D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

621쪽

quoniam ista mentem deprimunt, distrahunt, io, luntque attentionem & devotionem. Idem dicendum de crapula ex hesterno cibo venialiter immoderato , inde enim praegravatur animus & dissicilius ad supernaturalia assurgit.

CAPUT VI.

De necessitate Sacramenti Eucharistiae. Q. I. Mire necesparia Eucharistiae perceptis p

R. Adversiis Graecos Schismaticos non est necessaria necessitate medii; quia illud Sacramentum absoluto non est necessarium necessitate medii, sine quo fideles a peccatis abluuntur, san- . ctificantur, efficiunturque membra Ecclesiae , Atqui fideles per Baptismum, & sine Sacramento Eucharistiae haec Beneficia consequuntur, ut patet . vel ex parvulis post Baptismum decedentibus, de quibus sic scribit sanctus Augustinus lib. de dono perseverantiae cap. I 2. absit ut causam parvularum Ac relinquamus, ut esse nobis dicamus incertum, utrum in Chrisso regenerati, s moriantur parvuli, transeantia in oeternam Dialem: Ergo. Dices : Christus de Eucharistia eodem modo Ioquitur, quo de Baptismo & Poenitentia; de Baptismo quidem sic ait Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua Spiritu Sancto, non potes introire in regnum Dei : de paenitentia item Luc. 13. nisi paenitentiam babueritis, omnes Amul peribitis. Similiter de Eucharistia Joan. 6. nisi manducaverisis carnem Filii hominis S biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Atqui priora verba imnuunt Baptismum & poenitentiam esse necessaria

622쪽

necessitate medii: Ergo & posteriora eandem necessitatem Eucharistiae eXprimunt. Distinguo majorem ; iisdem verbis diverso sensu intelligendis, Concedo : eodem sensu intelligendis, Nego majorem. Namque eadem

Verba pro varietate materiae variam intelligen-' tiam eXigunt. Quis enim, v. gr. ex his Christi Verbis Joan. 13. si non lavero te, non babebis paratem mecum, colliget lotionem pedum esse necessariam necessitate medii, sicut Baptismum & Ρcenitentiam 8 Cur autem non col igitur illa necessitas, nisi quia lotio pedum non remittit peccata lethalia, non confert primam gratiam Τ Ergo cum Eucharistia non sit instituta ad delendum peccatum mortale, nec ad conferendam primam gratiam, sed solum ad eam augendam & perfieiendam,

necessario concluditur eam non esse absolute necessariam necessitate medii.

Dixi absolute; nam ex dictis Adulti sine frequentiori usu tanti Sacramenti dissicilius in gratia

accepta perseUerant.. Instas: sanctus Augustinus lib. 1. de pece. mori. cap. 2o. Innocentius I. Epist. ad Patres Comcilii Mileuitani inter Augustinianas 182. alias 93. Gelasius summus Ρontifex Epist. 7. scribunt Parvulos, nisi manducaverint carnem filii hominis, Vitam aeternam consequi non posse, neminem Uid mus exceptum, inquit Gelasius, nec aliquis auos est dicere parvulum sine hoc Sacrameneto salutari ad vitam oeternam posse perduci: Ergo. Distinguo anteced. parvuli nondum baptiZ ti Vitam aeternam consequi non possunt sine Eucharistiae perceptione spirituali, & in voto implicito, seu interpretativo, quod intelligitur in

623쪽

De Eucharisitis. 6os

ipsa susceptione Baptistat, concedo : parvuli jam

baptizati vitam aeternam consequi non possunt sine actuali Eucharistiae perceptione , Nego ant. Ita sanctus Fulgentius in Epist. ad Ferrandum interpretatus est sanctum Augustinum, ac consequenter laudatos. summos Pontifices ; suadeturque ejusmodi interpretatio, tum ex verbis citatis lib. de dono perseverantiae, tum ex scopo laudatorum Patrum, nimirum pugnant adversus Pelagianos, qui negabant peccatum originale . atque ut eluderent Textum sancti Ioannis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potes introire in regnum Dei, respondebant excludi a regno Dei non esse poenam inflictam pro pter aliquod peccatum, sed meram privationem alicujus eximii doni in gratiam solius Baptismi

conferendi; neque propterea parUulos non baptizatos fore miseros, utpote qui habituri essent vitam aeternam, quam Haeretici illi distinguebant i, regno Dei. PIinc laudati Patres evincunt ex cap. 6. Ioan. parvulos sine Baptismo decedentes ne quidem habituros vitam aeternam; Verba enim Christi Domini, nisi manduc eritis, &C. neminem excipiunt, ae proinde parvulos, qui decedunesne Baptismo, fore miseros, quod supponit in eis peccatum. Per Baptismum autem spiritualiter manducant carnem Christi & corporis ejus fiunt participes, quatenus fiunt membra Ecclesiae, quae est corpus ejus. . . R. 2. Eucharistia est necessaria necessitate praecepti tum divini Joan. 6. vis manducaυeritis,&c. tum Ecclesiastici, ex can. omnis utriusque δε- . xus, qui est Concilii Lateranensis IV. & confirmatus a Concilio Tridentino sess. 13. can. 9.

624쪽

Q. 2. Satisfine praecepto communionis annuoe per communionem sacrilegam PCommuniter affrmarunt moderni Casistae; sed eorum doctrinam proscripsit Innocentius XI. ut scandalosam anno I 679. & Clerus Gallicanus anno IZOO. tamquam erroneam, impietati & sacrilegio faventem, & praecepto Ecclesiae illudentem.

Q. 3. Eucbaristis estne ab omnibus adultis recipienda sus utroque Jecie ex praecepto divino P ' R. Minime ; s quis dixerit, ait Concilium Tridentinum sess. 2Ι. can. I. ex Dei proecepto, Vel no

cessitate salutis ommes S sngulos arisi Ideles utramque speciem sanctis i Eucharisiae Sacramenti sumere

debere, anathema Ri. Constat autem Concilii definitio tum ex scriptura, quae Vitam promittit unam speciem panis sumentibus, qui manducat

hunc panem, vivet in oeternum. Joan. 6. tum eXtra

ditione Ecclesiae, quae semper ad meram disciplinam retulit Eucharistiae dispensationem sub una, vel duabus speciebus. Primis enim saeculis Em charistia in specie panis domum deserebatur, ut observarimm cap. I. Infirmis ministrabatur albquando sub sola specie panis ex Eusebio lib. 6. histor. cap. 4 . aliquando sub sola specie vini ex Concilio Toletano XI. can. II. quis, inquit, μει lent tanto siccitatis pondere deprimi, ut nullis ciborum illationibus possint refici. Apud Latinos ex more perantiquo Sacerdos die Veneris Sancta communicat ex praesanctificatis in sola panis specie; apud , Graecos vero singulis diebus Quadragesimae, λlis exceptis Sabbatis & Dominicis diebus. Nunc; . quidem inlidgunt panem consecratum in speciebus

625쪽

humoris remaneat. S. Hieronymus Epist et2. me minit quarumdam Virginum, quae ita erant abstemiae, ut in ipsis mysteriis speciem vini non sume. rent. Quin ipsimet ΝOVatores a Calice eximunt abstemios, & alios, qui aegre ferunt labia admovere ad calicem halitibus & sordibus vilium homi num infectum. Nobjiciunt tamen Novatores illud Joan. 6. Nias manducaveritis carnem Dii bominis, 'biberitis ejus sanguinem, Sc. sed mala fide, cum adversus Catholicos contendant eo loci sermonem non esse de Sacramento Eucharistiae, sed de sola fide in Christum. Deinde cum sub qualibet specie totus Christus contineatur, fideles sumendo speciem panis, manducant Christi carnem, de bibunt ejus sanguinem; in spiritualibus enim idem est manducare & bibere, juxta illud Matth. S. Beati quie riunt X fluunt jusitiam.

Instant: Christus Matth. 26. porrigens Calicem Apostolis ait, Bibite ex boc Mnes. Unde/ Calvinus. En, inquit, edictum aeterni regis. Ergo. Nego conseq. quia etsi Verba non sint invia

tantis solum . sed etiam praecipientis, constat ex Traditione ea dirigi ad solos Apostolos & ad eo rum sn Sacerdotio Successores, qui utramque 'speciem in Sacrificio adhibere de- bent & sumere.

626쪽

. . . . . . . . . . . . .................... ...............

SECUNDA PARS

CAPUT PRIMUM. l

De Missae notione.

Q. I. IInde Missae nomen p R. A Uerbo, mitto; sive quia Christus nobis est hostia missa 1 Deo, sive quia Celebrans preces per Angelum mittit ad Deum si ut astantes per Sacerdotem. Ita S. Thomas quaest. 83. art. 4. ad 9. sive quia, peracto sacrificio populus dimittitur per haec verba, Ite

Frustra Novatores a nobis quaerunt, in quo scripturae loco nomen illud, Mises, reperiatur, cum nec ipsi nomen, consubstantiale, in scripturis' reperiant, satisque sit rem nomine significatam haberi in scripturis. Q. g. Quid fgniscatur nomine Missa p. R Oblatio Deo facta Corporis & Sanguinis, Chiisti sub speciebus panis & vini.

627쪽

De Eucharissa. 6- .Q. 2. In quo scripturae loco reperitur illa Missis Agmimatis pia

R. Reperitur Matth. 26. & Luc. 22. ubi Christus postquam benedixit panem , & gratias egit, sic alloquitur Apostolos, Hoc es Corpus meum, 'quod pro vobis datur . . . . Non ait; vobis datur, sed, pro vobis datur, id est , Deo Patri offertur. SN militer & de Calice dixit, hic est calix, novum N stamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur, vessunditur, ut in textu Graeco, & apud Matthaeum, pro multis effundetin. Pro vobis nunc 'nditur, pr

multis vero in Cruce effundetur. Sic Apostolus I. Cor. Io. citatos Textus intellexit Calix benedictionis, inquit, cui benedicimus, nonne communicatis

sanguinis orsi es P Ibi opponit Apostolus altare & sacrificium Christianorum , altari & sacrificio Gentilium, quae immolant gentes, inquit, Daemoniis immolant X non Deo ..... non potesis mense Domini participes esse N mense daemoniorum. Mensa daemoniorum hic est altare proprie dictum, sicut imm latio daemoniis Sacrificium , Ergo & menia Domini est verum altare, & calix in ea oblatus Ve-. rum Sacrificium. Illud autem sacrificium Christus Dominus in ultima caena obtulit pro ineffabil2 circanoque Sacrificii modo proeoccupat impetum violemum, ac se fle oblationem N victimam offert pro nobis Sacerdotsimus S Agnis Dei cum Corpus Dum sd comedendum, S sanguimem ta bibendaem familiarissus pro huis, , inquit Sanet, Gregorius Misenus Orat. Ιἀcle Resurrect. & S. Chrysostomus Hom. 24. in T. ad Cor. pro brutorum caede seipsum offerendum Praecipit. Plura vide Tom. S. cap. 4. de Sacrii, cio Missae. Confirmatur; Christus est sacerdos iu aeter-

628쪽

6s o. De Eucharisia.

num secundum ordinem Melchisedech : Ergo debuit offerre Sacrificium ritu Melchisedech : - Sa- cerdotium enim essentialiter ordinatur ad Sacrificium : Omnis Pontifex ex hominibus Usumptus , pro hominibus constituitur in iis qua sunt ad Deum , ut 6ἴει rat dona S sacriscis pro peccatis, Hebr. S. Atqui Sacrificium Melchisedech est in pane & vino, Gen. 14. Ergo Christus verum Sacrificium obtulit in pane & Vino, Rex Salem Sacerdos Dei altib i, inquit sanctus Clemens Alexandrinus Auctor secundi seculi lib. 4. Strom. circa finem, vinum Spanem sancti atum dedit nutrimentum in opum Eucharisiae. . 'Quid sit Sacrificium proprie dictum , quomodo differat a Saeramento, & quatenus ejus defi- initio conveniat Eucharistiae, exposuimus initio hujus TractatuS. Q. 4. Necespumne es ut in vera Religione exisat Sacrificium proprie dictum p R. Assirmative, efficaciterque probat sanctus Thomas secunda secundae quaest. 8S. art. I. quia ratio naturalis dictat, ut homo exterius testetur suam subjectionem & reverentiam erga suum do-' minum; unde in omni Republica specialis honos exterior supremo Principi ita determinatus est, ut nulli alteri absque crimine laesae Majestatis ex hiberi possit. Ergo cum Religio ad hoc sit insti. tuta, ut cultus Deo debitus reddatur , necesse est ut in omni Religione reperiatur Sacrificium' proprie dictum , utpote unicus exterioris latriae cultus. In qualibet aetate, inquit Angelicus Doctor, ot apud quaslibet bominum nationes semper fuit aliqua Sacrifciorum oblatio. Nec dubitat idem sanctus

Doctor quin Λdamus in statu innocentiae, licet

629쪽

. . ' De Eucharistia. 611 brevissimo , .acrificium Deo obtulerit ς atque ex Omplo praeiverit filiis suis, de quibus S. Augustinus lib. Io. de Civit. cap. 4. sic scribit: Quam antiquus sit in Jcrifcando Dei cultus , duo illi fratres Cain X Abel fatis indicant. . Et cap. I9. sed nec ob aliud fallaces illi Spiritus Daemone3 sibi boc exigunt, , nis quiρ vero Deo deberi sciunt. , Porro Christus, qui non venit legem naturalem solvere, sed adimplere, a Religione, quar instituit praestantissimus,

non expunxit quae sunt juris naturalis, aut Sacruficium : Ergo Pseudore formati , qui omne S, 'crificium exterius rejiciunt, non solum contra fidem,sed etiam contra legem naturalem delinquunt. I. Q. s. Quare Sacriscium proprie dictumsoli Deo offerri potest y . . R. Quia per victimae mactationem testamur Deum esse rerum Omnium auctorem&Dominum, profitemurque nos totos divinae ejus majestati d vovere cum victima, cujus sanguinem in hujusce nostrae charitatis signum offerimus. . Qui sane honos creaturae sine sacrilegio deferri non potest ex S. August. lib. 2O. Contra Faustum e. 2I.illo cultu, qui Grace latriae dicitur, cum sit quaedam γ oprie dioinitate debita servitus , nec colimus , nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pretineat oblatio Sacrisicit . . . nulli tale aliquid offerimus aut offerendum praecepimus , Uet cuiquam Mordri, vel in

quam sanuae animoe, vel cuiquam sancto Angelo. Ergo sacrificum proprie dictum est in genere signi, sicut & Sacramentum , sed diverso modo, nam Sacramentum est signum, quo Deus significat se dare gratiam digne suscipientibus : Sacrificium vero est signum, quo testamur exterius nos

totos Deos per charitatem devovere, facrificium,

630쪽

inquit S. Aug. l. Io. de Civ. cap. s. est visibile ino, sibilis sacrifcii Sacramentum , id est, bacrum signium. Quodnam Fero sit illud invisibile Sacrificium exponit cap. 6. his Verbis, Animo ipsis, cum se refert

ad Deum, ut igne amoris ejus occensa, formam concupiscentiae saecularis amittot, eique tanquam incommutabili formae subdita reformetur, fisacriscium. Atque in hujusce rei testificationem Sacerdotes veteris te stamenti imponebant manus super caput victimae, S Sacerdotes novi Testambnti eas extendunt super oblatas utjsignificent se & adstantes spirituali. ter immolare cum victima , quam exterius of runt , hic est Dei cultus, bo vero Religio, , boec De apietas, boee tantum Deo debita servitus, inquit Sanct. Augustinus cit. lib. IO. cap. 4. Ergo sacrificium exterius sine interiori est signum salsum, significat enim quod non est; nempe cor contritum , humiliatum , Deo totaliter debitum, & ex amore serviens Unde S. Augmstinus cit. lib. Io. cap. s. expendens illud Psalm. so. holocaustis non delectaberis, facrificiuim Deo sspiritus contribulatius, sic scribit, intineamur ; quemadmο- dum ubi Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum osendit velle sacrificium. Non vult ergo siacri iam truc, dati pecoris , sed vult sacrificium contriti cordis.

Q: 6. Quotuplicis generis est faerificium proprie

R. Quadruplicis. Primum dicitur latreut, . . cum seu holocaustum, in quo juxta ritum Aaronicum igne prorsus consumebatur victima ad re. cognoscendam infinitam Dei majestatem & abso. lutum ejus dominium in omnes creaturas, ita ut possit absque injuria, & auferre concessa, vitam di omne quod sumus, ct negare eXPetita, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION