per quam invocant Spiritum Sanctum: tum quia si in illa oratione nulla fit hodie manuum ex- tensio, sicut nullam praescribunt recentiora e rum Eucologia, Chrismatio non fit sine manus impositione. Frequenter enim apud Veteres ung re & manus imponere idem sunt: Illa u=rctio, im quit Beda in Psalm. 26. qua per manus impositionem it, Vulgo Confrinatio dicitur. Amalarius lib. I. dei officiis Lecletiasticis cap. 2I. sic habet, ut ab G Ascopis fas inungantur per manus impositionem, ab AEpostolis Gimptum est. Ita Yvo Carnotensis sermo-ue de veteri & novo Testamento, Hugo a S. Victore, Innocentius III. C. Quanto, tit. de com suetudine. Instas: Eugenius IV. in Decreto pro Armeniae docet loco manus impositionis, per quam Apostoli dabant Spiritum Sanctum , in Ecclesia dari Confirmationem: Ergo. Nego consequentiam; sensus enim illorum verborum hic est, idem Sacramentum, quod in Scriptura Vocatur manus impositio, nunc vocari Confirmationem.

Q. 6. Quae manus impositio est essentialis materia λ hujus Sacra menti ν an illa quae si in ipsa Grimatis-D. bera Theolaz. Rom. VM N n ne,

SEARCH

MENU NAVIGATION