장음표시 사용
561쪽
De Sacramentis. profiteri Religionem Christianam, Ecclesia semper est interpretata illum voluisse frui omnibus gratiis & bonis, quorum habet dispensationem; soletque administrRre Sacramenta Confirmationis& Extremae Unctionis Fidelibus repentino morbo corporis, etiamsi illa antea non expetierint satisque est piae Matri quod Baptismi vota evidenter per peCeatum mortale non retractaverint. Dixi, excepto forte Sacramento Ordinis, quia controvertitur in Scholis , num Sacramentum illud infantibus valide conserri possit, quod expendimus Tomo S. Tract. de Sacramentis in genere cap. I7. quaestiunc. 3.
De numero Sacramentorum novae Legis. Q. T. Ouot sunt Sacramenta novae Legis PMira est Novatorum varietas circa numerum Sacramentorum. Lutherus lib. de captiv. Babit. scribit se non damnare septem Sacramenta , unum tamen esse proprie dictum , sed admittenda esse duo, scilicet Baptismum & Eucharistiam, & in alio loco ejusdem libri addit Paenitentiam. Melanchion ejus Collega in celebri Confessione Augustana tria confitetur Sacramenta, & in posterioribus scriptis nunc quatuor, nunc quinque agnoscit, propendetque in sententiam Zvvinglii, qui Matrimonium inter Sacramenta numerat lib. de Vera & falsa Religione. Calvinus lib. 4. Instit. cap., 18. Baptisinum &Eucharistiam solum retinet. Dallaeus eius se, tor hac nostra aetate scripsit quaestionem de nu-
562쪽
mero Sacramentorum nullius aut parvi admodum esse momenti. Contra hujusmodi varietates, R. De fide est septem esse Sacramenta novae Legis; ita enim Concilium Tridentinum post Eugenium ΙU. definiit sess. 7. can. I. his verbis : Si quis dixerit Sacramenta novae Legis non fuisse omnia a Jesu Chrso Domino nostro instituta , aut sise plura, vel paucistra, quam septem . . . . . Anathema At. Definitio Concilii constat tum ex Scriptura ut patebit, cum agemus de singulis Sacramentis: tum ex universalis Ecclesiae Traditione; Ecclesia enim Orientalis & Latina hactenus retinuerunt septem
Q. 2. Quare nec pruro, nec palliciora sunt nova Legis Sacramenta P
R. Quia Christus Dominus ita voluit, in iis
enim quae sunt arbitraria, ratio facti nulla esse potest alia, quam VoluntaS facientis. Hanc tamen convenientiam S. Thomas repetit ex naturali rerum humanarum ordine; quemadmodum enim in ordine naturali homo primo nascitur: secundo crescit: tertio alimentis reficitur : quam to si aegrotet, remedia adhibet; quinto armatur adversus hostes : sexto regitur a superiore : septimo species humana per generationem conserUatur; sic in ordine supernaturali Baptisi'us est ad regenerationem , Confirmatio ad accretionem, Eucharistia ad nutritionem, Poenitentia ad medicinam , Extrema unctio ad armaturam, Ordo ad
regimen , di Matrimonium ad multiplicationem
563쪽
, De notione Baptisini. Q. X. Unde nomen Baptimi
R. A nomine Graeco Bαπτισθιος, quod - Latine significat immersionem. Q. a. Quotuplex es Baptismus opud Scriptores E clesiasticos P ist. Triplex. Primus dicitur Baptismus sanguinis, quod est Martyrium : secundus Baptis mus flaminis , quod est votum, seu desiderium recipiendi Sacramentum Baptismi : tertius est Baptismus aquae, primum novae Legis Sacramem tum, de quo hic tractamus. Q. a. Quomodo de itur Baptismus PR. Dem
564쪽
R. Definitur 1 sancto Thoma post Magistrum
sententiarum , ablutio exterior facta sub praeseripta forma verborum : a Theologis Vulgo, S cramentum novae Legis ad spiritualem hominis regenerationem, 1 Christo institutum.
Q. 4. Quantonam orsus instituit Sacramentum.Baptismist R. Oppositae sunt Patrum ac Theologorum sententiae; probabilior videtur sententia sancti Augustini Trassi s. in Ioan. Magistri sententiarum in 4. Distinet. 3. & Sanet. Thomae 3. par quaest. 66. art. 2. Bapti imum suisse institutum ante Pasellionem, S quidem priusquam Christus praedicationis ossicium inchoaret, nam Joan. 3. V. 22. .
Christus baptizabat, saltem per Discipulos, ut . habetur Joan. 4. v. 2. Atqui Baptismus ille non erat Ioannis, sed is ipse , de quo Christus Nieodemo locutus est eodem cap. 3. V. . Nisi quis rena- .
tus fuerit ex aqua N Spiritu Sancto, M. tum quia Discipuli Christi non baptizabant nomihe Ioannis, alias nulla fuisset invidia: & discordiae causa in Discipulis Ioannis, cit. cap. 3. U. 26. si Aposto Ii in nomine Joannis baptizassent; tum quia Ioan IS. Petrus dicitur totus & a peccato mundatus: Atqui Baptismus Joannis a peccato non munduhat : tum denique quia Apostoli ordinati sunt Sacerdotes ante Passionem Christi, scilicet in ultima Coena: Ergo erant baptigati baptismo christi. Q. S. Ougnam es materia Baptismi pR. Remota est aqua naturalis & proprie dicta, Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, M. Proxima est ablutio , quae tribus modis fieri potest.
I. per immersionem , ut hactenus apud Graecos, apud Latinos vero usque ad decimum tertium
565쪽
saeculum; 2. Per infusionem juxta receptum merem Latinorum, a quo non recedunt Pseudo-re, formati, necquam movere debet, inquit sanctus Cyprianus Epist. 69. ad Magnum, quod aspergi vel per' fundi videntur agri. Ex quibus patet ex primis E clesiae saeculis in casu necessitatis Baptismum perinfusionem fuisse collatum. 3. Per aspersionem, qua usum fuisse sanctum Petrum plures Theologi contendunt, quando in una die tria millia homi- num baptizavit, Aet. 2.
R. I. Non lassicit aquam attingere vestes aut capillos baptizandi/ sed necesse est ut corpus ejus perfundatur ue alias non ipse , sed ejus vestes aut
R. 2. Debet esse quaedam successio & nuxus aquae; non enim dicitur ablutus , super quem una aut altera pluviae gutta decidit. R. 3. Curandum est ut perfundatur una ex praecipuis corporis partibus, maxime vero caput . in quo omnes sensus vigent: H haec ablutio aff-nis est immersioni; quia videtur homo obrui aquis, dum in quadam copia super caput ejus de- suunt. Unde in Rituali Rhemensi anni 1 Sos. haec leguntur, debet feri trina merso super caput pumri. Inde sequitur dubium esse Baptismum, in quo abluitur manus vel pes infantis ; atque ideo libri Rituales docent communiter esse repetem dum sub conditione.
Q. 7. Quanam est forma Bapti ipR. Legitima est haec forma; apud Latinos quidem, Ego te baptizo in nomine patris , S Filii, w. apud Graecos vero, Baptizaitur N. in nomine
566쪽
Patris, M. vel baptizetur N. in nomine Patris , M. ut refertur in Decreto Eugenii IV. colligiturque ex Scriptura Matth. 28. Docete omnes gentes, baptia
zantes eos in nomine Patris, Sc.
Q. 8. Singuis voces suntne ita necessaris, is vel una omgsa nullum esset Sacramentum P R. I. Si pronomen ego omitteretur, staret veritas Sacramenti, quae sussicienter exprimitur in verbo baptizo. R. 2. Graves Theologi XII. seculo docuerunt Baptismum valere, praetermissis his vocibus, baptizo te, sed Alexander III. eodem labente seculo contrarium decrevit C. si quis. tit. de Bapt.&ejus effeci. & Alexander VIII. anno 169o. damnavit hanc propositionem. Valuit aliquando Baptiμmus Iub bac forma collatus, in nomine Patris, Sc.
R. 3. Dubium non est quin hae VOees, in no- imine Patris, S Filii, Sc. sint de necessitate Sacramenti, cum. Christus illas designaverit, Matth. 28. & Ecclesia semper usurpaverit tanquam neceΩsarias. Quis nesciat, inquit S. Augustinus lib. 6. de Baptismo , cap. 2S. non esse Baptisimum tarisei, si 'Evangelica verba, quibus Omborum constat. . . . defuerint 8 Sed facilius inveniuntur Hoeretici, qui omnino nouha iterat, quam qui non illis verbis baptizetat.
Dices I. Apostoli baptizabant in nomine Iesu, Aet. 8. & I9. Ergo. R. I. Revera Sanct. Thomas, & ex illo a thor Catechismi Romani existimarunt Apostolos ec dispensatione baptizasse invocato solo nomine Iesu : Sed S. Cyprianus Epist. ad Jubdanum oppositum censuit, sic enim scribit, ysu ciri mentionem facit Petrus Act. 2.9 non quasi Pater omit-M toretur,
567쪽
teretur, sed ut Patri Erlius quoque adjungeretur. Unde in forma R. 2. Distinguendo antecedens : Baptizabant Baptismo Domini Jesu, Concedo: baptizabant invocato solo nomine Jesu , Nego antecedens; namque Acti I9. Apostolus miratus quod Ephesii dicerent se nescire, an sit Spiritus sanctus, interrogat; in quo ergo baptizati esis P Ex qua interrogatione evidenter deducitur baptismum tuna temporis fuisse collatum invocato Spiritu Sancto.
Dices et. Expressa invocatio sanctissimae Trinitatis non est necessaria in aliis Sacramentis et
Nego consequentiam; in iis enim , quae arbitraria sunt, argumentari non licet a pari; Christus unum Voluit, non Uero alterum. Ratio tamen convenientiae solet afferri, nempe quod
Baptismus sit solemnis professio Religionis Christianae, cujus primarium objectum est Mysterium sanctissimae Trinitatis.
De Ministro & subjecto Baptismi. .
Q. I. muis est Minister Sacramenti Bapti ipR. I. Ordinarius est Episcopus vel Presbyter; Baptismus enim est ingressus in Ecclesiam : Atqui admittere pulsantes, ad eos solos pertinet qui, in Ecclesia praesunt. R. 2. In casu necessitatis Omnis homo viator sive vir, sive mulier, fidelis aut infidelis, bapti Eatus vel non baptizatus, potest baptizare, ita
Eugenius IV. in Decreto pro Armenia, in quo sic
568쪽
se ait, Misister bugus Sacramenti est Sacerdos, cui competit ex inlcis baptizare. In casu autem necessitatis, non Dium Sacerdos, vel Diaconus , sed etiam Laicus vel mulier , imo etiam Psiganus N Haereticus baptizare potes, dummodo formam strvas Ecclesiae , S facere intendat quod facit Ecclesia. Dices : Atqui Haereticus V.. g. Calvinianus non intendit facere quod facit Ecclesia Romana, quae sola vera est Ecclesia , cum eam detestetur uti adulteram : Ergo valide non baptiZat. Distinguo subsumptum ; non intendit facere quod facit haec Ecclesia determinate sumpta, Concedo : quod facit Ecclesia universim spectata,
hoc est, Ecclesia Christiana & a Christo instituta,
Nego subsumptum; Haereticus enim credit aliquam esse Ecclesiam ii Christo institutam , vultque facere quod illa obserVat. Paganus Vero,' vel etiam Atheus, qui nec Christum nec ejus Ecclesiam credit, saltem Vult facere quod faciunt Christiani, quamvis illud superstitiosum & prorsus inane existimet. Et haec intentio absolute
R. 3. Minister Baptismi solemnis extraordina-- rius est Diaconus; Hanc enim potestatem in sua ordinatione accepit: Diaconum, inquit Pontifex, oportet ministrare ad Altare , boptizare S praedicare. Et S. Hieronymus Dialogo contra Luciferianos,no; abnuo; inquit, banc sise Ecclesiarum consuetudinem ut ad eos qui in longe minoribus Urbibus per Presbyteros . N Diaconos baptizati, Episcopus mantam impositurus
Q. 2. Quinam sunt capaces Baptistini P R. Omni homo in statu viae, sive vir sit ille , sive mulier, insans, vel adultus: Christus Mm 3 ' enim
569쪽
. enim neminem excipit, docete omnes gentes, baptizantes eos. Matth. 28.
At, inquiunt 'haeretici; prius docendi sunt quam baptizentur : Atqui parvuli non possunt edoceri: Ergo nec baptizari. Ita Anabaptistae,' Petrobrussiani, Henriciani, & Ualdenses XII. seculo; quem errorem Concilium Tridentinum Sess. 7. can. I 3. anathemate percussit. Quare R. 2. De Fide est parvulos esse Baptismi capaces, idque probat S. Augustinus lib. I. de pec.
mer. cap. 26. ex constanti Ecclesiae Traditione , quam ipsi Pelagiani non negabant: Pa Uulos, in. quit, breptizandos sise concerunt, qui contra auctoritatem universe Ecclesitae procul dubio per Dominum S ο- solos traditam venire non polsunt. Q. 3. Fuit Iodelium possintne baptizari invitis parentibus pR. I. Contra Durandum, possunt valide; quia ut observat S. Augustinus Epist. 98. alias 23. num. a. Non scriptum es, nis qui renatus fuerit ex parentum voluntate, sed, nis qui renatus fuerit ex aqua V Θ ritu Sancto: Ergo ad veritatem Baptismi non requiritur voluntas parentum.
R. 2. Filii mancipiorum licite baptizari po sunt invitis parentibus; quia tam ipsi, quam parentes sunt sub dominio eorum, quibus serviunt, possuntque, absque injuria parentibus subtrahi. Idem dicendum de captivis jure belli. R. 3. Filii Haereticorum possunt licito baptigari invitis parentibus; quia parentes utpote jam baptizati, Ecclesiae subditi sunt, ac proinde cogi possunt ad servandas ejus leges. R. 4. Filii Infidelium , qui ne quidem civili
ter Christianis principibus subditi sunt illicite
570쪽
baptizarentur, reluctante utroque parente, nisi jamjam essent morituri; quia vel illi infantes sib- traherentur patriae potestati, vel non primum fieri non p 'test sine injuria parentum quibus justi natura concessiim est educandi & instituendi
filios nondum rationis compotes, quandiu usum rationis non babet puer, inquit S.I homas 2.2. qu. IO.art. 12. non dissert ab animali irrationali. Unde sicut hos vel equus es alicujus, ut utatur eo cum voluerit fecundum
Pus Civile, sicut proprio instrumento ; ita de Dre Naturali es, quod filius, antequam habeat usum rationis, At sub cura parentum. Unde contra justitiam naturalem esset, A. .... a cura parentum suistrabatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus. Secundum Vero . exponeret Sacramentum evidenti periculo profanationis , cum liberi curae parentum infidelium dimissi, eorum superstitionem infallibiter sequantur. Et haec ratio seque concludit pro filiis intadelium , qui civiliter Principibus Christianis subditi sunt; potestas enim civilis spectat solummodo temporalem Reipublicae administrationem, nec extenditur ad ea quae sunt superioris ordinis, nova atque inaudita es illa praedicatio , qua verberibus ex iisdem, inquit sanctus Gregorius lib. 2. Epist.S2. Dixi I. reluctante utroque parente ,' si enim vel sola mater sit Christiana, cum & ipsa habeat jus instituendae prolis, infans invito patre infideli, i, cite baptigabitur. Ita sanxit Concilium Tolet
Dixi 2. nisi illi infantes jamjam essent morituri; quia
tunc nec eriperentur paternae potestati, nec Baptismus prosanationi exponeretur.