장음표시 사용
631쪽
tum cum qne nobis necessaria. Secundum dicitur Eucharisticum , seu gratiarum actionis in grati animi testimonium erga bonitatem & miserico diam Dei, qui nos immeritos suis cumulat beneficiis. Tertium est propitiatorium ad satisfaciendum ex sincero paenitentiae affectu divinae justi tiae, & placandam ejus iram, quam provocarunt peccata nostra. Quartum est impetratorium &pacificum pro novis beneficiis a Deo obtinendis. Q. 7. Quatuor illae sacrificii species existuntne in Religione cir*tiana pR. Existunt eminentiori modo in Missa unico Christianorum sacrificio, quod offerunt ob quatuor illos recensitos fines, est enim latreuticum seu Holocaustum, & Eucharisticum, propitiatorium, & impetratorium. Quod sit propitiatorium Concit. Trident. χT. 22. can. 3. definiit. Et S. Augustinus lib. Io. de Civit. cap. 2o. docet quatuor recensitas sacrificii species in illo contineri. Hujus sacrificii, inquit, multiplicia variagnes no erant sacrificia prisca Sanctorum , cum boc unum
per musta figuraretur tanquami verbis multis res Ama di- ceretur. Et in Psalm. 39. num. I 2. Cum datum est,
quod promissum es, ablata sunt verba promissiua, sita sunt completiva. . . Quid vi quod tum es completivumst Corpus quod nostis, quod non omnes nostis , scilicet i propter Cathecumenos , quibus hoc mysterium
Ex his discunt fideles , qua mente, & quo
fine ad sacrificium Missae convenire debeant. Dices : Christus per sacrificium Crucis omnia , nobis meruit, Una enim oblatione con mavit in aeternum sanctifcatos, Heb. Io. Ergo non sine in-
632쪽
Nego conseq. I. Quia sacrificium Missae ex dictis est idem cum sacrificio Crucis , differtque sola offerendi ratione. 2. Quia sacrificium Missae nihil addit meritis passionis Christi; sed solum applicat quae Christus pro nobis in Cruce merbius est. An non ipsimet adversarii credunt sine injuria Passionis, sibi applicari per Sacramenta Baptismi & Ccenae merita Passionis Christi Τ 3. Quia Christus jussit ut Eucharistiam celebraremus in ejus commemorationem & gratiarum actionensia 4- Quia in Cruce caput sine membris, hoc est, Christus sine Ecclesia, quae est corpus S plenitudo ejus , Ephes. I. se solum obtulit; in societate vero Christianorum totus ipse , caput simul &corpus offertur conjunctim tum per ipsum Sacerdotum magnum, tum per Fdeles , qui tanquam ejus membra participes sunt regalis & spiritualis ejus Sacerdotii, I. Petr. a.' ut sic holocaustum sit ex omni parte integrum, nihil que totalis victimae remaneat, quod non igne ardentissimi amoris in
Hujusce admirabilis Mysterii Symbolum S.Cyprianus, Epist. 63. agnoscit in mixtione aquae cum vino sacrificii; namque aqua eX Apoc. I 7. populus est , & vinum Sanguinem Domini signi. ficat. A qua sola est plebs sine Christo, neutra separatim debet esse materia sacrificii; sed mixtio utriusque fit universale Religionis Christianae sacrificium Deo acceptissimum: Sacerdos Christus .es ipse offerens, ipse S oblatio , inquit S. Aug. lib.
IO. de Ci Uit. cap. 2o. cujus rei Sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacri ium; cum ipsius corporis ipsie At captat, os ipsius capitis ipsa si corpus , tam' ipsa per usum, quam ipse per ipsam suetus sterri.
633쪽
Instas: Per sacramenta fructus Passionis Christi nobis lassicienter applicantur : ' Ergo frustra sacrificium. Nego antee. tum quia Sacramenta aliis non prosunt, quam suscipientibus : tum quia adultos non dssponunt. sed λpponunt dispositos; alias non illos sanctificant, sed inquinant. At sacrificium pro omnibus offertur, omnibus prodesse potest etiam infidelibus & peccatoribus obstina. tis, iisque impetrae auxilia actualia , quibus per /veram conversionem & paenitentiam ad Sacramentum Baptismi vel Poenitentiae praeparentur: Hujus quippe oblatione placatus Dominus , inquiunt Patres Trident. seT. 22. c. 2. gratiam X donum paenitentia concedens, crimina S peccata etiam ingentia
Q. 8. In qua Missae parte sita es sacrificii essentia p
R. I. Certum est non consistere in oblatione .
panis & vini: tum quia ejusmodi oblatio praeparatoria est, ex humana institutione ad invocandum Spiritum Sanctum : tum quia ex dictis una est hostia sacrificii cruenti & incruenti: Atqui panis &vinum in cruce non sunt Oblata : Ergo. R. 2. Communio Sacerdotis offerentis non est sacrificii pars essentialis , sed solum integrans :tum quia de fide est Christum in novissima coena verum obtulisse sacrificium : At non ita certum
est ipsum Sacramentaliter communicasse, quamvis communis sit Theologorum sententia ipsum fuisse cibum & convivam : tum quia actio sacrificativa est propria Sacerdotis : Atqui communio talis non est; nam & Laici communicant, & Diaconi tanquam Ministri extraordinarii Euchari
stiam distribuunt: tum denique quia in sacrificiis Q q ψ . . vete
634쪽
De Eucharistis. . veterum participatio victimae non constituebat sacrificium , sed illud perfectum supponebat,
Communionem tamen Sacerdotis offerentis non sollim esse praecepti divini, sed etiam pertinere ad integritatem sacrificii suadet Ecesesiae disciplina, juxta quam, si contingat celebrantem repentino morbo corripi ante sumptionem utriusque speciei, alius substituitur Sacerdos, etiam non jejunus; si alter desit, qui utramque speciem sumat, ut perficiatur Sacramentum, inquit S. Thom. qu. 83. art. 3. ad sextum, cum ad ministrandum viaticum, quod est praecepti divini in periculo mortis, Ecclesia non permittat Sacerdotem non jejunum conficere. Hinc cap. . Comperimus, de consecr. dist. 2. dicitur immane esse sacrilegium, si celebrans utramque non sumat speciem. Et cap.
Relatum, habetur, Quale erit facri tum , cujus neque Iacrificans particeps esse dignoscitur PDixi, Saoerdotis sterentis ς quamvis enim illud sit Ecclesiae votum; ut fideles Missae sacrificio
astantes sacramentaliter communicent, ut colligitur ex Concit. Trident. χT 22. cap. 6. cujus
verba sunt ponderanda : Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in Angulis Missis Meles adytantes, non sotum spirituali assestu, sed Sacramentati etiam Eucharistis perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi hujus facri si fructus uberior proveniret; can. 8. anathemate percussit Lutheranos debacchantes adversus Missas privatas : in quibus solus Sacerdos communicat, tanquam praecepto divino Contrarias, ideoque abrogandas ; ejusmodi enim divinum praeceptum neque ex Seriptura, neque ex Traditione colligi potest : non ex Scriptura; verba enim ista, Hoc facite in meam commemorationem, diri.
635쪽
diriguntur ad Apostolos & eorum in Sacerdotio
successores, ut jam diximus. Neque etiam ex Traditione Ecclesiae, cujus est Scripturam interpretari ; imo ex ea contrarium evincitur ψ nam can. 9. Apostolorum excusantur Clerici, qui ex irationabili causa non communicant. Concilium Agathense anno SII. praecipit ut fideles adsint. Missae sacrificio singulis diebus Dominicis , communicent autem ter in anno scilicet in Natali . Domini, Paschate & Pentecoste. Denique sem- 'per licuit interesse pluribus sacris uno die, ut in Natali Domini, in quo Sacerdos ter celebrabat ex sancto Gregorio Hom. 8. in ΕVang. Pronibi- , tum vero fuit semper Laicis pluries uno die communicare. Ergo Ecclesia nunquam credidit astantes Missae sacrificio teneri communicare ex prae-'cepto divino. Sed cum illud sit convenientissimum, Pastores, ut sanctus Chrysostomus, gravissimis verbis fideles increpabant, atque etiam- έ num increpant, qui negligunt altaris fieri parti
R. 3. Tota missae Sacrificii essentia consistit in Consecratione , tria enim , quae ad veri sacrificii essentiam pertinent, scilicet Minister legitimus, oblatio rei sensibilis, & ejus immolatio in hac actione reperiuntur. Christus summus Sacerdo per Ministrum suum specialiter deputatum loquitur & consecrationem perficit, Hoc es, Corpus . meum. Hic es Sanguis meus, &c. Ista .enim profert Sycerdos in persona Christi, non in sua; cum non suum, sed christi Corpua & Sanguinem demonstret. Christus quoque est victima per species sensibiles, quae hoc ipso offertur, quod in alteri Ponitur. Denique Christus victima in hac Qq S . aetiO-
636쪽
actione Mystiee immolatur : Gristus siemel immolatus est insessio, inquit S. August. Epiit. 23. in Sacramento omni die populis immolatur, quatenus Ut ver- horum tanquam gladio spirituali Sanguis ejus a Corpore separatur ad recognoscendum supremum Dei dominium. Nec dicas aeui&defacto non separari; quod enim per concomitantiam , ut 3junt, Corpus reperiatur sub vini speciebus, illud est per accidens actioni saerificativae ; quae per se est separ,
Alii & quidem graves Theologi aliter expli-
' cant, nempe ad sae ficium commemorativum, inquiunt, non requiritur actualis immolatio; sed fatis est, ut oblatio fiat victimae jam immolatae, ut patet ex ritu Aaronido, secundum quem summus Pontifex semel in anno sanguinem hirci, qui prius immolatus fuerat, in sacrificium offerebat absque noVa immolatione , LeU. I 6. Similiter Sacerdos , Vel potius Christus per Sacerdotem in altari jugiter offert se id Crueddam mactatum, ut fusius & dilucidius exposui Tom. V. port. a.
Dices: Actio productiva non est destructio: Atqui consecratio est actio sacramentaliter Christi productiva : Ergo non potest dici sacramentaliter seu mystice destructi Ua. Distinguo majorem : Actio absolute & sm- pliciter productiva, Concedo': productiva momtuo quodam modo, quemadmodum producitur abortuS., Nego majorem : Nam abortus simul. producitur &destruitur. Porro Christus per consecrationem vi verborum sistitur in altari mortuo
637쪽
De Eucharistis. 6i90. 9. Utriusque speciei conflecratio pertinetne ad effentiam sacrificii '
R. Non conveniunt Theologi se Communior i. tamen est , & ut videtur longe verior sententia utriusque speciei consecrationem requiri ad veritatem sacrificii; quia sicut in Baptismo debet fieri expressa Trinitatis pro sessio, sic in sacrificio Mis ste requiritur clarissima Passionis repraesentatio, qualis non est, si repraesentetur solum Christi Corpus, quod revera existit sub specie panis priusi iquam consecretur Calix.
De esseacia Sacrificii Missae. .
Q. I. acrificium Missaeo et ne vim producendi aliquem effectum exse,N ex opere operato pR. Assirmative; quia illud dicitur opus Ope ratum , quod non repetitur ex dispositionibus offerentis aut ministrantis : Atqui beneficia , quae Oh tinentur per sacrificium Missae , non repetuntur ex dispositionibus offerentis, nec eorum pro quibus offertur ; cum offeratur pro infidelibus & peccatoribus a Sacerdote. aliquando indignissimo : Illa munda oblatio est, inquit Concit. Trident. RT. 22. cap. I. Τ- nulla indignitate aut malitia osserentirem inquinami potest. Et cap. 2. Hujus oblatione placatus Dominus, gratiam X donum Paenitentis concedens, crimina ae peccata etiam Engentia dimittit. Q. a. Quomodo sacrificium Missae operatur PR. Non operatur per modum ligni, quemad- modum Sacramenta novae Legis, quae per se essi
ciunt oratiam quam significant; sacrificium quip-
638쪽
pe exterius non est signum gratiae, sed nostrae dependentiae, reverentiae & amoris erga Deum. operatur itaque sacrificium Missae por modum impetrationis ; est enim excellentissima orationis species , quae dirigitur ad Deum cum munerum oblatione.
Q. 3. Mi sa estne valoris infiniti pR. Dissentiunt Tneologi, sed verior videtur sententia affirmans; quia sacrificium Missae ex dictis idem est cum Crucis sacrificio : Ergo sicut sacrificium Crucis vim habet infinitam ad promerenda nobis divina beneficia; sic sacrificium Mi D. M ad ea nobis impetranda & applicanda; institutum enim est ad applicanda , quae Christus per
passionem suam nobis promeruit. Favet praxis universalis Ecclesiae , secundum quam Sacerdos tenetur offerre sacrificium pro omnibus orthodoxis vivis & defunctis, etiamsi stipendium ab aliquo acceperit, ut pro eo specialiter offeratur. Fieret autem ei injuria. si sacrificium H Isia existimat valorem sacrificii non minui, dum in plures dividitur, ac proinde censet eum esse infinitum. Adde preces publicas , propter quas simul sundendas mul i confluunt ad Ecclesiam Parochialem esse magis impetratorias pro singulis, quam si privatim funderentur : Convenimus in Cae- tum N Congregationem, inquit Tertullianus, Apol . 39. ut Deum, quo ii manu facta , precationibus ambiamus orantes. Haec vis Deo grata est. lErgo, inquies, Sacerdos uno sacrificio satisfaciet omnibus Missis, quas quotidie celebrare tenetur, frustraque plura offeruntur sacrificia pro
uno & eodem beneficio Obtinendo. bus oblatum, minus ipsi prodesset.
639쪽
Nego consequentiam : Namque I. Summi Pontifices prohibuere , ne plura stipendia pro uno sacrificio acciperentur : tum quia opposita sententia probabilitate non caret, tum quia minueretur cultus divinus : tum quia haec sordida Sacerdotum avaritia in grave fidelium Verteretur scandalum. Cum ergo Lex Ecclesiastica, aut usus communiter receptus fiXerit, quam eleemo.
synam Sacerdos pro quolibet ministerio debeat accipere, peccat dontra justitiam, & ad restitu. tionem tenetur, si plus accipiat, quam lege praefixum est , nisi ultro offeratur ab iis qui legem
2. Argumentum petitum ex eo quod plura offerantur sacrificia pro uno & eodem beneficio obtinendo nimis probat; inde enim concludere liceret Missae sacrificium nullam habere essicaciam ex Opere operato , cum aliquando repetatur ad unum & eundem effectum obtinendum; quia hi, pro quibus offertur, obicem ponunt: Dicendum, inquit S. Thomas quaest. 79. art. p. ad a. quod sicut
Passio tari si prodest quidem omnibus, quantum ad suffcientiam; sed essectum non babet, nisi in illis, qui Passone Chrsi conjunguntur per sdem S charitatem, ita hoc sacrificium quo es memoriale Passimis Dominicae.
Q. 4. Quinam sunt essestus sacrificii Missap
R. I. Est propitiatorium, Valetque ad peeς torum veniam & satisfactionem. Propositio est de fide expresse definita Concilio Tridentino sess. 22.can. 3. Νamque Heb. S. Omnis 'ntifex. . . . pro bominibus constituitur ut ostierat dona N sacri incia pro peccatis : Atqui Christus est Pontifex secundum ordinem Melchisedech ; Ergo sacrificium,
640쪽
quod obtulit ritu Melchisedech , hoc est, in pa
ne & vino, est in remissionem peccatorum : In multis facrificiis, inquit S. Aug. qu. SI. in Levit. quae pro peccotis sterebantur, unum hoc nosrum sacri cium Ignatur, in quo D vera remi o peccatorum. Dices : Si per sacrificium Missae habeatur remissio peccatorum , frustranea Saeramenta B ptismi iunt & Poenitentiae. , Distinguo : si sacrificium Missae peccata immediate remittat, C. si remo te tantum, α mediantibus Sacramentis Baptismi α Paenitentiae. Nego , itaque Valet sacrificium vel pro muliere praegnante , ut seliciter pariat & proles Baptis.
mum consequatur, Vel pro peccatore, ut Poenitentia moveatur, & Sacramentum Paenitentiae rite dispositus suscipiat; sed peccatum sive origin te , sive actuale per se immediate non remittit. R. 2. ReatuS poenae temporalis per sacrificium Missae immediate solvitur saltem ex parte. Nam ex dicendis Missae sacrificium offertur pro defunctis , in quibus sola poena temporalis relaxanda est, ad quem effectum nihil conferunt, eum non sint in statu merendi. 'R. 3. Prodest justis viris ad gratiae sanctificam iis augmentum , non quidem immediate, sicut Sacramenta; sed mediate , quatenus per illud impetrantur Gratiae actuales, per quas justi et, ciunt bona opera de cundigno meritoria augmemti Gratiae sanctificantis. R. 4. ' Per sacrificium Missae impetrantur bona temporalia, quae ex Dei ordinatione conferunt ad salutem aeternam, ut expresse definiit Concilium Tridentinum sess. 22. can. 3. . Si quis dixerit Missa Sacriscium . . . . neque pro vivis S defunctis,