장음표시 사용
591쪽
Praemittuntur, & elucidantur nonnullae quaestioneS.
Q. I. V uot lici modo spectanda est Eucharisia PR. Duplici, scilicet quatenus est Sacramentum, & quatenus est Sacrificium; Concilium enim Tridentinum definiit Eucharistiam esse unum o Sacramentis novae Legis, sess. 7. can. I. & esse verum & proprie dictum Sacrificium,
Q. a. Unde habemus Eucbarisiam esse Sacramentum proprie dictum sR. Ex Scriptura. Νamque ad Sacramentum proprie dictum tria ex dictis requiruntur: I. Ut sit signum sensibile divinitus institutum. 2. Ut promissio gratiae sit ejusmodi signo annexa. 3.- Ut
592쪽
Ut existat mandatum divinum ejusdem fgni observandi. Atqui ex Scriptura haec tria conveniunt Eucharistiae. r. Est signum sensibile divinitus institutum in pane & Vino, Matth. 26. A cepit JΕs V panem, Sc. 2. Promittitur gratia observantibus hoc signum, Joan. 6. Qui manducas burim panem , Vivet in aeternum. 3. Extat mandatum divinum utendi hoc signo, Luc. 22. Hoc fa
Q. 3. Quomodo probatur Eucharisiam esse facri cium proprie dictum p R. Probatur , quia ad sacrificium tria etiam
requiruntur. I. Minister legitimus. 2. Oblatiorsi sensibilis. 3. . Aliqua rei Bblatae seu victimae destructio ad recognoscendum supremum Dei dominium in omnes creaturas. Unde Sacrificium proprie dictum definitur, oblatio rei sensibilis facta a legitimo Ministro ad recognoscendum supremum ejus dominium in omnes creaturas. Atqui tria haec Eucharistiae perfecte conveniunt. Namque I . Cliristus principalis offerens, est Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Psalm. Io9. Qui caena novissima, qua nos te trassebatur'. inquit Concit. Trid. seis 22. cap. I. ut dilectae sponsae si e Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret Sacrificitam , quo cruentum illud semel in Cruce peragendum repraesentaretur .... Sacerdotem fecundum ordinem Melcbibedecb se in aeternum constitutum declarans,
Corpus S Sanguinem suum sub speciebus panis S vini
Deo Patri obtulit, ac situ earumdem rerum Symbolis, solis, quos tunc nota tesamenti Sacerdotes constituebat, ut 'merent, tradidit; S ei Hem, eorumque in sacerdotio fuccessoribus, ut ostierrent, prorcepit per haec verba, Hoc facite in meam commemorationem.
593쪽
et. In Eucharistia fit oblatio rei sensibilis, nempe Corporis & Sanguinis Christi sub speciebus
panis & vini, ut constat ex Traditione: Quis magis Sacerdos Dei sumni, inquit S. Cyprianus Epist. 63. quam Dominus noster JESUS CHRISTUS, qui Sacrificium Deo Patri obtulit γ N obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id es panem N vinum, suum scilicet Corpus S Sanguinem. Idem tradit S. Augustinus lib. I. contra adversarium Legis cap. 2.. υπunt, inquit, qui legerunt, quid protulerit Me chisedech . Vident nunc tale sacriscium offerri Deo toto orbe terrarum. Et ante S. Augustinum Eusebius Caesariensis, qui sedit in Concilio Nicaeno anno 32S. lib. S. demonstr. Evang. cap. 3. sic habet: Quemadmodum ille Melchisedech qui Sacerdos gemitum ' erat, nusquam videtur Mori iis Corporalibus fumctus, sed vino solum pane, dum ipse Abrahae hen dixit , ita primus Salvator, deinde qui ab eo profecti sunt Sacerdotes, in omnibus gentibus θpirituale Sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane Corporis illius, ac salut is Sanguinis Maseria repraesentant. Eadem docet S. Hieronymus Epist. 26. additque hane fuisse sententiam Martyris Hyppoliti, S. Irenaei, qui erant temporibus Apostolorum vicini. Mitto posteriores Patres , qui constanter asserunt Christum in Eucharistia offerri per ministerium Sacerdotum sub speciebus panis & vini, quibus moraliter & in signo sit sensibilis. 3. In Eucharistia reperitur immolatio, seu victimae destructio, quae vel fit mystice, ut dicetur ubi de Sacrificio, vel jam in Cruce realiter facta supponitur. Ad rationem enim veri Sacrificii necesse non est, ut oblatio & mactatio fiant eodem temporis instanti, sed satis est ut moraliter . sint
594쪽
sint conjunctae. Patet ex Sacrificiis Aaronicis, in quibus oblatio aliquando immolationem tempore praecedebat, ut videre est in Sacrificio hirci qui prius offerebatur Vivens, tum emittebatur in desertum ibi periturus Levit. Ii . aliquando Verosequebatur; victimae enim sanguis extra sanctuarium fundebatur; quem colligens Pontifex de se, rebat in Sancta Sanctorum, illum ibidem oblaturus. Similiter Christus summus Sacerdos novi
Testamenti secundum ordinem Melchisedech, in novissima coena seipsum prius Deo Patri obtulit sub speciebus panis & vini, quam in Cruce immolaretur, ut observavimus ex Concilio Tridentino. Cum autem maneat Sacerdos in aeternum, Hebr.
7. post Passionem suam immolatum jam seipsum in aeternum offert, tum in caelo, quo ingressus est in proprio sanguine, quemadmodum Pontifex Hebraeorurn in figura; in sanctuarium ingred:ehatur in sanguine alieno, Hebr. 9. tum in terris per ministerium Sacerdotum ; & ita sacrificiuin Crucis & sacrificium altaris est unum & idem 1acrificium, Sola stemendi ratione diversia, inquit
Concilium Trident. sess. 22. c. 2. in CrUce enim
Christus seipsum obtulit in propria specie & modo cruento, in altari vero quotidie se offert incruente , & in specie aliena; scilicet panis &vini: Passio Domini, sacrificium qnod erimus, inquit S. Cyprian. Epist. 63. similia habet S. Chrysostomus, Hom. 27. in Epist. ad Hebr. Ergo illud discrimen est Sacramentum inter &Sacrificium, quod Sacramentum dicat ordinem ad nos , Sacrificium vero ad Deum, Sacramem tum sit signum essicax ordinatum ad sanctificandos homines, Sacrificium vero sit oblatio Deo facta. Dices:
595쪽
Dices: Repugnat unum & idem esse saera. s mentum & Sacrificium : quae enim sunt diversae naturae & habent diversas definitiones, non post sunt esse unum &idem, ut homo & arbor: AN qui Sacramentum & Sacrificium sunt diversiae nat . turae, habentque diversas definitiones: Ergo. Nego primam propositionem, cujus confirmationis majorem distinguo , quae sunt diversae naturae totalis , & habent diversas definitiones totales, non possunt esse unum & idem, ut homo: & arbor, Concedo : quae sunt diversae naturae partialis, & habent di x ersas definitiones .partia. les, non possunt esse unum & idem, Nego majo. rem; nam animal & rationale, quae sunt naturae partiales habentque diversas definitiones, sunt unum & idem in homine. Porro in Eucharistia Sacrificium & Saeramentum sunt duae veluti par- tes metapbysicae, ex quibus exurgit unum MD
Cum autem plura oecurrant dicenda de Em charistia separatim spectata vel ut Sacramentum vel ut Sacrificium, ne Lectores permisceant quae sunt separanda , Operae pretium est huncce Tra- ctatum in duas parteS dividere. In prima parte dicemus de Sacramento, in altera dei Sacrificio.
596쪽
' De ejus notione. Q. I. t uoluplici mota spectari potest Eucharistia ν
R. Duplici, nempi in fieri & in facto esse. Q. a. Quid est Sacramentum Eucharissiae inferi pR. Est consecratio seu conversito panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi Domini, rema nentibus speciebus ad spiritualem fideIium rese
Q. 3. Quid se Sacramentum Eucharisia . in facto
597쪽
R. Est Corpus & Sanguis Christi Domini stib
speciebus panis & vini ad 1piritualem fidelium refectionem, & hoc posteriori modo communiter accipitur Sacramentum Eucharistiae. Quare Definitur, Sacramentum novae Legis, contunens realiter Corpus, & Sanguinem Christi Domini sub speciebus panis, & vani ad spiritualem fide-
o. 4. Estne admittenda duplex illa acceptis Sacr menti Eucharistis P Negant Pseudo- Resormati, contenduntque . . Eucharistiam non esse Sacramentum nisi in fieri, seu in usu, & in actuali manducatione, in qua per fidem Corpus Christi secundlim Lutheranos realbter suscipitur; secundium Calvinianos verti virtus duntaxat Corporis Christi, ita ut, quemadmodum, aqua baptismalis ante & post ablutionem actualem non est Sacramentum, sed nuda & profana aqua: sic ante & post peractam coenam, panis nihil sanctitatis habeat, propter quam adorari possit. Hine Calviniani, qui negant praesentiam realem, cum Lutheranis qui eam cum Catholicis admittunt, ideo societatem inire se posse existimant, nullo autem modo cum Catholicis; quia Lutherini non σει. dunt Christum post consecrationem permanenter existere sub speciebus panis & Vini, quemadmo- dum Catholici, qui in hac fide Christum in Euch, Tistia adorant, proptereaque iidem Calviniani Cmtholicorum coetus uti idololatricos abhorrent, Hunc autem errorem Concilium Tridentinum sess, 13: Can. 4. Anathemate percussit. . Quare
R. De fide est Eucharistiam esse Sacramentum non solum in fieri, sed etiam in facto esse, hoc est, Christum peracta consecratione osse realiter pra
598쪽
sentem ante & post actualem communionem; namque Matth. 26. in ultima coena dixit Corpus 'suum & Sanguinem esse, quod prae manibus habe-.bat, & nondum sumpserant Apostoli. Unde Sanctus Augustinus Concione I. in Psalm. 33. sic scribit: Manibus suis nemo portatur . . . . in Chrso mutem invenimus illud: ferebatur enim in manibus suis, quando commensem ipsum corpus suum, ait: Hoc est Corpus meum , ferebat enim muribus suis illud corpus. Quae verba manifesta denotant Eucharistiam non esse meram figuram aut aliquam Virtutem Corporis Christi, cum quivis naturaliter possit ferre figmram aut Virtutem, aut etiam aliquam partem Corporis sui, puta digitum abscissum. Et in Psal. 98. testatur omnium Catholicorum fuisse morem adorandi Christum in Eucharistia, & grande flagitium existimat eum in Sacramento non adorari: Nemo, inquit, carnem illam manducat, nisi prius adoraverit. Deinde primis seculis Eucharistia ad absentes deferebatur ex sancto Iustino, Irenaeo, Innocentio I.& Fideles tempore persecutionis eam domum deferebant ex Tertulliano, S. Cypr. & aliis; Quod Calvinus ipse non diffletur lib. 4. Instit cap. 17. . f. 29. Ergo Eucharistia est Sacramentum per
De Eucharistia spectata ut in Sacramentum
quia in iis Christus in ultima coena consecravit,
599쪽
praecepitque ut Apostoli & eorum in Sacerdotio successores idem observarent, Hoc facite, inquit, in
Vino admiscetur modicissima aqua, ut significetur unio fidelium cum Christo in hoc Mysterio, in quo cum ipso offerunt & offeruntur ex S. CD priano Epist. 63. Hanc autem mixtionem non es se ex nece itate Sacramenti, aut praecepti divini, sed ex Ecclesiae pr*cepto docet Concilium Tridentinum, seT. 22. cap. 7. . 'Non reseri, panis sitne fermentatus, aut AZDmus ; uterque enim est verus panis, unde Graeci valido consecrant in fermentato, & Latini in azymo Sed quisque Sacerdos debet sequi morem suae Ecclesiae ex Concilio Florentino. AZymus tamen panis est convenientior materiae Eucharistiae; quia Christus consecravit in AZymo, scilicet die prima Azymorum, quando Iudaei Pascha immo. labant, Marc. I 4. U. 12. quo tempore eis non licebat uti pane fermentato, nec etiam in domibus suis serUare. Dices: Christus ante diem festum Paschae ultimam cscenam instituit, Joan. Ι3. V. r. Ergo non consecravit prima die AZymorum. Distinguo antec. ante diem Paschae naturalem, Conc. legalem, Nego antec. Dies naturalis nu. meratur a media nocte ad aliam mediam noctem legalis verb incipit vespere diei praecedentis & desinit vespere subsequentis, a vespera usque ad veg ram celebrabitis Salbata Osra. LeU. 23. Vers. 32. di Naturalis ergo dies prima Azymorum erat de-lcima quinta Lunae, & initium ducebat a media no- i
cte, ut habetur Levit 23. v. 6. Quinta decima die lmensis bujus solemnitas Azγη ram Dominu es. Eadem vero
600쪽
verti dies legalis incipiebat die decima quarta ad
vesperam, qua Christus Dominus novum Pascha, vGere expleto, instituit, primo mense quarta decima mensis ad desperam comedetis A ma usque ad diem UNcesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. EXOd. I 2.
Instas: Iudaei non introierunt in Proetorium, ut non contaminaremur, sed ut manducarent Pascha, Ioan. 18. V. 28. Atqui Christus pridie comederat Pascha : Ergo ante diem Azymorum etiam legalem novissimam caenam instituit. . Distinguo majorem, ut comederent Pascha, id est, victimas, quae per septem dies AZymorum OL ferebantur, Concedo : ut comederent agnum Paschalem, qui prima die legali Azymorum mactaba. tur, Nego majorem; nam ex S. Chrysostomo, Hom. 84. in Matth. Ipsa nocte in qua comederunt Pascha, tanta infanta tantoque furore agitabantur, nempe ut manus in Christum injicerent. Igitur victimae, quae per singulos dies Azymorum immolabantur, dici solebant Pascha, ut patet cap. I 6. Deut. in quo sic legitur: immolabis .... Phase Domino Deo tuo de ovibus , de bobus tuis. Et 2. Paralip. 3S. Dederunt Sacerdotibus ad faciendum Phasie pecora commixtim
duo millia sexcenta, b0Ues trecentos. . -
Q. 2. Euchari a sub duabus speciebus consecrata estne duplex Sacramentum p R. Minime; quia ambae illae species sunt unum fgnum totale unius & ejusdem resectionis spiritualis, ad quam e. institutione Christi ordinantur:
Q. 3. Ouaenam est forma Euchari ae in feri pR. Sunt verba Christi Domini, Hic est Corpus meum. Hic est Sanguis meus mυi Testamenti, qui pr-Oo 3 multi