장음표시 사용
581쪽
ne, on odera quoe proecessit, cum Episcopus invocat vis ritum Sanctum manibus extensis super confirmandos PR. Discordant Theologi. Beno multi contendunt solam manuum extensionem esse materiam essentialem, & Chrismationem improprie dici manus impositionem. Contra vero alii volunt nullam aliam requiri manus impositionem praeteream, quae fit in ipsa Chrismatione: alioquin nul-ὶum esset Sacramentum Confirmationis apud Graecos. Quidquid sit, stante illa controversia, ea te obser andum est, ne cuiquam administretur illud Sacramentum sine utraque manus impositione.
Q. 7. Manus impositis sne materia adaequata Confirmationis p R. Assirmant Sirmundus, Sambovius, & alii, qui volunt Unctionem seu Chrismationem esse dumtaxat caeremoniam accidentalem, ut in B ptismo. Negat vero S. Thomas 3. parte q. 72. art. 2. ubi docet Chrismationem esse ex institu-' tione Christi, & partialem materiam Confirmationis , quam sententiam communiter amplectuntur Theologi; & quidem merito, quia, ut argumemtatur S. Augustinus lib. 4. de Baptismo cap. 24. Quod universa tenet Ecclesia, nec Concidis institutum, sed semper retentum es, nonnisi atactoritate Apostolica traditum rectisμὲ creditur: Atqui universalis Ecclesia a tempore Apostolorum hactenus adhibuit
Chrismationem, non ut caeremoniam accident
lem , sed ut signum, quo datur Spiritus Sanctus: Ggi necesse es, inquit S. Cyprianus Epist. 7o. eum qui baptizatus si, ut accepto Clasmate, id es, mitione, esse unctus Dei, N babere in se .... gratiam possit. S. Cyrillus Jerosolymitanus Catech. 3. ait,
582쪽
Frans N alii fessus corporis tui Ompoticὶ inunguntur,
anima vero sancto viviscoque Spiritu sanctimatur. Similiter loquuntur alii Patres, quorum testimonia attulimus Tom. S. cap. 3. parag. 2. de Confirm. Ergo unctio, seu Chrismatio est institutionis divinae & de integritate Sacramenti. Dices: Apostoli per solam manus impositionem confirmasse reseruntur Ast. 8. & Ι9. Ergo. Respondet S. Thomas et t. quaest. 72. artic. 2. ad primum, Apostolos aliquando absque usu Sacramenti dedisse plenitudinem Spiritus Sancti, utebantur tamen Apostoli communiter ciri ate in emhibitione Secramenti, quando hujusmodi visibilia Agna non exhibebantur. Nec obstat qu6d Scriptura nus quam meminerit unetionis; nam ex sancto Augustino lib. de fide & operibus cap. 9. Scriptura multa tacet brevitatis gratia, quae serie Traditionis constat ab Apostolis fuisse usurpata. Q. 8. Mixtio Olei Balsami, ac utriusque Episcopalis benedictis smine de necesitate Sacramenti PR. Cum Ecclesia nihil definierit circa propositam quae itionem, Theologi in varias abeunt semientias. Qui asserunt unetionem esse ab Ecclesia institutam, uno ore concludunt nec mixtionem, nec benedictionem pertinere ad substantiam S
Ex iis verti qui docent unctionem esse institutionis divinae, alii, ut S. Thomas quaest. 72. art. s. & 3. contendunt mixtionem & benedictionem esse de necessitate Sacramenti, quia universalis Ecclesia Latina & Graeca eas semper observavit. Alii contra sentiunt, nempe mixtionem illam &benedictionem esse ab Ecclesia institutas & Am- per ubique frequentatas, sicut mixtionem aquas Nn acum
583쪽
cum vino in Calice, & benedictionem Fontis Baptisrnalis, quae in omnium sententia sunt caeremoniae accidentales; sic enim habet S. Basilius lib. de Spiritu Sancto cap. 27. benedicimus Bapti natis aquam S unctionis oleum. Deinde Ecclesne variant' circa mixtionem olei; Latina enim miscet Balsamum, Graeca Vero triginta quinque species aromatum. Satis ergo non est, inquiunt, ad astruendum ritum tamquam divinitus institutum & pertinentem ad integritatem Sacramenti, quod semper & ubique fuerit Observatus, sed insuper necesse est, ut ex Traditione constet ejusmodi ritum habere vim producendi gratiam ex Opere operato: Atqui illud non constat de miXtione &benedictione, de quibus agitur, sicut de ipsa Chrismatione. Quid autem observandum sit in hac opinionum varietate, praescribit Innocentius III. cap. Passtoralis, tit. de non iterandis Sacramentis, ubi interrogatus de eo, qui per errorem oleo simplici in fronte fuerat consignatus, sic respondet, in talibus nihil es iterandum, sed caute supplendum, quod incaute fuerat proetermissum. Q. 9. Quae es forma Sacramenti Confirmationis pR. Sunt verba quae proferuntur in applicatione materiae. Unde, si duplex sit materia hujus Sacramenti; nempe manuum extensio & Chrismatio, erit quoque dupleX forma partialis, nempe oratio, per quam Episcopus manibus extensis invocat Spiritum Sanctum, & verba quae profert in ipsa Chrismatione.
De ministro & subjecto Confirmationis. Q. i. Ouis est minister Confrmationis p
584쪽
R. De fide est solum Episcopum esse Ministrum ordinarium hujus Sacramenti, ita enim definiit Concilium Tridentinum sess. 7. can. 3. Praeiverat Eugenius IV. in suo Decreto. Id autem constat tum ex Scriptura, tum ex Traditione Ast. 8. mittuntur Petrus &Joannes, ut manus imponant iis quos Philippus baptizaverat, quod nunc quoque opud nos geritur, inquit S. Cyprianus Epist. 73. ut qui in Ecclesia baptizantur per prποψ tos Ecclesiae osserant r, S per nVtram orationem, ac manus impositionem Spiritum Sanctum consequuntur. Et S. Chrysostomus, Hom. 18. in Ast. Igitur hoc erat in Apoysolis singulare, unde N praecipuos, S non ullas videmus hoc facere. Plura ex traditione retulimus Tomo S. cap. 4. de Confirmatione, ubi solvimus quamplurima, quae contra objiciunt Haeretici. Q. 2. Presster potestne esse Minister extraordium rius Confrmationis p . R. Assirmat S. Thomas cit. quaest. 72. art. II. ad I. & ratio est, quia S. Gregorius lib. 3. Εp. 26. concedit Ministerium Confirmationis Presbyteris Calaritanis, juxta morem in illa Ecclesia receptum, & cum mos ille a Ia. seculis vigeat apud 'Ecclesias Orientales, Ecclesia Romana nihilominus Graecos in suam communionem admisit in
Concilio Florentino : non admisisset autem . si praxis illa esset contraria institutioni divinae. Q. 3. Quodnam est subjectum Confrmatismis p R. Omnes & soli baptietatic Soli quidem, quia character Baptismalis ex dictis est moralis quaedam potentia recipiendi alia Sacramenta. Um' de C. Si quis, tit. de Presbytero non baptizato, praecipitur ut Presbyter ille accepto Baptismo ite rum ordinetur. Omnes etiam baptizati sunt ca
585쪽
paces hujus sacramenti: si enim aliqui exclud
rentur, maxime parvuli; Atqui universalis Ε clesia illos non exclusit. Latina quippe per plura seculii parvulis una cum Baptismo Confirmationem &Eucharistiam ministravit, atque etiamnunc Graeca ministrat; Ergo. Cur autem jam apud
nos Sacramentum Confirmationis non conferatur nisi adultis , vide Tomo S. cap. 4. de Confirm. Censet tamen S. Thomas cit. quaest. 72. art. 8.hodiernum morem non obstare quo minus hoc sacramentum ministretur parvulis jamjam morituris, & Concilium Mediolanense V. concedit, ut aliquando ex causa conseratur iis, qui nondum septennium expleUerunt. Q. 4. Sacramentum Confrmationis estne ad salutem neces tum P R. I. Non est necessarium necessitate medii: alioquin, inquit S. Hieronymus Dial. contra Lucins ad Episcopi tantum imprecationem Spiritus Sanctus defluit ; lugendi sunt, qui in longe minoribus urbibus
ante dormierunt, quam ab Episcopo visitarentur. Et ratio est, quia per Baptismum prorsus deletur reatus culpae & poenae, & initiatus regeneratur in Filium Dei, cui debetur haereditas paterna. R. a. Est necessarium necessitate praecepti di-Vini Luc. 24. Sedete in civitate quoadusque induamini
Dirtiae ex asto, quod non solum Apostoli, sed omnes fideles, viri & mulieres sibi dictum intellexerunt, ungi quoque necesse es eum qui baptizatus sit, inquit S. Cyprianus Ep. 7o. & Concilium Lao- . dicenum Can. 48. Oportet eos, qui illuminaratur pH Baptismum inungi super elisi Chri ate. Canones paenitentiales ad quintum Decalogi praeceptum subjiciunt paenitentiae trium annorum parentes,
586쪽
quorum negligentia filius sine Sacramento Confirmationis decesserit. Unde Concilium ΙV. Mediolanense statuit, quod, si quis neglexerit Confirmationem o canonicis subjaceat disciplinis. Et Angelus a Clavasio, Verbo Confrinatio: Contemnens id est, negligens ipsum si cipere peccat mortaliter propterea credo quod notabilis negligentia Episcoporum in non conferendo illud, si eis peccatum mortate.
De effectibus Sacramenti Confirmationis.
Q. I. 9uot lex est Confirmationis siectus PR. Duplex: Primus est character indelebilis, quo confirmatus distinguitur a baptizatis tamquam aetate provectus ii parvulis in Christo, inquit S. Thomas cit. quaest. 72. art. S. ad primum, & consecratur in militem Christi, insignitur signo Crucis, ait idem Angelicus Doctor art. 9. Acut miles signo Ducis . N ideo in fronte. . . . t neque propter timorem, neque propter erubestentiam nomen Gryti confieri prate inittat. Secundus Confirmationis effectus est plenitudo Spiritus Sancti ad robur, Agnatur baptizatus in 'fronte per Pontificem, inquit Rabanus lib. Instit. Clerie. cap. 3I. ut Spiritus Sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis S scientiae, g virtutis venire in bominem declaretur. Et S. I homas eadem q. 72. art. II. ad secundum: Sagramentum Baptismi est e actus . . . quantum ad remotionem mali . . . . b9c autem Sacramentum est incacius ad prof-
ciendum in bono; quia est quoddam spirituale augmentum de esse imperfecto ad esse perfectuin, quod S. DO-
587쪽
ctor illustrat art. a. apta comparatione, quemadmodum, inquit, natura primo in infante tota
est, ut perficiatur in seipso, & quatenus est singulare speciei humanae individuum, cum autem infantiae metas excessit, tum eum perficit quatenus membrum societatis, roburque ipsi confert, ut tamquam organum Reipublicae inserviat ad bonum commune promovendum. Sic gratia in Baptismo vires tribuit resistendi propriis concupiscentiis, & suae saluti consulendi; in Confirma-- tione vero roborat ad pugnam adversus hostes
visibiles, mundum scilicet & seeuli amatores; in mundo enim deridetur justi simplicitas , stultitia videtur spernere honores & dignitates, ignavia
irrogatas injurias non ulcisci. Dura sane sunt haec quotidiana certamina, sed nemo ex confirmatis dicat, quia infirmus sum; donum enim, quod in hoc Sacramento excepit, majus omnibus
est, Cruce Agnatisr in fronte, inquit sanctus Augu-- stinus, puta est sedes pudoris, , ut compressa viriliter in omni erubescentia, glorietur pro Chrso contumeliam pati. Apostoli in figura linguae igneae repleti sunt Spiritu Sancto, ut fidei Doctores: alii vero fideles in olei Symbolo, quod sortitudinem designat, tamquam Operatores eorum, inquit sanctus Thomascit. art. 2. ad primum, quae pertinent ad aedifica- tionem fidelium Q. 2. In quo consistit illa plenitudo, qua per tam 'mationem confertur ad robur sipiritale PR. In duobus consistit. I. In uberiore gratia sinctificante. 2. In auxiliis supernaturalibus in uberiore illa gratia fundatis, & tempore op- Portuno concedendis, nempe cum instabit pugna seu tentatio. Sunt autem illa auxilia sanctae co-
588쪽
gitationes & piae motiones, quibus accenditur animus ad contemnenda erronea hominum judicia, derisiones & impotentes iras. Ex dictis colliget lector, quae sint confirmatorum obligatio
De dispositionibus ad Sacramentum Confirmationis requisitis.
Q. r. Oua dispositiones requiruntur ad dignam Sacra. menti Confirmationis perceptionem R. I. Requiritur status gratia: sanctificantis; 'quia ex S. Thoma cit. quaest. 7. artic. 7. sicut hoc Sacramentum praesupponit Baptismum, ita ' ejus enectum, ut liquet vel ex ejus nomine; Confirmatio enim dicitur, quia est ad confirmandum. Perficiendumque quod in Baptismo peractum est. , Sed cum ex praesenti Ecclesiae disciplina confirmatio ad aetatem adultam differatur, manifeste sequitur Ecclesiam praeter statum gratia: sanctifi- cantis alia exigere ab adultis consignandis. Quae Vero sunt illa R. 2. Tria imprimis in adultis consignandis
Primum est notitia satis explicata tum Myste. . riorum fidei, turn Evangelicae Regulae, secundum quam Christianorum mores efformandi sunt, ac Praesertim quae pertinent ad Baptismum & Confir mationem. Cum enim fidelis per hoc Sacramentum perficiatur, ut implere possit quae in Baptis- mo professus est, quomodo censebitur paratus ad
589쪽
Secundum est accurata vitae post Baptismum exactae discussio, ut si ad ea, quibus in Baptismo renuntiaverat, rediisse deprehendatur, eluat lacrymis & poenitentiae exercitationibus; alias non serio, sed ficte hie testaretur se confirmare quae in Baptismo professus est si ipsum non poenitet ea hactenus non servasse ut Oportet; quid enim est Confirmatio, nisi solemnis professio servandi ea quae in Baptismo peracta sunt Tortium est perseverantia per aliquot dies in oratione & meditatione praesertim hujus Mysterii. Hoc diligentiae & pietatis exercitium ipsemet Dominus praescripsit Apostolis donum Spiritus Sancti recepturis Luc. 24. V. 49. satis ei non fuit quod justi ellent, quod per ψo. dies a Resurrectione eos docuisset de regno Dei; sed ab Ascensione usque ad Pentecosten in caenaculo inclusos detinuit orationi Vacantes, ut dicitur Aet.
I. Hi omnes erant perseUerantes unanimiter in oratio.
ne cum mulieribus, X Maria Matre Jesu: Haec est forma, secundum quam fideles ad Sacramentum Confirmationis disponi oportet. Ex his patet Catecheses Confirmationis non esse differendas ad tempus, quo Episcopus Parce-ciam lustratur us est; quia rudiores mentes multitudine eorum, quae angusto temporis intervallo discenda sunt, ObrUUntur. Quod autem objiciunt Pastores nonnulli, Ρ rochianos oblivisci quae diu ante Episcopi adven- tum didicere, contra eos retorqueri debet, nempe post Episcopi discessum eadem facilitate oblituros , sicque futurum, ut nullam tanti Sacra. menti notitiam conservent, magnusque sit obex eorum ignorantia gratiis actualibus seu auxiliis,qub
590쪽
quibus Sacramenta suscepta solent operari. Porro hujusmodi malis non occurret Pastor, nisi per frequentes de Baptismo & Confirmatione Catecheses seu Conciones. Haec Pastoralis solicitudo non solum necessaria est Neophytis, sed etiam jam confirmatis, I. ne obliviscantur quae semel didicerunt: 2. ut ad vocem Pastoris recolentes quanta Deus beneficia per illa duo Sacramenta contulerit, in gratiarum actione permaneant. 3. Ut commoUeantur & incitentur ad servandum pactum cum Deo initum, & ad vitanda ea, quibus solemniter abrenunciarunt.
