D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

601쪽

multis effundetur in rcinissionem peccatorum. Matth. 26. vel, Hic est Calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur, Luc. 22. Ita Eugenius IV. in suo Decreto: Forma, inquit, hujus Sacramentismi verba Salvatoris, qui us hoc confCit Sacramentum.

Non ait, confecit; sed, conscit etiam hodie; quia lipse est Sacerdos & hostia. Idem tradiderunt SS. Patres, ut S. Irameus, lib. s. cap. 2. ubi sic scribit: Panis N vinum percipientia verbum Dei, funt. Eucbarse Aia, M. & S. Ambrosius i. de initiandis, cap. 9. S cramentum iuuii, quod accipis, Gristi sermone corifcitur. Q. g. Singuloe voces suntne de glientia formae δ' . R. Certum est has esse necessarias necessitate Sacramenti. Hoc es Corpus meum. Hic es Sanguis meus, Vel, Hic es Calix Sanguinis mei; quia vel una detradia, corrumpitur sensus propositionum,

ut mox patebit. Particula autem enim, quae in ΠΟ-stra Liturgia additur formae panis, non est neces, saria, nisi necessitate praecepti. Dissicultas est solum circa formam Calicis,' utrum praeter laudata verba , caetera, quae vel in

Scriptura leguntur; Novi Iesamenti qui pro multis undetur in remissionem peccatorum, vel ex traditione habentur, scilicet aeterni, Masterium fiat, sint de essentia formae. Assirmant Thomistae, & ex iis Catechisinus Romanus; quia sicut in Baptismo,

licet satis exprimantur effectus Sacramenti per haec Verba, Ego te baptizo, addendum tameπ est ad Veritatem Sacramenti, In nomine Patris, M.

quia baptismus est solemnis professio Religionis Christianae, cujus primarium objectum est Mysterium sanctissimae Trinitatis: ita Eucharistia, cum sit expressa commemoratio Passionis Christi Domini, laudata verba, quae illam exprimunt, ne

cessa.

602쪽

De Eucharistia. 583

cessiarib proferenda sunt. Communis tamen sententia est ejusmodi voces necessarid non pertine re ad essentiam formae.

Q. S. Quid, si illae voces mutarentur in alias, sv. g. pro corpore diceretur caro : loco pronominis hoc

pronuutioretur istud, illud, vel adverbialiter hic, seu ibi est corpus meum, loco meum diceretur Christi R. Integra esset forma, si loco pro oministac diceretur istud; quia hoc & istut idem & eodem modo significant, demonstrantque rem sensibiliter praesentem. Sed irrita esset forma, si diceretur T. Caro ς quia daro minus significat, quam corpus; corpus quippe est aliquod totum integra-ὲe eae carne, ossibus, nervis, &c. 2. Si diceretur illud; quia hoc pronomen aequo significat rem absentem ac praesentem. 3. Si diceretur ibi, Vel bis; quia adverbia illa non significant con-Verisionem panis in Corpus Christi, aut vini in Sanguipem; remanente enim substantia panis. Vini, ut contendunt Lutherani, vera esset propositio, ibi est Corpus meum, falsa verb esset in ea.dem hypothesi haec propositio; Hoc es Corpus me-Mm, panis qu*pe non est Corpus Christi. 4. Si loco meum diceretur Christi; quia in ista propositione, Hoc es Corpus Christi, non exhibetur Christus sacrificium offerens, sed ejus Minister.

Q. 6. Quid signi at pronomen hoc ΤR. Significat Corpus Christi, non quidem determinato & distincto, alias propositio esset nugatoria ; sed indeterminate & confuse tantium, adeo ut sensus sit, hoc contentum substantiale est Cor-Pus meum; quemadmodum in hac propositione, hoc quod movetur est lepus; pronomen enim

hoc nihil aliud significat, qum leporem', sed

603쪽

confuse & indeterhainata: determinatur autemper ultimum Verbum propositionis. Dices :. Si pronomen hoc significaret confuse Corpus Christi, falsa esset propositio, dum enim pronuntiatur, nondum Corpus Christi existit praesens sed sola panis substantia: Ergo pronomen lFoc nec distincte, nec conium demonstrat Corpus

Christi.

Disting. antee. Propositio esset falsia, si specu lative enuntiaretur, C. si practico, ut reVera enuntiatur, Ν. antee. Propositio speculativa enuntiat

objectum quod esse supponit, ut videre est in ista Propositione, Hoc quod movetur, es lepus, in qua, supponitur aliquod animal moveri, & assirmatur illud animal esse leporem. Propositio verti practica non supponit objectum, sed facit, ideoque suspensus est ejus sensus usque ad ultimae syllabae pronuntiationem, in qua solummodo potest esse vera aut falsa, V. g. Vera est isthaec propositio praetica, Ego fleo, non quidem dum loquor, sed clim desino loqui. Similiter quamvis sit adhue sentibiliter praesens panis initio hujus propositionis , Hoc est Corpus meum, pronomen tamen hoc . non demonstrat panem; quia propositio est practica, & qui eam profert; intendit significare & significando effcere, ut hoc sit corpus Christi, quod verum est; sed non ante absolutam propositionem.

' Q. 7. Quo sensu accipi debet ' verbum substantivum est in hac propositione, Hoc est Corpus meum ΤZuinglius & Calviniani , communiter Contendunt accipiendum in sensu Metaphorico Pro Ue bo Agniscat, adeo ut sensus propositionis lit, hoc. est signum sive figura corporis mei. Quod si ab

604쪽

eis quaeras, quo nitantur testimonio Scripturae, cui unicδ adhaerendum docent: respondent hanc Ce interpretavionem colligi ex EXOd. c. I 2. ubi de

Agno Paschali dicitur, Phase es, id est transitus Domini ; Agnus enim Paschalis non est transiitus Do. mini, sed illum significat. Item Ioan. IS. Ego sum Ditis Uera, non in proprietate, sed in signo &figura. Et Matth. II. de Ioanne Baptista ait Christus, Ipse est Elias. non in sensu proprio, sed metaphorico: Ergo similiter, inquiunt, ista propositio, Hoc est Corpus meum, metaphorico enunciatur, significatque solum panem esse signum & fi. guram Corporis Christi. Sed ut recta sit ista con- cluso, statuere oportet verbum substantivum, est, in Scripturis semper accipi metaphorico pro Anfcat; nam ex propositionibus singularibus nihil concludi potest : Atqui falsissimum est verbum substantivum in Scripturis semper aecipi pro Uerbo signiscat. Quis enim asserat metaphorice dici, Deus est omnipotens, Christus est filius Dei, est 1ilius David, est filius hominis, passus est, mortuus est y Ergo Novatores hac sua argumentandi ratione, dubium, si quod esset circa propositionem, de qua agitur, non solvunt, sed augent &confirmant.

At Catholici perspicusi demonstrant verbum substantivum es in hac propositione, Hoc est Corpus meum, non sumi in sensu metaphorico pro signif-cut ς namque metaphora non potest esse continua non solum apud eundem Scriptorern sacrum, sed apud omnes, quamvis scripserint diversis temporibus, & variis occasionibus: quae siepitis eXigunt, Ut mutetur modus loquendi. Quis possit cogitare vel audeat dicere quatuor Evangelistas, & Apo- OO stolum

605쪽

s 86 De Eucharistia.

stolum Paulum nunquam Eucharistiam proprio nomine appellasse, scilicet figuram Corporis Christi in sententia adversariorum : licet de ea sermonem suepius habuerint; sed constanter usos verbis metaphoricis Non ausus est ipse Lutherus, quamvis in Epistola ad Argentinenses testatus sit se id

ardenter exoptasse; verum, inquit, me captum Vidi, nulla elabendi via relicta, Textus Evamgelii nimis opertines Quare ad propositam quaestionem R. De fide est verbum substantivum sumi hic in sensu proprio & naturali; ita definiit Concilium

Trid. sess. I 3. can. I. & constanter intellexerunt SS., Patres, De veritate Carans N Sanguinis non es relictus cmbigendi lacus, inquit S. Hilarius lib. 8. de Trin. post medium, additque per Sacramentum Euch ristiae Christum nobis carnaliter, corporaliter & im separabiliter uniri. Idem habet S. Cyrillus HierocCatech. 4. his verbis, Cum ipse de pane pronunti verit, hoc est Corpus meum, quis audebit deinceps omligere P . . . . Cum omni certitudine ea tanquam Corpus ae Sanguinem sumamus, etiamsi gustus pariem esse sentiat. . . . Tamesse ui gustus vinum 6se videatur. . S. Gregorius Νyssenus Orat. Catec. cap. 37. ait CorPus

Christi in nostrum ingredi, & panem per Verbum Christi in Corpus ejus converti, quemadmodum panis, quem Christus in cibum sumebat, transmutabatur in substantiam ejus, essiciebaturque Compus Verbi. S. Chrysost. Hom. 46. in Joan. non modo fecundum charitatem, inquit, sed etiam ipsa re umum corpus cum Gristo e scimur ... id quippe fi per cibum, quis largitus est. Et infra, id quod est in Calice , es id quod fluxit ex latere, F illius sumus participes. S.Cyrillus Alexandrinus lib. 1 o. in Ioap. sic scribit, considerandian est non babitudine tantum, quae per cbar

tatem

606쪽

. De Euchari a. talem intelligitur, GrisIum in nobis esse, sed F per par

ticipa timem naturae; iupra dixerat flecundum carnem, s. August. asserebat supra, nemidem posse se portare in manibus eo modo, quo Claristus in novissima Coena se portavit: nec quenquam accipere panem Eucharisticum, quin illum prius adoraVe- rit, & quidem ea adoratione, quae soli Deo debe- tur: atqui nemo est, qui propriis manibus, corporis sui figuram aut virtutem ferre non possit: nulla figura nullaque virtus creata sine grandi na- 'gitio adorari potest cultu supremo; Ergo. Dices: Credere Christum carnem propriam dedisse manducandam est error Capharnaitarum, quem ipse correxit Joan. 6. U. 64. his Verbis, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis; spiritus X vita sunt: quod expendens Sanctus Augustinus in Psal. 98. sic h3bet, non hoc corpus, quod videtis, manducaturi

esis; F bibituri illum Sanguinem quem Hori furat qui

me crucifigent, Sacramentum aliquod vobis commendmi. .

Nego ant. In eo quippe errarunt Capharnaitae, quod existimarent carnem Christi dentibus eo se comminuendam, &in substantiam corporis nostri convertendam, quam carnalem cogitationem Dominus amputat laudatis verbis, caro, scilicet mortua non prodest quidquam: verba quae locutus sum vobis, spiritus S vita sunt, id est, intelligenda demanducatione Sacramentali & spirituali, sed ne videamur nostra proferre, audiamus S. Augustinum Trach. 27. in Joan. ubi sic habet, Caro non prodes qμidquam, quomodo illi Capharnaitae intellexerunt ' carnem ς quippe sis intellexerunt, quomodo in cndmere dilaniatur, sui in macula venditur, non quomodo spiritu

607쪽

vegetatur. Proinde m dictum es, orro non prodest quidquam, quomodo dictum es, scientia infat . . . Et quid est, scientia in ip sola me charitate . . . . adde ergo scientia charitatem, S utilis erit scientia non per se, sed per charitatem. Sic etiamnunc caro non prodest quidquam, sed sola caro : accedat Ibiritus ad carnem , S prodest plurimum. Nam F caro nihil prodestiet, verbum caro non feret. Quid cla

rius 8 quid expressius yAt, inquies, ex Sancto Augustino Apostoli

non hoc corpus, quod Videbant, manducaturi erant, nec bibituri illum sanguinem, quem fusuri erant Judaei. i Distinguo, non hoc corpus in eadem forma& specie visibili ,3 Concedo : non hoc corpus in eadem substantia & natura, quamvis in forma spirituali & per se invisibili, sub signis tamen visibilibus; Nego. Hoc sensu dixit Apostolus I. Cor. 16. Corpus, quod sepelitur, idem & non idem resurrecturum, idem in substantia, non idem in accidentibus, seminatur corpus animale, surget co pus spirituale. - Q. 8. Necessumne es ad veritatem forma, ut i ta subtantia panis S vini convertataer in corpus os sanguinem Christi PR. Assirmant Patres Tridentini sess. I 3. c. q. idque semper persuasum fuisse in Ecclesia Dei, quod demonstravimus tom. s. cap. I 4. tract. de Eucharistia. Quin ipse Calvinus in refutatione consensus Orthodoxorum scribit, quod retento proprio & naturali sensu verborum Christi, quemadmodum Lutherani retinent, tolerabilior sit doctrina Papistarum, ut loquitur, malletque eam amplecti, quam Lutheranorum opinionem. Et

ratio

608쪽

ratio est,' quia pronomen hoc vel hic adjectivo, est demonstrativum substantiae sensibiliter praesentis :Atqui in hypothesi ouod panis & Vinum remaneant, ut contendunt tautherani, substantia sensibiliter praesens est substantia panis & vini: Ergo ea sola demonstratur. Porro falsum est panem esese corpus Christi, & vinum esse ejus Sanguinem. Ergo necessum est ad veritatem verborum Christi, hoc est Corpus meum, hic es Sanguis meus, ut tota substantia panis & vini convertatur ire Corpus &Sanguinem Christi, quod fide divina credendum definiit Concilium Tridentinum sess. I 3. can. 2. in quo inseruit mirabilem illam X fingularem conversonem apti h transubstantiationem ab Ecclesia appellatam. Praeiverat Concilium Lateranense quartum, anno IZIS. cap. firmiter.

Dices I Vera est ista propositio de dolio vini; hoc es vinum, etiamsi substantia dolii remaneat sensibiliter praesens : Ergo & ista, hoc es Corpus meum, modo corpus Christi in substantia panis delitescat, sicut vinum in dolio. t Nego consequentiam & paritatem. Ratio disparitatis est quod dolium se habeat per modum

vasis Vinum continentis: ex communi autem hominum usu non attenditur continens, sed contentum ; unde si quis ferens lagenam Vino plenam quaerenti a se, quid prae manibus habeat responderet lagenam, ejus responsio non esset seria nec ad mentem interrogantis. At panis aut vinum non est vas institutum ad continendum aliud, ideoque falsa esset ista enunciatio de pane, in quo

nummus occultaretur, hoc est nummus.

Instas; sancti Patres, ut Ambrosius, Gregorius Nyssenus, Joannes Damascenus, docens PMnem

609쪽

59o . De Euchari a. .

- . .

nem in corpus Christi converti, quomodo aqua in nuptiis Canae conversa est in vinum & alimenta transmutantur in carnem mmedentis: Atqui in

ejusmodi conversionibus materia remanet, sol, que forma convertitur; nihilominus tamen verum fuit dicere post aquae conversionem in nuptiis Canae factam hoc est vinum, & recte de alimentis in

carnem conversis diceretur, hoc est caro: Ergo hpari vera erit ista propositio, hoc est corpus meum, etiamsi remaneat tota panis materia, solaque ejus forma conUertatur in formam corporis Christi. ita docuit Durandus 14. saeculo, sed dubitanter, salvo tamen, inquit, metiori judicio. i Distinguo majorem, laudati Patres in exemplum attulerunt conversionem aquae in vinum, &alimentorum in carnem, ut simpliciter probarent Eucharistiam non esse meram figuram, sed panem per meram conversionem fieri substantialiter corpus Christi, Concedo : ut probarent conversionem illam fieri eo omni modo, quo aqua olim conUemia est in vinum, & alimenta quotidie transimulantur in carnem comedentis, Nego majorem. Namque ex iisdem Patribus corpus Christi in Euchari- stia est ipsum quod datum ex Maria Virgine, quod affixum est Cruci, in Sacramento extitit modo spirituali & invisibili, non palpatur, non frangitur, nec dentibus comminuitur: Atqui si forma corporis Christi, scilicet anima rationalis, uniretur materiae panis, tanquam proprio corpori, corpus Christi in Eucharistia non esset natum ex Maria Virgine, nec cruci affixum, Videretur, Pal,

paretur, frangeretur, dentibus comminueretur, species quae post consecrationem remanent, essent accidentia corporis Christi, ipsique tan-

quam

610쪽

De Eucharissa. 59,

quam subjecto extenso inhaererent, quae omnia 'longe sunt absurdissima, aliena a mente SS. Ρatrum & contraria definitioni Concilii Tridentini. Unde Bellarminus sententiam Durandi haereticam

Pronuntiat. Dices g. ex speciebus Eucharisticis generan- . tur vermes: Atqui generatio illa fieri nequit nisi ex praejacente materia, alioquin esset creatio, materia autem illa non est materia corporis Christi, cum illud sit incorruptibile ; Ergo est materia panis. ' fConcessa majore, ad minorem alii aliter respondent. S. Thom. 3. Part. q. 77. art. S. respon det quantitatem supplere vicem materiae, & vi miraculi vermes, pulverem, cinerem ex ea generari. Alii dicunt novam creari materiam, quam

opinionem sustineri posse admittit Angelicus Doctor. Alii opinantur ex aere circumstante fieri novam illam generationem, quod absolutb improbat idem sanctus Doctor. Q. 9. Notus Grisius poniturne sub qualibet hpecie , per verba Consecrationis P 'R. De fide quidem est totum Christum contineri sub qualibet specie, ita enim definiit Concilium Tridentinum sess. 13. cam 3. quia Christus Joan. 6. ait, qui munducat me, et ipse vivet propter me. Non dixit Corpus meum, sed me: Christus autem' est totum constans ex duabus naturis & personalitate divina & integer accipitur ex sancto Hieronymo contra Iovinianum, omnium manibus pertractatur ex sancto Chrysostomo lib. 3. de sacerdotio, ab omnibus adoratur, priusquam accipiatur ex sancto Augustino in Psalm. 68. Atqui nec Caro , nec Sanguis ejus sine divinitate adoraretur, .

SEARCH

MENU NAVIGATION