D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

ssa De Sacramentis.

menta per illius meritum operentur. 2. Qubdad invocationem nominis illius conferantur. 3. Quod ipse habeat potestatem Sacramenta instituendi. q. Quod Sacramentorum effectum solo 'voluntatis nutu, & independenter a quocunque ritu externo conferre possit, sicut revera contilit Peccatrici, Luc. 7. S Paralytico Matth. 9. . , Q. 3. Q qi es Miniser Sacrament uni novae

Legis y l

R. Solus homo. Est contra Lutherum, qui lib. de Missa privata docet Angelos & daemones posse legitime administrare Sacramenta, cum Christus solos homines allocutus sit, iis datum est, inquit sanctus Chrysostomus libr. 3. de Sacerd. ut potestatem habeant, quam Deus optimus maximus neque Angelis, neque Arcbangelis datam esse voluit, neque enim ad illas dictum est, quaecunque ligaveritis, sc.

Matth. I 8. Docete omnes Gentes baptizantes eos, Matth. 28. Hoc facite in meam commemorationem, Luc. 22.

novae Legis p -

R. Minimδ; solis enim Apostolis Christus dixit, quorum remisieritis peccata, remittuntur eis, Joan. 2 O. ex hominibus quosdam elegit Pastores& Doctores, Ephes. q. Q. s. Quot requiruntur in Minfro, ut Sacramentum legitime persciat P jR. Tria, nempe intentio, fides & probitas. Q. 6. Quid intelligitur nomine intentionis pR. Intelligitur deliberata voluntas faciendi quod facit Ecclesia. Dico, deliberata, quae enim fiunt sine cognitione & advertentia rationis, ducuntur fieri praeter intentionem. Hinc mater,

552쪽

De Sacramentis. s 33

quae abluendo sordes corporales infantis diceret, abluo te in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, non haberet intentionem conferendi Sacramentum; quia de eo non cogitaret, nec cogitasset.

Q. 7. Edne necesseria in Minimo illa intentio ad

veritatem Sa ramenti P Νegavit Lutherus. adversus quem stat ista definitio Conc. Trid. sess. 7. ean. II. Si quis dixerit

in Ministris, dum Sacrumento conficiunt X conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, o tbema fit. Quare R. De fide est Ministri intentionem esse necessariam ad perficiendum Sacramentum; Ac nos existimet bomo, inquit Apostolus I. Cor. 4. ut Ministros Christi θ' di pensatores Masteriorum Dei: Atqui

dispensator debet agere humano modo & cum ad-Vertentia rationis, alioquin actus ejus sunt irriti. Dices I. Medicamentum prodest aegroto, etiamsi praeter intentionem, aut etiam per jocum detur: Ergo Distinguo antecedens: medicamentum, quod non constitit essentialiter in actione humana; ut omnia medicamenta corporea, Coneed O, quod essentialiter consistit in actione humana, quae non potest perfici sine intentione, Nego antecedens. Dices et . S. Alexander Episcopus Alexandri.

nus ratum habuit Baptismum jocoso collatum hsancto Athanasio adhuc puero. Item sanctus Genesius validδ fuit baptizatus per Mimum, qui in Theatro Mysteria Christianorum derisorie reprae

sentabat: Ergo. Nego conseq. namque I. Rufinus & ex illo Socrates &SOZOmenus incerta admodum fama &

553쪽

s 34 De Sacramentis.

diversimodε reserunt illam sancti Athanasii histo. riam, & plura suadent eam esse falsam. Vide Tomum S. cap. IO. 2. Vera sit illa historia: pueri in ludis suis nonnunquam serio imitantur quae a majoribus fieri conspiciunt, & hanc fuisse mentem in puero Athanasio deprehendit sanctus ΝIexander ex eo quod non promiscuo ablueret infideles & jam baptizatos, sed solos Catechumenos, exploratis prius per varias interrogationes eorum, dispositionibus. 3. Sanctus Genesius sanctificatus est vel persecta contritione, quae dicitur Baptismus flaminis, vel proprio sanguine, non Vero Baptismo aquae mimico collato.

Q. 8. quae intentio es necessaria ad persciendum

Sacramentum p

R. T. Contra scrupulosos, directa lassicit, nec requiritur reflexa, qua quis reflectens supra inten- tionem, quam jam habet, & ex qua currit ad baptiZandum par ulum, aut absolvendum moribum dum novo & distinctiori modo vult conferre S

cramentum.

R. 2. Non requiritur intentio finis sacramenti, hoc est conferendi sanctitatem; quia ex dicendis Infideles, vel etiam Athei possunt valido administrare Sacramenta, etiamsi existiment esse caeremonias superstitiosas. R. 3. Intentio habitualis non susscit, quia est sine advertentia rationis cum possit reperiri in dormiente, amente, & ebrio; muliti miniis intem pretativa intentio sussicit, quam habitualis; quia non tam est intentio, qutun dispossitio ad inten, tionem concipiendam. R. 4. Intentio actualis, quamvis optima, a

que ideo optanda, non est necessaria, sed virtu lis iussicit. Q. 9-

554쪽

De Sacramentis.

Q. 9 -- β intentio virtutiis pR. Est actio quae fit virtute praecedentis voluntatis deliberatae, quae licet praeterierit, cens tur moraliter permanere, quatenus est causa actuum sequentium; Pastor U. gr. ex intentione baptizandi infantem ad Templum pergit, dumque parat necessaria ad Baptismum & nitum prosequutur, actu non cogitat de Sacramento quod perficit, mente alio abstracta, idque vel ex infirmit, te humana, vel ex negligentia. Omnes illae actiones dicuntur intentio virtualis; quia fiunt ex deliberata voluntate, qua voluit baptizare, & ad Templum perrexit. Q. Io. Fides X probitas requirunturne in Sacramentorum Minisero IR. I. Minister Sacramentorum conficiens aut administrans in statu peccati mortalis, peccat te thaliter. Ita Sanctus Thomas 3. par. qu. 64. &omnes Theologi, quia, inquit Angelicus Doctor, hoc peccatum pertinet ad irreverentiam Dei, ' S coni minationem Sacramentorum, quantum es ex parte ipsius

peccatoris.

R. 2. De fide est ad veritatem Sacramenti nec probitatem nec fidem requiri, atque adeli Ministrum impium, vel etiam haereticum valido confi-Cere, aut conserre Sacramenta, modo materiam& formam adhibeat cum intentione faciendi quod facit Ecclesia; ita enim definiit Concilium Tridentinum sess. 7. can. q. dccan. I 2. Nostra responsio essicaciter non probatur ex Scriptura, ipsomet Sancto Augustino fatente lib. de unitate Ecclesiae cap. 19. sed eam Sanctus Stephanus summus Pontifex III. inculo ex traditione invidia asseruit adversus S. Cyprianum, S. Fir-

555쪽

53 6 De Sacramentis.

milianum, & plures alios Episcopos, ac deinceps Concilia&SS. Patres. Dices; Nemo dat quod non habet; Atqui

Peccator, aut Haereticus non habet Spiritum Sanctum: Ergo illum dare non potest; nec proinde Sacramentum valido conserret. Ab immundo quid mundabitur p inquit Sapiens Eccli. S4. Uers. 4. Distinguo majorem; Nemo dat tanquam causa principalis, quod non habet, Concedo: Nemo dat tanquam causa instrumentalis, quod non habet, Nego majorem: Causa enim instrumentalis non agit virtute propria; sed virtute causae principis. Porro minister habet rationem instrumenti, quo . Christus utitur ad conferendam sanctitatem, sive Petrus sive Iudas baptizet in nomine Christi, ubique Christus per Ministrum baptigat, & virtute sua baptigatum sanctificat. Plura alia objiciuntur lilm ex Scriptura, tum ex Traditione, ut suadeatur Sacramenta Baptismi, Confirmationis, & Ordinis iterata fuisse in Ecclesia, quae diluimus Tomo S. Tract. de Sacramentis in genere cap. Ι4. . Ubi etiam probavimus Sanctum Stephanum non excommunicas e Sanctum Cyprianum,nec ultra minas fuisse progressum. Q. II. Licetne petere Sacramenta ab improbo MN

Respondet S. Thomas in quartum dist. 24. qu. I. art. 3. quaestiuncula S. ad tertium, licere, modo adsit necessitas, secus non licere.

CAPUT IV. iDe effectibus Sacramentorum novae Legis.

556쪽

De Sacramentis.

R. Alius est communis, alius proprius. Communis est gratia sanctificans, Vel prima, ut in Baptismo & Paenitentia; duo enim illa Sa-Cramenta instituta sunt ad remittendum peccatum mortale; & ideo dicuntur Sacramenta mortuorum, vel secunda, ut in aliis quinque Sacramentis, quae supponunt suscipientem in statu gratiar sanctificantis, suntque instituta ad illam augendam & perficienciam. Hinc dicuntur Sacramenta Ut Uorum.

Q. 2. Qiisnam est essectus proprius PR. Duplex est, alius ita est proprius, ut alteri non conveniat, diciturque gratia Sacramentalis, & alius, qui non est ita proprius, quin conveniat alteri Sacramento, ut caracter qui convenit Baptismo, Confirmationi & Ordini. Q. 3. Quid est gratia facramentalis pR. Est jus fundatum in gratia sanctificante per

sacramentum collata ad accipienda opportuno tempore certa auxilia, id est, gratias actuales, quihus possit homo obtinere finem Sacramenti. Supponamus V. g. quempiam cum debitis dispositionibus Sacramentum Confirmationis suscepisse; ac Proinde augmentum gratja: sanctificantis fuisse Consecutum: gratia sic accepta titulus est confirmato ad obtinendas a Deo gratias actuales, ut possit data occasione Evangelium intrepido profiteri; ad hoc enim institutum est illud Sacramen

Ergo gratia sacramentalis non semper recipitur petu, nisi in radice, dum administratur Sacra. mentum. Hoc maximo patet in infantibus, &in iis, qui amisso usu rationis, absolvuntur Uel unguntur: in illo enim statu non sunt capaces gra- Ll f tia

557쪽

s38 De Sacramentis. '

tiarum actualium, utpote quae sint actus intellectus & voluntatis divinitus excitati; jus tamen per Sacramentum acquisierunt ad illas suo tempore accipiendas. Ergo qui post susceptum Sacramentum labitur in peccatum mortale, amittit jus ad illa auxilia supernaturalia, cum fundentur in gratia sanctificante, quae per peccatum mortale amittitur. Imbex Apostolo Hebr. I o. terribilis eum manet expectatio judicii, utpote qui filium Dei conculcaverit, & Sanguinem Christi pollutum duxerit, in quo sanctificatus est.

tiam pR. In suscipientibus aequaliter dispositis, ut in parvulis, aequalem gratiam conferunt: in melius ver b dispositis majorem; quia Sacramenta sunt causae necessariae. Unde sicut ignis eodem modo applicatus duabus Candelis similiter praeparatis, eas similiter accendit, sectis si diversimod δsint praeparatae: ita & Sacramenta Operantur secundum propriam cujusque dispositionem & cooperationem, ut docent Patres Tridentini sess. 6. cap. 7. Q. S. Major gratia melius didposito collata, Mneex Frre operato, an ex opere oporantis PR. Est ex opere operato ; quemadmodum

enim inflammatio ligni siccioris & melius praeparati ad ignem concipiendum, non est a ligno, sed ab igne solo; sic major gratia in suscipiente melius disposito, est a Sacramento, non a dispositionibus.

Q. 6. Quid es Character p, R. Est signum in anima impressum indelebile;

558쪽

De Sacramentis. . , 539quo distinguitur homo ab aliis, essiciturque idoneus ad nonnulla, quae sunt cultus divini, ut in Baptimo ad recipienda alia Sacramenta; in Confirmatione ad profitendam Religionem Christia. nam, & in Ordine ad obeundas functiones EcclesiasticaS. Ergo tres sunt effectus characteris. I. Essicit ut Sacramenta quibus imprimitur, scilicet BaptiLmus, Confirmatio & Ordo iterari nequeant. 2. Distingui v. g. baptiZatum a non baptiZatiS, Sacerdotem a Laicis. 3. Consecrat & deputat ad . nonnulla Religionis ossicia. Quid sit autem illud signum, an qualitas primae, se eundae, tertiae, aut quartae speciei, an re latio sive realis, sive rationis, non con Ueniunt Theologi, nec hujusmodi controversiam attigerunt Patres Tridentini. Sanctus Thomas &Catechismus Romanus volunt esse qualitatem primae speciei, id est, potentiam. Dominicus Soto post Concilium Tridentinum, cui intersuit, docet in quartum distinet. I. q. 3. art. I. &qu. 4. art. 2.characterem esse rem ab anima indistinctam, &nihilominus recte dici imprimi, atque esse indelebilem, quemadmodum matrimonii vinculum ligat contrahentes, & est in dissolubile, licet non sit quid physicum realiter k contrahentibus distinetum, sed morale dumtaXat.

CAPUT V.

De dispositionibus ad Sacramenta recipienda requisitis.

Q. I. lignam dispositiones requirunttar ad Sacramenta, recipienda p R. I.

559쪽

s o De Sacramentis.

R. I. In par Uulis nulla requiritur dispositio; quia si iis nocuit voluntas aliena nempe primi parentis, iis quoque prodesse poterit fides aliena, nimirum matris Ecclesiae, qui peccauit in altero, in Adamo b credit in altero, Ecclesia inquit San-' eius Augustinus serm. 294. alias I 4. de Verbis Apostoli. Idem dicendum de amentibus, qui usu

rationis semper caruerunt.

R. q. Ut Adulti Sacramenta valido recipiant, requiritur & susscit excepto tamen Sacramento poenitentiae) Voluntas recipiendi Sacramentum. Requiritur quidem; quia susceptio Sacramenti est quaedam Religionis pro sessio, quae fieri nequit sine aliquo voluntatis motu . Suffcit etiam; quia Sacramenta valide administrantur haereticis, cum in iis non iterentur, quando redeunt ad Ecclesiam Catholicam: Atqui in hujusmodi haereticis nulla fuit alia dispositio, quam voluntas recipiendi alia

Sacramenta.

Dixi, excepto Poenitentur Sacramento, quia in illo Sacramento, actus paenitentis, nempe Contritio& Confessio sunt ejus materia essentialis: Atqui non perficitur Sacramentum sine materia sua essentiali; Ergo nullum est Sacramentum paeniten

tiae in eo qui illud voluntario, sed ficto, id est si

ne vera contritione recipit. R. 3. Ρraeter voluntatem recipiendi Sacramenti, requiruntur in adulto aliae dispositiones ut licito & cum fructu recipiatur. Variae autem debent esse illae dispositiones pro diversitate Sacramentorum ; aliam enim dispositionem requirit Eucharistia; aliam paenitentia, ordo, &c. Q. 2. Quae voluntas in suscipiente requiritur ad D ritatem Sacramenti p

560쪽

- γ De Sacramentis. , 54i R. I. Ad Baptismum saltem requiritur intentio habitualis; Baptismus enim est Christianae Religionis professio, per quam Bapti ratus obligat se ad observandam Legem Evangelicam, & Ecclesiae statuta, quod necessario supponit intentionem saltem habitualem. Intentio autem habitualis hic dicitur voluntas, quae aliquando praecessit, nec fuit retractata. Hujusmodi voluntas habitualis a fortiori requiritur in Sacramentis Poenitentiae &Mat imonii, in quibus cum actus suscipientium habeant rationem materiae & partis essentialis, necesse est, ut

censeantur praesentes saltem moraliter, quando illa duo Sacramenta celebrantur. Nec dicas intentionem habitualem non sussicere ad ministranda Sacramenta: Ergo nec ad recipienda; disparitas enim est, quod ad recipiendam formam, satis est, ut subjectum sit dispositum nec repugnet, cum passivo se habeat: ut autem forma introducatur , requiritur actio agentis, quae in ministro Sacramentorum debet esse humana, ac proinde a voluntate libera procedere.

R. 2. Intentio generalis & interpretativa sus-ficit ad recipienda caetera Sacramenta, excepto sorte Sacramento Ordinis; quia intentio in te pretativa ea dicitur, qua aliquis dum expresse vult rem unam, censetur Uelle ea Omnia, quae ad illam pertinent, tanquam appendices, etiamsi de illis nunquam cogitaverit. Explicatur exemplo

illius qui capessit dignitatem, ignorans quoddam ejus singulare privilegium; is enim censetur Uoluisse tale privilegium , & ita interpretamur. Atqui eo ipso quod quis voluit baptizari, hoe est,

SEARCH

MENU NAVIGATION